ページの画像
PDF

i

His accensa super, iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem

Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, 35 Quum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus, Haec secum: „Mene incepto desistere victam, „Nec posse Italia Teucrorum avertere regem ? „Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem „Argivům atque ipsos potuit submergere ponto 40 „Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei ,,Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, „Disiecitque rates evertitque aequora ventis; ,,Illum exspirantem transfixo pectore flammas „Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. 45. „Ast ego, quae divûm incedo regina, Iovisque „Et soror et coniux, una cum gente tot annos „Bella gero? Et quisquam numen Iunonis adorat „Praeterea, aut supplex aris imponet honorem ? Talia flammato secum dea corde volutans Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliani venit. Hic vasto rex Aeolus antro Luctantes ventos tempestates que sonoras Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes, magno cum murmure montis, 55 Circun claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce, Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras: Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens, molemque et montes insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo Et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: „Aeole-namque tibi divům pater atque hominum rex 65 „Et mulcere dedit fluctus et tollere vento-,

[ocr errors]

„Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates :

Incute vim ventis submersasque obrue puppes, „Aut age diversos et disiice corpora ponto. „Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, „Quarum, quae forma pulcherrima Deropea, „Connubio iungam stabili propriamque dicabo, „Omnes ut tecum meritis pro talibus annos „Exigat et pulchra faciat te prole parentem.“. 75 Aeolus haec contra: „Tuus, o regina, quid optes, „Explorare labor, mihi iussa capessere fas est. „Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque „Concilias, tu das epulis accumbere divúm, „Nimborumque facis tempestatumque potentem. 80 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus, ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque e sedibus imis Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. insequitur clamorque virûm stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes coelumque diemque Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra; Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, Praesentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra; Ingemit et, duplices tendens ad sidera palmas, Talia voce refert: „O terque quaterque beati, „Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95 „Contigit oppetere! 0 Danaum fortissime gentis, „Tydide, mene Iliacis occumbere campis „Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra: „Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens „Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100 „Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit ?" Talia iactanti stridens Aquilone procella Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum proram avertit et undis

[graphic]

Dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105
Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens S t .
Terram inter fluctus aperit, furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet-
Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras.
Dorsum immane mari summo-; tres Eurus ab alto 110
In brevia et Syrtes urget-miserabile visu-,
Illiditque vadis atque aggere cingit arenae
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronusque magister 115
Volvitur in caput, ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex;
Apparent rari nantes in gurgite vasto,
Arma virûm tabulaeque et Troïa gaza per undas.
Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae, 120
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum, Emissamque hiemem sensit Neptunus et imisi 125 Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto Prospiciens, summa placidum caput extulit unda.“ Disiectam Aeneae toto videt aequore classem,

Fluctibus oppressos Troas coelique ruina; . Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

130 Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: ,,Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? „Iam coelum terramque meo sine numine, Venti, „Miscere et tantas audetis tollere moles? ?!! „Quos ego...! Sed motos praestat componere fluctus; 135 „Post mihi non simili poena commissa luetis. ,,Maturate fugam, regique haec dicite vestro, „Non illi imperium pelagi saevumque tridentem, ,,Sed mihi sorte datum. Tenet ille innmania saxa, „Vestras, Eure, domos: illa se iactet in aula 140 „Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.ro Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,

[graphic][subsumed]

Prospectum late pelago petit, Anthea si quem lactatum vento videat Phrygiasque biremes, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam, tres litore cervos Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur 185 A tergo, et longum per valles pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas Corripuit, fidus quae tela gerebat Achates, Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem 190 Miscet agens telis nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor 5 Corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes 195 Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: „O socii-neque enim ignari sumus ante malorum-, „O passi graviora, dabit deus his quoque finem. „Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes 20 „Accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa „Experti. Revocate animos, maestumque timorem „Mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit. „Per varios casus, per tot discrimina rerum „Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas 205 „Ostendunt: illic fas regna resurgere Troiae. „Durate, et vosmet rebus servate secundis.“ + Talia voce refert; curisque ingentibus aeger Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem, Illi se praedae accingunt dapibusque futuris : Tergora deripiunt costis et viscera nudant; Pars in frusta secant veribusque trementia figunt, Litore aëna locant alii flammasque ministrant; Tum victu revocant vires, fusique per herbam Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. 215 Postquam exemta fames epulis, mensaeque remotae; Amissos longo socios sermone requirunt, Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,

[graphic]

210

« 前へ次へ »