ページの画像
PDF
[ocr errors][merged small][ocr errors]

A E NE IS.

EX RECENSIONE

IOH. CHRISTIANI IAAN.

EDITIO QUARTA.

LIPSIA E
SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI

MDCCCLVII.

[merged small][ocr errors]

Baer
3-11-24 P. VIRGILII MARONIS
9833
À E NE I DOS

LIBER PRIMUS.

[ocr errors][merged small]

[Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi
Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis ]
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit
Litora, multum ille et terris iactatus et alto
Vi superûm saevae memorem Iunonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Inferretque deos Latio : genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens regina deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantaene animis coelestibus irae?!,

Urbs antiqua fuit - Tyrii tenuere coloni-,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli,
Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo: hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim. quae verteret arces;
Hinc populum late regem bello que superbum
Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis...
Nec dum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores

« 前へ次へ »