ページの画像
PDF
ePub

Ipsa subit, manibusque undantes flectit habenas, Cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.

Nigra velut magnas domin. quum divitis ædes
Pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo,
Pabula parva legens, nidisque loquacibus escas;
Et nunc porticibus vacuis, nunc humida circum 476
Stagna sonat: similis medios Juturna per hostes
Fertur equis, rapidoque volans obit omnia curru ;
Jamque hic germanum, jamque hìc ostentat ovant-

em;

Nec conferre manum patitur; volat avia longè. 480
Haud minùs Æneas tortos legit obvius orbes,
Vestigatque virum, et disjecta per agmina magnā
Voce vocat. Quoties oculos conjecit in hostem,
Alipedumque fugam cursu tentavit equorum ;
Aversos toties currūs Juturna retorsit.
485
Heu, quid agat? Vario nequiquam fluctuat æstu,
Diversæque vocant animum in contraria curæ.
Huic Messapus, uti lævā duo forte gerebat
Lenta, levis cursu, præfixa hastilia ferro,
Horum unum certo contorquens dirigit ictu.
Substitit Æneas, et se collegit in arma,
Poplite subsidens: apicem tamen incita summum
Hasta tulit, summasque excussit vertice cristas.
Tum vero assurgunt iræ; insidiisque subactus,
Diversos ubi sensit equos currumque referri,
Multa Jovem et læsi testatur fœderis aras;
Jam tandem invadit medios, et Marte secundo
Terribilis sævam nullo discrimine cædem

490

495

Suscitat, irarumque omnes effundit habenas.

Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine cædes

500

Diversas, obitumque ducum, quos æquore toto
Inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troïus heros,
Expediat? tanton' placuit concurrere motu,
Jupiter, æternā gentes in pace futuras !

Æneas Rutulum Sucronem-ea prima ruentes 505
Pugna loco statuit Teucros-haud multa morantem
Excipit in latus, et, quà fata celerrima, crudum
Transadigit costas et crates pectoris ensem.
Turnus equo dejectum Amycum, fratremque Dio-

rem,

Congressus pedes, hunc venientem cuspide longā,
Hunc mucrone ferit ; curruque abscisa duorum 511
Suspendit capita, et rorantia sanguine portat.
Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
Tres uno congressu, et mæstum mittit Onyten,
Nomen Echionium, matrisque genus Peridiæ; 515
Hic fratres Lycia missos et Apollinis agris,
Et juvenem exosum nequiquam bella Menoten
Arcada: piscosæ cui circum flumina Lernæ
Ars fuerat, pauperque domus ; nec nota potentum
Limina; conductaque pater tellure serebat.
Ac velut immissi diversis partibus ignes
Arentem in silvam et virgulta sonantia lauro;
Aut ubi decursu rapido de montibus altis

520

Dant sonitum spumosi amnes, et in æquora currunt, Quisque suum populatus iter: non segniùs ambo

Eneas Turnusque ruunt per prælia; nunc, nunc
Fluctuat ira intus; rumpuntur nescia vinci
Pectora; nunc totis in vulnera viribus itur.
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
Nomina, per regesque actum genus omne Latinos,
Præcipitem scopulo atque ingentis turbine saxi 531
Excutit, effunditque solo: hunc lora et juga subter
Provolvere rotæ : crebro supèr ungula pulsu
Incita nec domini memorum proculcat equorum.
Ille ruenti Hyllo, animisque immane frementi 535
Occurrit, telumque aurata ad tempora torquet :
Olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
Dextera nec tua te, Graiûm fortissime, Cretheu,
Eripuit Turno; nec dî texere Cupencum
Ænea veniente sui; dedit obvia ferro

540

Pectora, nec misero clipei mora profuit ærei.
Te quoque Laurentes viderunt, Æole, campi
Oppetere, et latè terram consternere tergo;
Occidis, Argivæ quem non potuere phalanges
Sternere, nec Priami regnorum eversor Achilles :
Hic tibi mortis erant metæ, domus alta sub Idā; 546
Lyrnessi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
Totæ adeo conversæ acies, omnesque Latini,
Omnes Dardanidæ : Mnestheus, acerque Serestus,
Et Messapus equûm domitor, et fortis Asylas, 550
Tuscorumque phalanx, Evandrique Arcades alæ :
Pro se quisque viri summā nituntur opum vi.
Nec mora, nec requies; vasto certamine tendunt.
Hic mentem Æneæ genetrix pulcherrima misit,
Iret ut ad muros, urbique adverteret agmen

555

560

Ociùs, et subită turbaret clade Latinos.
Ille, ut vestigans diversa per agmina Turnum
Huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
Immunem tanti belli, atque impune quietam.
Continuò pugnæ accendit majoris imago:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
Ductores, tumulumque capit, quò cetera Teucrûm
Concurrit legio; nec scuta aut spicula densi
Deponunt. Celso medius stans aggere fatur :
"Ne qua meis esto dictis mora. Jupiter hàc stat.
Neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. 566
Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
Ni frenum accipere et victi parere fatentur,
Eruam, et æqua solo fumantia culmina ponam.
Scilicet exspectem, libeat dum prælia Turno
Nostra pati, rursusque velit concurrere victus?
Hoc caput, o cives, hæc belli summa nefandi.
Ferte faces properè, fœdusque reposcite flammis."
Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
Dant cuneum, densãque ad muros mole feruntur.
Scalæ improvisò, subitusque apparuit ignis.
576
Discurrunt alii ad portas, primosque trucidant ;
Ferrum alii torquent, et obumbrant æthera telis.
Ipse inter primos dextram sub monia tendit
Eneas, magnaque incusat voce Latinum;
Testaturque deos, iterum se ad prælia cogi;
Bis jam Italos hostes; hæc altera fœdera rumpi.
Exoritur trepidos inter discordia cives :

570

580

Urbem alii reserare jubent, et pandere portas Dardanidis, ipsumque trahunt in monia regem; 585

Arma ferunt alii, et pergunt defendere muros:
Inclusas ut quum latebroso in pumice pastor
Vestigavit apes, fumoque implevit amaro ;
Illæ intus trepidæ rerum per cerea castra
Discurrunt, magnisque acuunt stridoribus iras: 590
Volvitur ater odor tectis; tum murmure cæco
Intus saxa sonant; vacuas it fumus ad auras.
Accidit hæc fessis etiam fortuna Latinis,
Quæ totam luctu concussit funditus urbem.
Regina ut tectis venientem prospicit hostem,
Incessi muros, ignes ad tecta volare,

595

Nusquam acies contrà Rutulas, nulla agmina Turni;
Infelix pugnæ juvenem in certamine credit
Exstinctum; et, subito mentem turbata dolore
Se causam clamat, crimenque, caputque malorum;
Multaque per mæstum demens effata furorem, 601
Purpureos moritura manu discindit amictūs,
Et nodum informis leti trabe nectit ab altā.

605

Quam cladem miseræ postquam accepere Latinæ,
Filia prima manu flavos Lavinia crines
Et roseas laniata genas, tum cetera circum
Turba, furit: resonant latè plangoribus ædes.
Hinc totam infelix vulgatur fama per urbem.
Demittunt mentes; it scissa veste Latinus,
Conjugis attonitus fatis, urbisque ruinā,
Canitiem immundo perfusam pulvere turpans,
[Multaque se incusat, qui non acceperit antè
Dardanium Ænean, generumque adsciverit ultro.]
Interea extremo bellator in æquore Turnus
Palantes sequitur paucos, jam segnior, atque 615

610

« 前へ次へ »