ページの画像
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

IOANNIS CALVINI

Jean Calvin

INSTITUTIO

CHRISTIANAE RELIGIONIS

CUM BREVI ANNOTATIONE ATQUE INDICIBUS LOCUPLETISSIMIS AD EDITIONEM
AMSTELODAMENSEM ACCURATISSIME EXSCRIBI CURAVIT

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

575214

BX9420

.I5
v. 2

IMDIVMV OMIA

10/16/51

INSTITUTIONIS

CHRISTIANAE RELIGIONIS

LIBER TERTIUS.

DE

MODO PERCIPIENDAE CHRISTI GRATIAE, ET QUI INDE FRUCTUS NOBIS PROVENIANT, ET QUI EFFECTUS CONSEQUANTUR.

CAPUT XI.

DE IUSTIFICATIONE FIDEI, AC PRIMO DE IPSA NOMINIS ET REI DEFINITIONE.

Hoc Capite et septem sequentibus orthodoxa de Iustificatione fidei doctrina explicatur, refutatis erroribus oppositis. Possunt autem hoc ordina ita connecti, ut cap. 11. rem ipsam asserat: quatuor proxime succedentia, iustitiam operum destruendo, fidei iustitiam confirment, singula secundum eam rationem, quam in suis quaeque titulis prae se ferunt: nempe cap. 12. a descriptione perfectae iustitiae, cap. 13. a duobus quae cavenda sunt, cap. 14. a consideratione initii et progressus sanctificationis in renatis, cap. 15. a duobus pessimis effectis, quae iustitiam operum continuo comiTria reliqua sunt refutatoria: cap. 16. calumnias adversariorum discutit, cap. 17. argumentis respondet, quae ex promissionibus vel Legis vel Evangelii ducuntur, cap. 18. refellit ea, quibus ex promissa mercede colligitur operum iustitia.

tantur.

Tres praecipuae sunt partes huius Capitis: 1) De loquutionibus, quae in hac tractatione occurrunt, disputat sect. 1-4. 2) Osiandri delirium de essentiali iustitia impugnat sect. 5-13.

erigit fidei iustitiam, usque ad fin, cap.

3) Contra iustitiam operum

1. Iam mihi satis diligenter exposuisse supra videor*), quomodo hominibus a Lege maledictis unicum recuperandae salutis restet in fide subsidium. Rursum quid fides ipsa sit, et quae in hominem Dei beneficia conferat, et quos in eo fructus edat. Summa autem haec fuit, Christum nobis Dei benignitate datum, fide a no

*) Cf. Institutionis lib. 2. c. 6. et 7. atq. lib. 3. ab initio usque ad hunc locum,

« 前へ次へ »