ページの画像
PDF
ePub

pācis; vervex, vervēcis; radix, radicis; velox, velōcis; lux, lucis.

53. Excipe nex, něcis, et nominativo carentia vicis, precis, nix, nĭvis; crux, crucis ; pix, picis ; nux, nŭcis; trux, trăcis.

54. ADVERBIA in tim penultimam habent longam: ut, virītim, catervātim. Excipe affătim, stătim, perpětim.

§ 173.-ULTIMARUM SYLLABARUM QUANTITAS. 55. VOCALIS BREVIS finalis ante sc, sp, sq, st, x, z, interdum vi ictûs producitur: ut,

Occulta spolia, et plures de pace triumphos.

Nullă fugæ ratio, nullā spes, omnia muta. 56. Et rarissimè brevis manet: ut,

Ponite-Spes sibi quisque, sed hæc quàm angusta, videtis.

57. LONGA VOCALIS finalis ante initialem vocalem aliquando in thesi corripitur: ut,

Et longum, formose, valē, valě, inquit, Iōla.
Clamassent, ut litus Hylā, Hylă omne sonaret.

Aspicere.

Tě, amice, nequivi

Aut Atho, aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo. — Virg.

58. Item diphthongi: ut,

Insulă Ionio in magno quas dira Celano. — Virg.

59. Obs. Sic interdum apud Lucretium, et apud Comicos et levioris argumenti Scriptores monosyllaba corripiuntur: ut,

Sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur. — Lucr.
Cocto num adest honor idem ? - Hor.

[blocks in formation]

* Hinc fortasse legendum apud Horatium, A. P. 65 -
Regis opus sterilisque palus diù, aptaque remis.

[ocr errors]

60. A FINITA producuntur: ut, amā, contrā, ergă.

61. Excipias pută, ită, quiă, ejă: item omnes casus in a, cujuscunque fuerint generis, numeri, aut declinationis ; præter vocativos a Græcis in as: ut, o Æneā, o Pallā; et ablativum primæ declinationis: ut, musā.

62. Leguntur item vocativi Latini ultimâ brevi, Atrîdă, Alcīdă. 63. Excipe et nomina litterarum: ut, alphă, betă.

64. In B, D, T, desinentia brevia sunt: ut, ăb, ăd, căpăt. 65. In C desinentia producuntur: ut ac, sic, et hic ad verbium.

66. Sed tria in c corripiuntur, făc, něc, et donec.

67. Interdum, hic et hoc, sed non nisi in thesi, corripiunHoc ablativum semper producitur.

tur.

68. E finita brevia sunt: ut mare, peně, lege, scribě.

69. Excipiendæ sunt omnes voces quintæ inflexionis in e: ut, fidē et diē; una cum particulis inde enatis: ut, hodië, quotidie, pridie, postridiē; item quare, quaderē, earē, rēfert, impersonale, et si qua sunt similia.

70. Et secundæ item personæ singulares imperativæ secundæ conjugationis: ut, doce, movē.

71. Producuntur etiam monosyllaba in e: ut, mē, tē, sē; præter que, ně, vě, conjunctiones encliticas, et ce, tě, psě, ptě, pronominibus addita; ut, hiccě, suâptě.

72. Quin et adverbia in e, ab adjectivis secundæ declina. tionis deducta, e longam habent: ut, pulchrē, doctē, valdē pro valide.

73. Quibus accedunt fermē, ferē; beně tamen et male corripiuntur omnino.

74. Postremo, quæ a Græcis per 7 scribuntur, naturâ producuntur, cujuscunque fuerint casûs, generis, aut numeri: ut, Lethe, Anchise, cetë, Tempē. (Ah0n, 'Ayxion, kýrn, Τέμπη.)

75. I finita longa sunt: ut, domini, magistrī, amarî.

76. Præter, mihĩ, tibĩ, sibi, ubĩ, ibi, quæ sunt communia. Sed in necubi, sicubi, ubĭnam, ubĭvis, utinam, utique, I semper corripitur.

77. Nisi quoque et quasi corripiuntur.

78. Corripiuntur etiam dativi et vocativi Græcorum, quorum genitivus singularis in dog breve exit: ut, Dativ. Minoidi, Palladi, Phyllidi; Vocat. Alexi, Amarylli, Daphni.

79. Dativus ictu producitur,

Tum Thetidi Puter ipse jugandum Pelea sensit.

80. Pro more autem corripitur,

Luce autem canæ Tethyi restituor. - Catull.

[blocks in formation]

81. L finita corripiuntur: ut, animăl, Hannibăl, měl, pugil, consul.

82. Præter nil contractum a nihil, sal (sălis), et sōl (sõlis).

83. M in circum ante vocalem brevem in compositione corripitur: ut, circumăgo, circumeo.

84. N finita producuntur: ut Pæän, Hymën, quin, Xenophōn, nōn.

85. Excipe forsăn, forsităn, ăn, taměn, attaměn, veruntaměn, et in.

86. Accedunt his et voces illæ, quæ apocopen patiuntur: ut, viděn'? audin'? etiam exin, subin, dein, proin.

87. In ăn quoque a nominativis in ă: ut, Nominativo, Iphigenia, Ægină; Accus. Iphigeniăn, Æginăn. Nam in an, a nominativis in as producuntur: ut, Nom. Æneās, Marsyās; Accus, Æneān, Marsyān.

88. Nomina item in en, quorum genitivus inis correptum habet: ut, carmen, crimen, pectěn, tibicěn -inis.

89. Quædam etiam in in per i: ut, Alexin; et in yn per y: ut, Itýn.

90. Græca etiam in on per o parvum, cujuscunque fuerint casûs: ut, Nom. Ilion, Pelion; Accus. Caucason, Pylon, Troilon, barbitδη. (Ἴλιον, Πήλιον, κ. τ. λ.)

91. O finita longa sunt: ut, dicō, virgō, templō, legendö.

92. Excipe quædam: ut, scio, nesciò, volò, puto, quæ passim apud bonos auctores correpta leguntur; et non pauca alia, quæ in levioris argumenti vel sequioris ævi carminibus corripiuntur.

93. Cæterum cito, ego, modo, quomodo, et cědo pro dic vel da, semper corripiuntur.

94. Duo et homo vix leguntur producta.

95. R finita corripiuntur: ut, Cæsăr, jubăr, pĕr, vìr, uxor, turtur.

96. Producuntur autem fär, Lār, Nār, vēr, fūr, cūr, et pār cum compositis: ut, compār, impār, dispār.

97. Græca etiam in er, quæ illis in np desinunt: ut, aēr, cratēr, æther, præter pater et mater, quæ apud Latinos ultimam brevem habent.

98. AS finite producuntur: ut, amās, musās, majestās, bonitās.

99. Excipe anăs anătis, văs vădis; et Græca, quorum genitivus singularis in ădos et non in antos exit: ut, Arcăs, Pallăs; Genitivo, Arcădos, Pallădos.

100. Et præter accusativos plurales nominum crescentium: ut, heros, herōos; Phyllis, Phyllidos; Accus. plural, heroăs, Phyllidas.

101. ES finita longa sunt: ut, Anchises, sedes, docēs, patrēs, 102. Excipiuntur nomina in es tertiæ inflexionis, quæ penultimam genitivi crescentis corripiunt: ut milés, milītis ; seges, segětis; divěs, divitis.

103. Sed aries, abiēs, pariēs, Cerēs, et pēs, unà cum compositis, ut, bipēs, tripēs, &c., longa sunt.

104. Es quoque a sum, unà cum compositis, corripitur: ut, potěs, adĕs, proděs, oběs; quibus penes adjungi potest. 105. Item neutra, et nominativi plurales Græcorum: ut, cacoethes, heroes, lampades, Cyclopes, Naiades.

106. IS finita brevia sunt: ut, Paris, panis, tristis, hilaris. 107. Excipe obliquos casus plurales in is, qui producuntur: ut, musis, mensis a mensa, dominīs, templis, et quis pro

quibus: his accedant nonnulli ablativi adverbialiter sumpti:

ut, foris, gratis.

108. Item producentia penultimam genitivi crescentis: ut, Samnīs. Salamis; Genitivo, Samnitis, Salaminis.

109. Adde huc quæ in is contracta ex eis desinunt, sive Græca, sive Latina, cujuscunque fuerint numeri aut casûs: ut, Simoïs, Pyrois, partis, omnīs, a Simoeis, Pyroeis, et antiquis parteis, omneis.

110. Et monosyllaba item omnia: ut, vīs, līs; præter is et quis nominativos, et bis.

111. Istis accedunt secundæ personæ singulares verborum in is, quorum secundæ personæ plurales desinunt in ītis, penultimâ productâ: ut, audis, velis; plurali, auditis, velitis. 112. Obs. Is secundæ personæ singularis futuri secundi indicativi, et præteriti perfecti subjunctivi, communis est: ut, amaveris : etiam est penultima secundæ personæ pluralis: ut, amaveritis.

communis

113. OS finita producuntur: ut, arbōs, honōs, nepos, dominōs, servōs.

114. Præter compos, impos, et õs ossis.

115. Et Græca per o parvum : ut Delos, Ilios, chaos, melõs, epos, Pallados, Phyllidos (a Δῆλος, Ιλιος, κ.τ.λ.).

116. US finita corripiuntur: ut, famulus, regius, tempus,

amamus.

117. Excipiuntur producentia penultimam genitivi crescentis ut, salūs, tellūs, incūs, jūs; Genitivo, salūtis, telluris, incūdis, jūris.

118. Longæ sunt etiam omnes voces quartæ inflexionis in us, præter nominativum et vocativum singulares: ut, Gen. sing. manus; Nom. Accus. Voc. plur. manūs.

sus.

119. His accedunt etiam monosyllaba: ut, crus, thūs, mūs,

120. Et Græca item per ous diphthongum, cujuscunque fuerint casûs: ut, Nom. Panthūs, Melampūs; Gen. Sapphūs, Cliūs.

121. Atque piis cunctis venerandum nomen IESUS.

122. YS finita, nisi in thesi, longa sunt : ut, Tethys, Erinnīs. 123. U finita producuntur: ut, manū, genū, amatū, diū. 124. Sed indŭ et nenŭ apud Lucretium, pro in et non, corripiuntur. 125. Y finita corripiuntur; ut, Tiphý, moly.

« 前へ次へ »