ページの画像
PDF

Et genus, auditique advertitis æquore cursum-
Quid petitis ? quæ causa rates, aut cujus egentes
Litus ad Ausonium tot per vada cærula vexit ?
Sive errore viæ, seu tempestatibus acti,
Qualia multa mari nautæ patiuntur in alto— 200
Fluminis intrâstis ripas, portuque sedetis :
Ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos
Saturni gentem, haud vinclo nec legibus æquam,
Sponte suā veterisque dei se more tenentem.
Atque equidem memini-fama est obscurior annis-
Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
Dardanus Idæas Phrygiæ penetrârit ad urbes,
Threïciamque Samum, quæ nunc Samothracia fertur.
Hinc illum Corythi Tyrrhenā ab sede profectum
Aurea nunc solio stellantis regia coli

210 Accipit, et numerum divorum altaribus addit."

Dixerat. Et dicta Ilioneus sic voce secutus : “Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos Atra subegit hiems vestris succedere terris, Nec sidus regione viæ litusve fefellit: Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem Afferimur, pulsi regnis, quæ maxima quondam Extremo veniens Sol aspiciebat Olympo. Ab Jove principium generis ; Jove Dardana pubes Gaudet avo : Rex ipse, Jovis de gente supremā, 220 Troïus Æneas tua nos ad limina misit. Quanta per Idæos sævis effusa Mycenis Tempestas ierit campos; quibus actus uterque Europæ atque Asiæ fatis concurrerit orbis : Audiit, et si quem tellus extrema refuso

Submovet Oceano, et si quem extenta plagarum
Quatuor in medio dirimit plaga Solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per æquora vecti
Dîs sedem exiguam patriis litusque rogamus
Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem.
Non erimus regno indecores : nec vestra feretur
Fama levis, tantive abolescet gratia facti ; 232
Nec Trojam Ausonios gremio excepisse pigebit.
Fata per Æneæ juro, dextramque potentem,
Sive fide, seu quis bello est expertus et armis ;
Multi nos populi, multæ-ne temne, quòd ultrò
Præferimus manibus vittas ac verba precantia-
Et petiere sibi et voluere adjungere gentes.
Sed nos fata deûm vestras exquirere terras
Imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus : 240
Hùc repetit, jussisque ingentibus urget Apollo
Tyrrhenum ad Tybrim et fontis vada sacra Numicî.
Dat tibi prætereà fortunæ parva prioris
Munera, reliquias Trojā ex ardente receptas.
Hoc pater Anchises auro libabat ad aras :
Hoc Priami gestamen erat, quum jura vocatis
More daret populis, sceptrumque sacerque tiaras,
Iliadumque labor vestes."

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
Obtutu tenet ora, soloque immobilis hæret, 250
Intentos volvens oculos. Nec purpura regem
Picta movet, nec sceptra movent Priameïa tantùm,
Quantùm in connubio natæ thalamoque moratur ;
Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem.
Hunc illum fatis externā ab sede profectum

Portendi generum, paribusque in regna vocari
Auspiciis ; huic progeniem virtute futuram
Egregiam, et totum quæ viribus occupet orbem.
Tandem lætus ait : “Dî nostra incepta secundent,
Auguriumque suum! Dabitur, Trojane, quod optas:
Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino, 261
Divitis uber agri Trojæve opulentia deerit.
Ipse modo Æneas, nostri si tanta cupido est,
Si jungi hospitio properat sociusque vocari,
Adveniat ; vultūs neve exhorrescat amicos.
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
Vos contrà regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam jungere nostræ,
Non patrio ex adyto sortes, non plurima colo
Monstra sinunt: generos externis affore ab oris, 270
Hoc Latio restare, canunt, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
Et reor, et, si quid veri mens augurat, opto.”
Hæc effatus, equos numero pater eligit omni.
Stabant ter centum nitidi in præsepibus altis:
Omnibus extemplò Teucris jubet ordine duci
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis :
Aurea pectoribus demissa monilia pendent;
Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum ;
Absenti Æneæ currum geminosque jugales 280
Semine ab ætherio spirantes naribus ignem,
Illorum de gente, patri quos dædala Circe
Supposita de matre nothos furata creavit.
Talibus Æneadæ donis dictisque Latini
Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant.

II Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis Sæva Jovis conjux, aurasque invecta tenebat; Et lætum Æneam classemque ex æthere longo Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. Moliri jam tecta videt, jam fidere terræ; 290 Deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore. Tum quassans caput, hæc effundit pectore dicta: “ Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris Fata Phrygum ! num Sigeïs occumbere campis, Num capti potuere capi? num incensa cremavit Troja viros ? medias acies medios que per ignes Invenere viam. At, credo, mea numina tandem Fessa jacent, odiis aut exsaturata quieviQuin etiam patriā excussos infesta per undas Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto : Absumptæ in Teucros vires colique marisque. 301 Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis Profuit ? optato conduntur Tybridis alveo, Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem Immanem Lapithûm valuit; concessit in iras Ipse deûm antiquam genitor Calydona Dianæ ; Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona

merentem? Ast ego, magna Jovis conjux, nil linquere inausum Quæ potui infelix, quæ memet in omnia verti, Vincor ab Æneā. Quòd si mea numina non sunt Magna satis : dubitem haud equidem implorare quod usquàm est.

311 Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,

Atque immota manet fatis Lavinia conjux :
At trahere, atque moras tantis licet addere rebus ;
At licet amborum populos exscindere regum.
Hâc gener atque socer coëant mercede suorum.
Sanguine Trojano et Rutulo dotabere, virgo :
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantùm
Cisseïs prægnans ignes enixa jugales : 320
Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestæque iterùm recidiva in Pergama tædæ.”

Hæc ubi dicta dedit, terras horrenda petivit.
Luctificam Alecto Dirarum ab sede sororum
Infernisque ciet tenebris : cui tristia bella,
Iræque, insidiæque, et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareæ monstrum : tot sese vertit in ora,
Tam sævæ facies, tot pullulat atra colubris.
Quam Juno his acuit verbis, ac talia fatur : 330
“ Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
Hanc operam, ne noster honos infractave cedat
Fama loco; neu connubiis ambire Latinum
Æneadæ possint, Italosve obsidere fines.
Tu potes unanimos armare in prælia fratres,
Atque odiis versare domos; tu verbera tectis
Funereasque inferre faces; tibi nomina mille,
Mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,
Disjice compositam pacem, sere crimina belli ;
Arma velit poscatque simul rapiatque juventus.”

Exin Gorgoneis Alecto infecta venenis 341 Principio Latium et Laurentis tecta tyranni Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatæ,

« 前へ次へ »