ページの画像
PDF

Quam super adventu Teucrûm Turnique hymenæis
Femineæ ardentem curæque iræque coquebant.
Huic dea cæruleis unum de crinibus anguem
Conjicit, inque sinum præcordia ad intima subdit,
Quò furibunda domum monstro permisceat omnem.
Ille inter vestes et levia pectora lapsus
Volvitur attactu nullo, fallitque furentem, 350
Vipeream inspirans animam ; fit tortile collo
Aurum ingens coluber, fit longæ tænia vittæ,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
Pertentat sensūs, atque ossibus implicat ignem,
Necdum animus toto percepit pectore flammam :
Molliùs, et solito matrum de more, loquuta est,
Multa super natā lacrimans Phrygiisque hymenæis :

“Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
O genitor ? nec te miseret natæque tuique ? 360
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
Perfidus alta petens abductā virgine prædo ?
At non sic Phrygius penetrat Lacedæmona pastor,
Ledæamque Helenam Trojanas vexit ad urbes.
Quid tua sancta fides ? quid cura antiqua tuorum,
Et consanguineo toties data dextera Turno?
Si gener externā petitur de gente Latinis,
Idque sedet, Faunique premunt te jussa parentis :
Omnem equidem sceptris terram, quæ libera nostris
Dissidet, externam reor, et sic dicere divos. 370
Et Turno, si prima domūs repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres, mediæque Mycenæ.”

His ubi nequiquam dictis experta, Latinum

380

Contrà stare videt, penitùsque in viscera lapsum
Serpentis furiale malum, totamque pererrat :
Tum verò infelix, ingentibus excita monstris,
Immensam sine more furit lymphata per urbem :
Ceu quondàm torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri magno in gyro vacua atria circum
Intenti ludo exercent ; ille actus habenā
Curvatis fertur spatiis ; stupet inscia suprà
Impubesque manus, mirata volubile buxum ;
Dant animos plagæ : non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur populosque feroces.
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
Majus adorta nefas, majoremque orsa furorem
Evolat, et natam frondosis montibus abdit;
Quò thalamum eripiat Teucris, tædasque moretur :
Eve Bacche fremens, solum te virgine dignum
Vociferans ; etenim molles tibi sumere thyrsos, 390
Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
Fama volat ; Furiisque accensas pectore matres
Idem omnes simul ardor agit nova quærere tecta.
Deseruere domos; ventis dant colla comasque.
Ast aliæ tremulis ululatibus æthera complent,
Pampineasque gerunt incinctæ pellibus hastas.
Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
Sustinet, ac natæ Turnique canit hymenæos,,
Sanguineam torquens aciem; torvumque repentè
Clamat : “Io matres, audite, ubi quæque, Latinæ :
Si qua piis animis manet infelicis Amatæ 401
Gratia, si juris materni cura remordet ;
Solvite crinales vittas, capite orgia mecum."

410

Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
Reginam Alecto stimulis agit undique Bacchi.
Postquàm visa satìs primos acuisse furores,
Consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
Protenùs hinc fuscis tristis dea tollitur alis
Audacis Rutuli ad muros : quam dicitur urbem
Acrisioneis Danaë fundâsse colonis,
Præcipiti delata Noto. Locus Ardea quondam
Dictus avis ; et nunc magnum manet Ardea no-

men;
Sed fortuna fuit. Tectis hic Turnus in altis
Jam mediam nigrā carpebat nocte quietem.
Alecto torvam faciem et furialia membra
Exuit; in vultūs sese transformat aniles,
Et frontem obscenam rugis arat; induit albos
Cum vittā crines; tum ramum innectit olivæ;
Fit Calybe Junonis anus templique sacerdos;
Et juveni ante oculos his se cum vocibus offert :

“Turne, tot incassùm fusos patiere labores, 421
Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis ?
Rex tibi conjugium et quæsitas sanguine dotes
Abnegat, externusque in regnum quæritur hæres.
I nunc, ingratis offer te, irrise, periclis;
Tyrrhenas, i, sterne acies ; tege pace Latinos.
Hæc adeò tibi me, placidā quum nocte jaceres,
Ipsa palàm fari omnipotens Saturnia jussit.
Quarè age, et armari pubem portisque moveri
Lætus in arma para, et Phrygios, qui flumine
pulchro

430 Consedere, duces pictasque exure carinas.

[ocr errors]

Colestum vis magna jubet. Rex ipse Latinus,
Ni dare conjugium et dicto parere fatetur,
Sentiat et tandem Turnum experiatur in armis."

Hic juvenis, vatem irridens, sic orsa vicissim
Ore refert : “ Classes invectas Tybridis alveo,
Non, ut rere, meas effugit nuntius aures.
Ne tantos mihi finge metūs : nec regia Juno
Immemor est nostri.
Sed te victa situ verique effeta senectus,
O mater, curis nequiquam exercet, et arma
Regum inter falsā vatem formidine ludit.
Cura tibi, divûm effigies et templa tueri ;
Bella viri pacemque gerent, [queis bella gerenda.]”

Talibus Alecto dictis exarsit in iras. At juveni oranti subitus tremor occupat artus ; Deriguere oculi : tot Erinnys sibilat hydris, Tantaque se facies aperit. Tum flammea torquens Lumina cunctantem et quærentem dicere plura Reppulit, et geminos erexit crinibus angues, 450 Verberaque insonuit, rabidoque hæc addidit ore : “En ego victa situ, quam veri effeta senectus Arma inter regum falsā formidine ludit ; Respice ad hæc: adsum dirarum ab sede sororum ; Bella manu letumque gero.” Sic effata facem juveni conjecit, et atro Lumine fumantes fixit sub pectore tædas. Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artūs Perfundit toto proruptus corpore sudor. Arma amens fremit ; arma toro tectisque requirit. Sævit amor ferri, et scelerata insania belli, 461

Ira super ; magno veluti quum flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis aheni,
Exsultantque æstu latices ; furit intùs aquaï
Fumidus atque altè spumis exuberat amnis;
Nec jam se capit unda ; volat vapor ater ad auras.
Ergò iter ad regem, pollutā pace, Latinum
Indicit primis juvenum, et jubet arma parari,
Tutari Italiam, detrudere finibus hostem ;
Se satìs ambobus Teucrisque venire Latinisque.
Hæc ubi dicta dedit, divosque in vota vocavit, 471
Certatìm sese Rutuli exhortantur in arma.
Hunc decus egregium formæ movet atque juventæ ;
Hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
Alecto in Teucros Stygiis se concitat alis.
Arte novā speculata locum, quo litore pulcher
Insidiis cursuque feras agitabat lulus.
Hìc subitam canibus rabiem Cocytia virgo
Objicit, et noto nares contingit odore, 480
Ut cervum ardentes agerent : quæ prima laborum
Causa fuit, belloque animos accendit agrestes.
Cervus erat formā præstanti et cornibus ingens,
Tyrrhidæ pueri quem matris ab ubere raptum
Nutribant, Tyrrheusque pater, cui regia parent
Armenta, et latè custodia credita campi.
Assuetum imperiis soror omni Silvia curā
Mollibus intexens ornabat cornua sertis,
Pectebatque ferum, puroque in fonte lavabat.
Ille manum patiens, mensæque assuetus herili,
Errabat silvis ; rursùsque ad limina nota 491

« 前へ次へ »