ページの画像
PDF

Ipse domum serā quamvìs se nocte ferebat.
Hunc procùl errantem rabidæ venantis Iuli
Commovere canes, fluvio quum fortè secundo
Deflueret, ripāque æstūs viridante levaret.
Ipse etiam, eximiæ laudis succensus amore,
Ascanius curvo direxit spicula cornu :
Nec dextræ erranti deus abfuit ; actaque multo
Perque uterum sonitu perque ilia venit arundo.
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit, 500
Successitque gemens stabulis, questuque cruentus
Atque imploranti similis tectum omne replebat.
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
Auxilium vocat, et duros conclamat agrestes.
Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,
Improvisi adsunt; hic torre armatus obusto,
Stipitis hic gravidi nodis ; quod cuique repertum
Rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrheus,
Quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
Scindebat, raptā spirans immane securi. 510
At sæva e speculis tempus dea nacta nocendi
Ardua tecta petit stabuli, et de culmine summo
Pastorale canit signum, cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem : qua protenùs omne
Contremuit nemus, et silvæ intonuere profundæ.
Audiit et Triviæ longè lacus ; audiit amnis
Sulfureā Nar albus aquā, fontesque Velini ;
Et trepidæ matres pressere ad pectora natos.
Tum verò ad vocem celeres, quă buccina signum
Dira dedit, raptis concurrunt undique telis
Indomiti agricolæ ; nec non et Troïa pubes

520

Ascanio auxilium castris effundit apertis.
Direxere acies. Non jam certamine agresti,
Stipitibus duris agitur sudibusve præustis ;
Sed ferro ancipiti decernunt, atraque latè
Horrescit strictis seges ensibus, æraque fulgent
Sole lacessita, et lucem sub nubila jactant :
Fluctus utì primo cæpit quum albescere vento
Paulatìm sese tollit mare, et altiùs undas
Erigit, indè imo consurgit ad æthera fundo. 530
Hic juvenis primam ante aciem stridente sagittā,
Natorum Tyrrhei fuerat qui maximus, Almo
Sternitur; hæsit enim sub gutture vulnus, et udæ
Vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
Corpora multa virum circà, seniorque Galæsus,
Dum paci medium se offert; justissimus unus
Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus arvis :
Quinque greges illi balantum, quina redibant
Armenta, et terram centum vertebat aratris.
Atque ea per campos æquo dum Marte ger-
untur,

540
Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
Imbuit et primæ commisit funera pugnæ,
Deserit Hesperiam, et coeli convexa per auras
Junonem victrix affatur voce superbā :
“ En, perfecta tibi bello discordia tristi ;
Dic, in amicitiam coëant, et fædera jungant.
Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,
Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas :
Finitimas in bella feram rumoribus urbes,
Accendamque animos insani Martis amore, 550

[ocr errors]

Undique ut auxilio veniant; spargam arma per

agros.Tum contrà Juno : “Terrorum et fraudis abundè

est. Stant belli causæ ; pugnatur comminùs armis: Quæ fors prima dedit, sanguis novus imbuit arma. Talia connubia et tales celebrent hymenæos Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super ætherias errare licentiùs auras Haud Pater ille velit, summi regnator Olympi. Cede locis. Ego, si qua super fortuna laborum est, Ipsa regam.” Tales dederat Saturnia voces. 560 Illa autem attollit stridentes anguibus alas, Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.

Est locus Italiæ medio sub montibus altis, Nobilis, et famā multis memoratus in oris, Amsancti valles ; densis hunc frondibus atrum Urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus Dat sonitum saxis et torto vertice torrens. Hìc specus horrendum, sævi spiracula Ditis, Monstratur, ruptoque ingens Acheronte vorago Pestiferas aperit fauces : queis condita Erinnys, 570 Invisum numen, terras columque levabat.

Nec minùs intereà extremam Saturnia bello Imponit regina manum. Ruit omnis in urbem Pastorum ex acie numerus, cæsosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galæsi ; Implorantque deos, obtestanturque Latinum. Turnus adest, medioque in crimine cædis et ignis Terrorem ingeminat : Teucros in regna vocari ;

Stirpem admisceri Phrygiam ; se limine pelli. 579
Tum, quorum attonitæ Baccho nemora avia matres
Insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatæ)
Undique collecti coëunt, Martemque fatigant.
Ilicèt infandum cuncti contra omina bellum,
Contra fata deûm, perverso numine poscunt :
Certatìm regis circumstant tecta Latini.
Ille, velut pelagi rupes immota, resistit;
Ut pelagi rupes, magno veniente fragore,
Quæ sese, multis circùm latrantibus undis,
Mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circùm
Saxa fremunt, laterique illisa refunditur alga. 590
Verum ubi nulla datur cæcum exsuperare potestas
Consilium, et sævæ nutu Junonis eunt res;
Multa deos aurasque pater testatus inanes,
“ Frangimur heu fatis," inquit, “ ferimurque pro-

cellā !
Ipsi has sacrilego pendetis sanguine ponas,
O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit
Supplicium ; votisque deos venerabere seris.
Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus ;
Funere felici spolior.” Nec plura loquutus
Sepsit se tectis, rerumque reliquit habenas. 600

Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanæ coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit, quum prima movent in proelia Martem, Sive Getis inferre manu lacrimabile bellum, Hyrcanisve Arabisve parant, seu tendere ad Indos, Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa. Sunt geminæ Belli portæ-sic nomine dicunt

Religione sacræ et sævi formidine Martis :
Centum ærei claudunt vectes, æternaque ferri
Robora ; nec custos absistit limine Janus. 610
Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnæ,
Ipse Quirinali trabeā cinctuque Gabino
Insignis reserat stridentia limina Consul :
Ipse vocat pugnas ; sequitur tum cetera pubes,
Æreaque assensu conspirant cornua rauco.
Hoc et tum Æneadis indicere bella Latinus
More jubebatur, tristesque recludere portas.
Abstinuit tactu pater, aversusque refugit
Fæda ministeria, et cæcis se condidit umbris.
Tum regina deûm cælo delapsa morantes 620
Impulit ipsa manu portas, et cardine verso
Belli ferratos rupit Saturnia postes.
Ardet inexcita Ausonia atque immobilis antè ;
Pars pedes ire parat campis ; pars arduus altis
Pulverulentus equis furit : omnes arma requirunt.
Pars leves clipeos et spicula lucida tergunt
Arvinā pingui, subiguntque in cote secures ;
Signaque ferre juvat, sonitūsque audire tubarum.
Quinque adeò magnæ positis incudibus urbes
Tela novant, Atina potens, Tiburque superbum, 630
Ardea, Crustumerique, et turrigeræ Antemnæ.
Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas
Umbonum crates ; alii thoracas ahenos,
Aut leves ocreas lento ducunt argento :
Vomeris hùc et falcis honos, hùc omnis aratri
Cessit amor : recoquunt patrios fornacibus enses.
Classica jamque sonant; it bello tessera signum.

« 前へ次へ »