ページの画像
PDF
ePub

Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes
Ad juga cogit equos; clipeumque auroque trilicem
Loricam induitur, fidoque accingitur ense. 640
Pandite nunc Helicona, deæ, cantusque movete,
Qui bello exciti reges, quæ quemque sequutæ
Complêrint campos acies; quibus Itala jàm tùm
Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
Et meministis enim, divæ, et memorare potestis;
Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.

650

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor divum Mezentius, agminaque armat. Filius huic juxtà Lausus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Lausus, equûm domitor debellatorque ferarum, Ducit Agyllinā nequiquam ex urbe sequutos Mille viros; dignus, patriis qui lætior esset Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.

Post hos insignem palmā per gramina currum Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus; clipeoque insigne paternum Centum angues cinctamque gerit serpentibus Hydram

Collis Aventini silvā quem Rhea sacerdos
Furtivum partu sub luminis edidit oras,
Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor,
Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva,
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas.
Pila manu sævosque gerunt in bella dolones;
Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.
Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,

660

Terribili impexum setā, cum dentibus albis,
Indutus capiti, sic regia tecta subibat

Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu.
Tum gemini fratres Tiburtia monia linquunt, 670
Fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva juventus ;
Et primam ante aciem densa inter tela feruntur ;
Ceu duo nubigenæ quum vertice montis ab alto
Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem
Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Prænestinæ fundator defuit urbis,

Vulcano genitum pecora inter agrestia regem,
Inventumque focis omnis quem credidit ætas, 680
Cæculus. Hunc legio latè comitatur agrestis ;
Quique altum Præneste viri, quique arva Gabinæ
Junonis, gelidumque Anienem, et roscida rivis
Hernica saxa colunt : quos, dives Anagnia, pascis ;
Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma
Nec clipei currūsve sonant : pars maxima glandes
Liventis plumbi spargit; pars spicula gestat
Bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros
Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri
Instituere pedis : crudus tegit altera pero.

690

At Messapus, equûm domitor, Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, Jàm pridem resides populos, desuetaque bello Agmina, in arma vocat subitò, ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies Æquosque Faliscos, Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva,

Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
Ibant æquati numero, regemque canebant ;
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni
Quum sese e pastu referunt, et longa canoros
Dant per colla modos; sonat amnis et Asia longè
Pulsa palus.

Nec quisquam æratas acies ex agmine tanto
Misceri putet: aëriam sed gurgite ab alto
Urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.

700

Ecce, Sabinorum prisco de sanguine, magnum Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis instar,

Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquàm in partem data Roma Sabinis.

711

Unà ingens Amiterna cohors, priscique Quirites,
Ereti manus omnis, oliviferæque Mutuscæ;
Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
Qui Tetricæ horrentis rupes, montemque Severum,
Casperiamque colunt, Forulosque, et flumen Hi-
mellæ ;

Qui Tybrim Fabarimque bibunt; quos frigida

misit

Nursia, et Hortinæ classes, populique Latini ;
Quosque secans infaustum interluit Allia nomen :
Quàm multi Libyco volvuntur marmore fluctūs,
Sævus ubi Orion hibernis conditur undis ;
Vel quum sole novo densæ torrentur aristæ,
Aut Hermi campo, aut Lyciæ flaventibus arvis.
Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.

720

Hinc Agamemnonius, Trojani nominis hostis, Curru jungit Halæsus equos, Turnoque feroces Mille rapit populos; vertunt felicia Baccho Massica qui rastris, et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque juxtà Æquora; quique Cales linquunt, amnisque vadosi Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper, Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis 730 Tela: sed hæc lento mos est aptare flagello. Lævas cætra tegit; falcati comminus enses. Nec tu carminibus nostris indictus abibis, bale, quem generâsse Telon Sebethide nymphā Fertur, Teleboum Capreas quum regna teneret, Jam senior patriis sed non et filius arvis Contentus, latè jam tum ditione premebat Sarrastes populos, et quæ rigat æquora Sarnus, Quique Rufras Batulumque tenent, atque arva Celennæ,

Et quos maliferæ despectant monia Abellæ : 740
Teutonico ritu soliti torquere cateias ;

Tegmina queis capitum raptus de subere cortex,
Æratæque micant peltæ, micat æreus ensis.
Et te montosæ misere in prælia Nersæ,
Ufens, insignem fama et felicibus armis :
Horrida præcipuè cui gens, assuetaque multo
Venatu nemorum, duris Aquicula glebis.
Armati terram exercent, semperque recentes
Convectare juvat prædas, et vivere rapto.

Quin et Marrubia venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam et felici comtus olivā,

750

Archippi regis missu, fortissimus Umbro :
Vipereo generi et graviter spirantibus hydris
Spargere qui somnos cantuque manuque solebat,
Mulcebatque iras, et morsūs arte levabat.
Sed non Dardaniæ medicari cuspidis ictum
Evaluit; neque eum juvere in vulnera cantūs
Somniferi, et Marsis quæsitæ montibus herbæ.
Te nemus Anguitiæ, vitreā te Fucinus undā,
Te liquidi flevere lacus.

760

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello Virbius, insignem quem mater Aricia misit, Eductum Egeriæ lucis, humentia circum Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianæ, Namque ferunt famā Hippolytum, postquàm arte

novercæ

Occiderit, patriasque explêrit sanguine pœnas,
Turbatis distractus equis, ad sidera rursùs
Ætheria et superas cœli venisse sub auras,
Pæoniis revocatum herbis et amore Dianæ.
Tùm Pater omnipotens, aliquem indignatus ab
umbris

770

Mortalem infernis ad lumina surgere vitæ,
Ipse repertorem medicinæ talis et artis
Fulmine Phœbigenam Stygias detrusit in undas.
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
Sedibus, et nymphæ Egeriæ nemorique relegat:
Solus ubi in silvis Italis ignobilis ævum
Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset.
Unde etiam templo Triviæ lucisque sacratis
Cornipedes arcentur equi; quòd litore currum

« 前へ次へ »