Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes Ad juga cogit equos; clipeumque auroque trilicem Loricam induitur, fidoque accingitur ense. 640 Pandite nunc Helicona, deæ, cantusque movete, Qui bello exciti reges, quæ quemque sequutæ Complêrint campos acies; quibus Itala jàm tùm Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. Et meministis enim, divæ, et memorare potestis; Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor divum Mezentius, agminaque armat. Filius huic juxtà Lausus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Lausus, equûm domitor debellatorque ferarum, Ducit Agyllinā nequiquam ex urbe sequutos Mille viros; dignus, patriis qui lætior esset Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palmā per gramina currum Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus; clipeoque insigne paternum Centum angues cinctamque gerit serpentibus Hydram
Collis Aventini silvā quem Rhea sacerdos Furtivum partu sub luminis edidit oras, Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor, Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva, Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas. Pila manu sævosque gerunt in bella dolones; Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
Terribili impexum setā, cum dentibus albis, Indutus capiti, sic regia tecta subibat
Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu. Tum gemini fratres Tiburtia monia linquunt, 670 Fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva juventus ; Et primam ante aciem densa inter tela feruntur ; Ceu duo nubigenæ quum vertice montis ab alto Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore. Nec Prænestinæ fundator defuit urbis,
Vulcano genitum pecora inter agrestia regem, Inventumque focis omnis quem credidit ætas, 680 Cæculus. Hunc legio latè comitatur agrestis ; Quique altum Præneste viri, quique arva Gabinæ Junonis, gelidumque Anienem, et roscida rivis Hernica saxa colunt: quos, dives Anagnia, pascis ; Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma Nec clipei currūsve sonant : pars maxima glandes Liventis plumbi spargit; pars spicula gestat Bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri Instituere pedis crudus tegit altera pero.
At Messapus, equûm domitor, Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, Jàm pridèm resides populos, desuetaque bello Agmina, in arma vocat subitò, ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies Æquosque Faliscos, Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva,
Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. Ibant æquati numero, regemque canebant ; Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Quum sese e pastu referunt, et longa canoros Dant per colla modos; sonat amnis et Asia longè Pulsa palus.
Nec quisquam æratas acies ex agmine tanto
Misceri putet: aëriam sed gurgite ab alto Urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.
Ecce, Sabinorum prisco de sanguine, magnum Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis instar,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquàm in partem data Roma Sabinis.
Unà ingens Amiterna cohors, priscique Quirites, Ereti manus omnis, oliviferæque Mutuscæ ; Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, Qui Tetricæ horrentis rupes, montemque Severum, Casperiamque colunt, Forulosque, et flumen Hi- mellæ ;
Qui Tybrim Fabarimque bibunt; quos frigida misit
Nursia, et Hortinæ classes, populique Latini ; Quosque secans infaustum interluit Allia nomen : Quàm multi Libyco volvuntur marmore fluctūs, Sævus ubi Orion hibernis conditur undis; Vel quum sole novo densæ torrentur aristæ, Aut Hermi campo, aut Lyciæ flaventibus arvis. Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.
Hinc Agamemnonius, Trojani nominis hostis, Curru jungit Halæsus equos, Turnoque feroces Mille rapit populos; vertunt felicia Baccho Massica qui rastris, et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque juxtà Equora; quique Cales linquunt, amnisque vadosi Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper, Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis 730 Tela: sed hæc lento mos est aptare flagello. Lævas cætra tegit; falcati comminus enses. Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Ebale, quem generâsse Telon Sebethide nymphā Fertur, Teleboum Capreas quum regna teneret, Jam senior patriis sed non et filius arvis Contentus, latè jam tum ditione premebat Sarrastes populos, et quæ rigat æquora Sarnus, Quique Rufras Batulumque tenent, atque arva Celennæ,
Et quos maliferæ despectant monia Abellæ: 740 Teutonico ritu soliti torquere cateias ;
Tegmina queis capitum raptus de subere cortex, Æratæque micant peltæ, micat æreus ensis. Et te montosæ misere in prælia Nersæ, Ufens, insignem famā et felicibus armis : Horrida præcipuè cui gens, assuetaque multo Venatu nemorum, duris Æquicula glebis. Armati terram exercent, semperque recentes Convectare juvat prædas, et vivere rapto.
Quin et Marrubia venit de gente sacerdos, Fronde super galeam et felici comtus olivā,
Archippi regis missu, fortissimus Umbro : Vipereo generi et graviter spirantibus hydris Spargere qui somnos cantuque manuque solebat, Mulcebatque iras, et morsūs arte levabat. Sed non Dardaniæ medicari cuspidis ictum Evaluit; neque eum juvere in vulnera cantūs Somniferi, et Marsis quæsitæ montibus herbæ. Te nemus Anguitiæ, vitreā te Fucinus undā, Te liquidi flevere lacūs.
Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello Virbius, insignem quem mater Aricia misit, Eductum Egeriæ lucis, humentia circum Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianæ, Namque ferunt famā Hippolytum, postquàm arte
Occiderit, patriasque explêrit sanguine pœnas, Turbatis distractus equis, ad sidera rursùs Ætheria et superas cœli venisse sub auras, Pæoniis revocatum herbis et amore Dianæ. Tùm Pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris
Mortalem infernis ad lumina surgere vitæ, Ipse repertorem medicinæ talis et artis Fulmine Phobigenam Stygias detrusit in undas. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit Sedibus, et nymphæ Egeriæ nemorique relegat: Solus ubi in silvis Italis ignobilis ævum Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset. Unde etiam templo Triviæ lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi; quòd litore currum
« 前へ次へ » |