ページの画像
PDF

Hic galeam tectis trepidus rapit ; ille frementes Ad juga cogit equos ; clipeumque auroque trilicem Loricam induitur, fidoque accingitur ense. 640

Pandite nunc Helicona, deæ, cantūsque movete, Qui bello exciti reges, quæ quemque sequutæ Complêrint campos acies ; quibus Itala jam tùm Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. Et meministis enim, divæ, et memorare potestis; Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor divum Mezentius, agminaque armat. Filius huic juxtà Lausus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. 650 Lausus, equûm domitor debellatorque ferarum, Ducit Agyllinā nequiquam ex urbe sequutos Mille viros ; dignus, patriis qui lætior esset Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.

Post hos insignem palmā per gramina currum Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus ; clipeoque insigne paternum Centum angues cinctamque gerit serpentibus Hy

dram Collis Aventini silvā quem Rhea sacerdos Furtivum partu sub luminis edidit oras, 660 Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor, Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva, Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas. Pila manu sævosque gerunt in bella dolones ; Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,

Terribili impexum setā, cum dentibus albis,
Indutus capiti, sic regia tecta subibat
Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu.

Tum gemini fratres Tiburtia monia linquunt, 670 Fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva juventus; . Et primam ante aciem densa inter tela feruntur ; Ceu duo nubigenæ quum vertice montis ab alto Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore.

Nec Prænestinæ fundator defuit urbis, Vulcano genitum pecora inter agrestia regem, Inventumque focis omnis quem credidit ætas, 680 Cæculus. Hunc legio latè comitatur agrestis; Quique altum Præneste viri, quique arva Gabinæ Junonis, gelidumque Anienem, et roscida rivis Hernica saxa colunt : quos, dives Anagnia, pascis; Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma Nec clipei currūsve sonant : pars maxima glandes Liventis plumbi spargit ; pars spicula gestat Bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti ; vestigia nuda sinistri Instituere pedis : crudus tegit altera pero. 690

At Messapus, equûm domitor, Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, Jàm pridèm resides populos, desuetaque bello Agmina, in arma vocat subitò, ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies Æquosque Faliscos, Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva,

Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
Ibant æquati numero, regemque canebant ;
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni
Quum sese e pastu referunt, et longa canoros 700
Dant per colla modos ; sonat amnis et Asia longè
Pulsa palus.
Nec quisquam æratas acies ex agmine tanto
Misceri putet : aëriam sed gurgite ab alto
Urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.

Ecce, Sabinorum prisco de sanguine, magnum Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis

instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquam in partem data Roma

Sabinis. Unà ingens Amiterna cohors, priscique Quirites, Ereti manus omnis, oliviferæque Mutuscæ ; 711 Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, Qui Tetricæ horrentis rupes, montemque Severum, Casperiamque colunt, Forulosque, et flumen Hi

mellæ ; Qui Tybrim Fabarimque bibunt; quos frigida

misit Nursia, et Hortinæ classes, populique Latini ; Quosque secans infaustum interluit Allia nomen: Quàm multi Libyco volvuntur marmore fluctūs, Sævus ubi Orion hibernis conditur undis ; Vel quum sole novo densæ torrentur aristæ, 720 Aut Hermi campo, aut Lyciæ flaventibus arvis. Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Trojani nominis hostis, Curru jungit Halæsus equos, Turnoque feroces Mille rapit populos; vertunt felicia Baccho Massica qui rastris, et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque juxtà Æquora ; quique Cales linquunt, amnisque vadosi Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper, Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis 730 Tela: sed hæc lento mos est aptare flagello. Lævas cætra tegit ; falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Ebale, quem generâsse Telon Sebethide nymphā Fertur, Teleboum Capreas quum regna teneret, Jam senior : patriis sed non et filius arvis Contentus, latè jam tum ditione premebat Sarrastes populos, et quæ rigat æquora Sarnus, Quique Rufras Batulumque tenent, atque arva

Celennæ, Et quos maliferæ despectant menia Abellæ : 740 Teutonico ritu soliti torquere cateias; Tegmina queis capitum raptus de subere cortex, Æratæque micant peltæ, micat æreus ensis.

Et te montosæ misere in proelia Nersæ, Ufens, insignem famā et felicibus armis : Horrida præcipuè cui gens, assuetaque multo Venatu nemorum, duris Æquicula glebis. Armati terram exercent, semperque recentes Convectare juvat prædas, et vivere rapto.

Quin et Marrubiā venit de gente sacerdos, 750 Fronde super galeam et felici comtus olivā,

[ocr errors]

Archippi regis missu, fortissimus Umbro :
Vipereo generi et graviter spirantibus hydris
Spargere qui somnos cantuque manuque solebat,
Mulcebatque iras, et morsūs arte levabat.
Sed non Dardaniæ medicari cuspidis ictum
Evaluit ; neque eum juvere in vulnera cantūs
Somniferi, et Marsis quæsitæ montibus herbæ.
Te nemus Anguitiæ, vitreā te Fucinus undā,
Te liquidi flevere lacūs.

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello
Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
Eductum Egeriæ lucis, humentia circum
Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianæ,
Namque ferunt famā Hippolytum, postquàm arte

novercæ Occiderit, patriasque explêrit sanguine poenas, Turbatis distractus equis, ad sidera rursus Ætheria et superas cæli venisse sub auras, Pæoniis revocatum herbis et amore Dianæ. Tùm Pater omnipotens, aliquem indignatus ab

umbris Mortalem infernis ad lumina surgere vitæ, Ipse repertorem medicinæ talis et artis Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit in undas. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit Sedibus, et nymphæ Egeriæ nemorique relegat : Solus ubi in silvis Italis ignobilis ævum Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset. Unde etiam templo Triviæ lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi ; quòd litore currum

[ocr errors]
« 前へ次へ »