ページの画像
PDF

Nulla fuit, primāque oriens erepta juventā est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totāque petebant
Ausonia ; petit ante alios pulcherrimus omnes
Turnus, avis atavisque potens ; quem regia conjux
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, 59
Sacra comam, multosque metu servata per annos :
Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phæbo sacrâsse Latinus,
Laurentesque ab eā nomen posuisse colonis.
Hujus apes summum densæ, mirabile dictu,
Stridore ingenti liquidum trans æthera vectæ,
Obsedere apicem ; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuò vates, “ Externum cernimus," inquit,
“Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex isdem, et summā dominarier arce.” 70
Prætereà, castis adolet dum altaria tædis,
Ut juxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa, nefas ! longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flammā crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis ; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri :
Namque fore illustrem famā fatisque canebant
Ipsam ; sed populo magnum portendere bellum. 80

[ocr errors]

At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub altā
Consulit Albuneā : nemorum quæ maxima sacro
Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italæ gentes, omnisque Enotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Hùc dona sacerdos
Quum tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum 90
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat ritè bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
Velleribus : subita ex alto vox reddita luco est :
“Ne pete connubiis natam sociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis ;
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, quà Sol utrumque recurrens 100
Aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.”
Hæc responsa patris Fauni, monitūsque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus :
Sed circùm latè volitans jam Fama per urbes
Ausonias tulerat, quum Laomedontia pubes
Gramineo ripæ religavit ab aggere classem.

Æneas primique duces et pulcher Iulus
Corpora sub ramis deponunt arboris altæ ;
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis,—sic Jupiter ille monebat- 110
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumptis hic fortè aliis, ut vertere morsūs
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris :
“Heus ! etiam mensas consumimus ?" inquit Iulus.
Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.
Continuò, “Salve fatis mihi debita Tellus, 120
Vosque,” ait, “o fidi Trojæ salvete Penates.
Hìc domus, hæc patria est. Genitor mihi talia,

namque
Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit :
Quum te, nate, fames ignota ad litora vectum
Accisis coget dapibus consumere mensas :
Tum sperare domos defessus, ibique memento
Prima locare manu molirique aggere tecta.
Hæc erat illa fames ; hæc nos suprema manebat,
Exitiis positura modum.
Quare agite, et primo læti cum lumine solis, 130
Quæ loca, quive habeant homines, ubi monia

gentis, Vestigemus, et a portu diversa petamus. Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.” Sic deinde effatus frondenti tempora ramo Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum Tellurem, Nymphasque, et adhùc ignota precatur Flumina; tum Noctem, Noctisque orientia signa,

Idæumque Jovem, Phrygiamque ex ordine Matrem
Invocat, et duplices Coloque Ereboque parentes.
Hìc Pater omnipotens ter coelo clarus ab alto 141
Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab æthere nubem.
Diditur hic subitò Trojana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita monia condant.
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras læti statuunt, et vina coronant.

Postera quum primā lustrabat lampade terras
Orta dies, urbem et fines et litora gentis
Diversi explorant ; hæc fontis stagna Numici, 150
Hunc Tybrim fluvium, hìc fortes habitare Latinos.
Tum satus Anchisā delectos ordine ab omni
Centum oratores augusta ad menia regis
Ire jubet, ramis velatos Palladis omnes,
Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris.
Haud mora : festinant jussi, rapidisque feruntur
Passibus. Ipse humili designat monia fossā,
Moliturque locum ; primasque in litore sedes,
Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit.
Jamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum 160
Ardua cernebant juvenes, muroque subibant :
Ante urbem pueri et primævo fiore juventus
Exercentur equi, domitantque in pulvere currūs ;
Aut acres tendunt arcūs, aut lenta lacertis
Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:
Quum prævectus equo longævi regis ad aures
Nuntius ingentes ignotā in veste reportat
Advenisse viros. Ille intra tecta vocari

170

Imperat, et solio medius consedit avito.
Tectum augustum, ingens, centum sublime col-

umnis,
Urbe fuit summā, Laurentis regia Pici,
Horrendum silvis et religione parentum.
Hìc sceptra accipere, et primos attollere fasces
Regibus omen erat ; hoc illis curia templum,
Hæ sacris sedes epulis ; hìc ariete caso
Perpetuis soliti patres considere mensis.
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
Antiqua e cedro, Italusque, paterque Sabinus
Vitisator curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex, Janique bifrontis imago, 180
Vestibulo adstabant ; aliique ab origine reges,
Martia qui ob patriam pugnando vulnera passi.
Multaque prætereà sacris in postibus arma,
Captivi pendent currūs, curvæque secures,
Et cristæ capitum, et portarum ingentia claustra,
Spiculaque, clipeique, ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo parvāque sedebat
Succinctus trabeā, lævāque ancile gerebat
Picus, equum domitor : quem capta cupidine

conjux Aureā percussum virgā, versumque venenis, 190 Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas. Tali intus templo divum patriāque Latinus Sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit ; Atque hæc ingressis placido prior edidit ore: “ Dicite, Dardanidæ--neque enim nescimus et

urbem

« 前へ次へ »