ページの画像
PDF
ePub

DAMCETAS.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam: 85 Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS.

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DAMCETAS.

Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet.
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS.

90 Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi; Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

1

Italia valde frequens et obvia arbor, fructum habens fragis similem, ut tenuiorum victus esse possit. Frondes ejus ac folia grata capellis, vid. Georg. III. 300. Horat. Carm. 1. 17. 5. quæ iisdem a lactis materni desiderio levantur. Calpurn. Ecl. II. 47. novas ut carpere frondes Condiscant-Ne depulsa vagos quærat fetura parentes. 83. Salix vid. Ecl. I. 79.

84 Pollio gratia apud Augustum, amicitia M. Antonii, ingenio, tragoediis, studiisque suis in Virgilium Horatiumque notissimus. cf. Horat. Od. II. 1. Ei alter, tamquam judici carminum suorum intelligenti et eleganti, vitulam, alter, tamquam poëtæ nobili, juvencum decernit. Non vero in alterutro horum munerum argutandum, sed res simpliciter ad amabæi carminis naturam exigenda est, cum, quod primus posuisset, alteri amplificandum et augendum esset. Cum itaque ille judicem carminum et vitulam posuisset, hic poetam et juvencum commemorat simplieiter, ut hoc et judicii et ingenii præmium esse debeat. Quod vero lectorem carminum memoravit, parum scite fecisse et personam in hoc pastoris male sustinuisse videri debet Maro; Pastor canit carmina et auditur ejus cantus: non vero scribit carmina et legitur. 86. nova carmina, h. præclara, qualia nunquam ante facta, ut Horat. Od. I. 26. 10. fides novas dixit. Pollionis autem laudem ex

tragicis studiis tenemus ex Horat. Carm. II. 1. 9. 10. Serm. I. 10. 42. Pollio regum facta canit pede ter percusso, h. tragoedias scribit senariis.

88 veniat, quo te quoque gaudet. Quod primum occurrit, est, ut suppleas, pervenisse ; utque ad felicitatem omnino referas, quam apprecetur ei, qui Pollioni faveat. Cum quo convenit v. 89. in quo adeo aurei sæculi felicitas exprimitir: v. Ecl. IV. 30. 25. Si tamen Menalcæ verba compares, et, quem expressit Maro, locum Theocrit. I. 20. naì rãs βωκολικᾶς ἐπὶ τὸ πλέον ἵκεο Μέσας, apparere arbitror, hoc, quo te quoque gaudet pervenisse, esse referendum ad cantus facultatem; illi, tam bonum poëtam contingat esse, quam Pollio est; ut contra, qui Bavium non odit, tam malus judex carminum esto, ut Mævium probet. 89. Adumbratur ad ductum Theocr. V. 124. sq. Amomum fruticis genus indici, quod tamen quale fuerit parum constat. Salmas. ad Solin. p. 284. amomum fere de omni aromate sincero dictum docet. Nihil his, quæ alter subjicit, cum Pollione commune esse, aut huic Bavium opponi, censendum est; sed, cum iste bonum poëtam laudasset, ipse malum memorat, ejusque studiosis mala maxima precatur, n. amare Mævium, pejorem etiam poëtam etc. Creditur idem esse quem exagitat Horat. Epod. 10. 91. jungat vulpes ad arandum.

90.

DAMETAS.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga, be
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

MENALCAS.

Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripa 95 Creditur: ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAMCETAS.

Tityre, pascentis a flumine réice capellas;
Ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

MENALCAS.

Cogite ovis, pueri; si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAMCETAS.

100 Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro.

MENALCAS.

His certe neque amor caussa est; vix ossibus hærent.
Nescio quis, teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAMCETAS.

Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, 105 Tris pateat cœli spatium non amplius ulnas.

93-95 Frigidus anguis dictus ex natura horum reptilium: sic et Ecl. VIII. 71. Parcite, cavete, nolite, oves, nimium procedere ; o oves, ne procedite: ex Gr. pidu #goed Deiv. non bene creditur: Horat. II. Serm. 4. 21. fungis-alus male creditur. Adumbrata autem hæc ex Theocr. V. 100. etc.

97 Ex Theocr. V. 146. 98. Cogite ad umbram et frigus captandum. præcipit lac estus siccato ubere.

100 Ervum leguminis genus, bubus jam olim pastum dari solitum, ut ex Columella docent Intpp. Versus expressus ex Theocr, IV. 20. ut 102. ex IV. 15.

104, 105 Simpliciter intelligam cujuslibet loci puteum, in quem cum quis descenderit, tantum cæli prospicit spatium, quantum puteus patet, h. e. putei latitudo permiserit

MENALCAS.

Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

-PALÆMON.

Non nostrum inter vos tantas conponere litis: * Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores* 110 Aut metuet dulcis, aut experietur amaros.* Claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

106 Nota res de hyacintho, de quo sup. ad Ecl. II. 18. in cujus foliis passim litteras AI inscriptas, sive ut Al, Ai, heu! heu! quæ Apollonis de Hyacintho lamenta adumbrarent, sive ut Alavros s. Ajacis nomen expressum esset, veteres memorabant. Cf. Ovid. Metam. XIII. 398. Reges duces Græcorum voce Homerica. Apud Ciceronem Agamemnon rex regum. 107 Phyllida, quam uterque amicam sibi vindicarat. v. 76. sq.

108 Non nostrum scil. est. Servius tamen contendit interpungendum esse: Non: quasi interloquatur Judex, non, non habebit Phyllida etc. nostrum est, arbitrium ferre. Sed hoc durum: nec satis potest confirmari ex Theocr. V. 138. παύσασθαι κέλομαι τον ποιμένα.

109 et quisquis amores, etc. Ut hæc verba per se sensum satis obvium habeant, non tanien, quid ad reliquam sententiam faciant, ab ullo interprete monitum aut dictum est, neque unquam dici posse, existimo. Referre

interpretum commenta nil attinet; frigere enim ea cum ipso carmine necesse est. Verum Palamon ejusmodi arbitrium facit, ut utrumque parem esse dicat, ut adeo alter, Menalcas, vitula, ab Damata in sponsione posita, Damotas autem poculo fagino Menalcæ dignus videri debeat. Jam, quorsum reliqua hoc et seq. versu spectent, non facile dicas; neque quicquam ex Calpurnio Ecl. II. 99. divines, ubi hæc adumbrat: Este pares et ab hoc concordes vivite; nam vos Et decor et cantus et amor sociavit et ætas. Melius Theocr. VI. extr. Nín μàv úð áñλos, vicit neuter, áváσcarON ἐγένοντο. Melio rem quoque viam iniit Popius Pastoral. I. 92. sqq.

111 Claudite jam rivos. Exisse Palæmon intelligendus, ut servis suis imperaret, ut rivos seu canales ad irriganda prata aperirent; interea a Menalca et Damota arbiter advocatus, nunc, finito certamine, ad servos suos iterum se convertit.

ECLOGA IV.

POLLIO*.

ARGUMENTUM.

In hac Ecloga interpretanda dici vix potest, quam inanem operam et olim Grammatici et hine viri docti vana religione capti navaverint.

Carmen bucolicum ad Consulem, quem v. 11. Pollionem nominat, se exorsurum esse profitetur Maro: 1-3. Agi nunc ultimam ætatem a Sibylla memoratam: Inde melioris ætatis vitam humano generi redituram esse pronuntiat, idque eventurum esse puero aliquo nato, in Pollionis quidem Consulatu 4-14. Ille adscriptus erit heroibus, et orbis terrarum pacati erit regnator 15-17. Jam vero melior illa ætas, ætati aureæ ac Saturniæ similis, per gradus succedet, ita ut puero nato exordia, 18-25; incrementa vero sua habitura sit, quando ille adoleverit, 26-36; cumulata autem ut sit et perfecta ab omnibus partibus, ubi ille ad virilem ætatem pervenerit: 37-45. Reliqua sunt exultantis lætitia et vota facientis ac gratulantis poeta: 46 ad fin.

Jam in his facile agnoscas primo poetam phantasmata ab aureæ ætatis narrationibus petiisse:
tum vero, eum illa cumulasse in certo aliquo sui temporis eventu declarando, quem paulo
obscurius designavit, quoniam in vaticinium rem mutavit, adeoque vaticinantis verbis et
phantasmatibus sensa sua exposuit. Summa sententiarum hæc est, insequuturam esse
temporum felicitatem magnam; eamque initium habituram esse a natalibus pueri, Pol-
lione Cos. nati. Quinam ille puer fuerit, et quid poetam adduxerit, ut tamam rerum con-
versionem eo nato insequuturam polliceri possit hoc est quod quæritur.
Potest novi sæculi felicitas, ex pace Brundusiana dueta, simpliciter tanquam epocha alligari
natalibus pueri qui tum expectabantur. Fuit enim annus U. C. 714. Coss. C. Asinio
Pollione et Cn. Domitio Calvino, ut ex v. 11. 12. patet. Eo itaque anno Mæcenatis et
Pollionis opera Brundusii pax composita fuit, cujus quasi pignus Octavia, Octaviani soror,
Antonio in matrimonium tradita est. Erat ea ex priore marito, Marcello, gravida, id quod
disertis verbis Dio memorat, Lib. XLVIII. c. 31. infantem illum M. Marcellum, generum
mox Augusti, de quo Æn. VI. locus nobilis est, fuisse putant.
Etiam Lowthius Summe Ven. Episc. Londin. Prælect. XXI. erudite de hac ecloga agit, eam-
que omnino expediri posse negat, nec multum abest quin sibi persuadeat non sine veri Dei
afflatu eam scriptam esse: Contra quam sententiam disputatum est nuper singulari libello,
a viro docto, Sam. Henley. Si quis tamen animo reputet, aliorum quoque populorum,
præter Judæos, vates et vaticinia olim fuisse permagno numero; eorum porro vatum in-
genia non minus incaluisse phantasmatibus et visis poeticis, seu poeticum ornatum admit-
tentibus: quotiesque in eodem argumento seu calamitatum prædicendarum, seu felicitatis
publicæ privatæque ostendendæ versarentur, necessario in eadem rerum phantasmata eos
incidere debuisse: non adeo mirabitur, adumbratas esse in hoc carmine, ut in tot aliis re-
rum species ac formas ex ætate aurea iisque similes, quæ in Hebraicis vatibus occurrunt;
ut illud taceam, in magno illo Sibyllinorum oraculorum numero, multa esse debuisse a
Syris et Judæis hominibus propagata.

SICELIDES Musæ, paullo majora canamus;
Non omnis arbusta juvant humilesque myricæ;
Si canimus silvas, silvæ sint Consule digna.

1 Sicelides Musa, Pastoritii carminis præsides, Theocriteæ, omninoque bucolicæ. Zehov μiños Bion Idyll. VII. 1. Eixeixal Moira Moschus Idyll. III. Paullo altius se pro bucolico carmine aggredi argumentum bene præfatur. Idem genus bucolicum porro

arbustis, myricis, et silvis exprimit. Myrica virgulti genus in Italiæ oris, quod ripas fluminum obsidere solet. Tamariscum esse docent post Julium Sabinum viri docti. 3. silvæ sint consule digna, sit carmen hoc bucolicum satis ex dignitate Pollionis Cos.

Ultima Cumæi venit jam carminis ætas;

5 Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo. Jam redit et Virgo; redeunt Saturnia regna ; Jam nova progenies cœlo demittitur alto.

Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea mundo, 10 Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo. Teque adeo decus hoc ævi, te Consule, inibit, Pollio; et incipient magni procedere menses.

4, 5 Agitur jam ultima ætas carminis Sibyllini; iterum procedent sæcula, quæ fuerunt: 6.7. Adeoque redit nunc primo loco sæculum Saturnium, et cum eo hominum genus, quale sæculo illo aureo fuit. Itaque v. 8. 9. subjicitur: puero nato ferream ætatem desinere, auream exoriri. Hæc sunt ipsa poëtæ phantasmata, si nihil aliunde adsciveris. Igitur carmen tum supererat, quod ad Sibyllam Cumanam referri solebat, in quo, ubi ultima ætas advenisset, quam de sua ætate interpretatur poëta, meliorum temporum ordo, per anonará ao aliquam, denuo procedere nuntiabatur; Nam, Cumaum carmen de Hesiodeo, a Dio ejus patre, Cumis oriundo secundum Valerium Probum, Grainmaticum, intelligere non licet. Nihil enim in illo de revolventibus se ac redituris ætatibus melioribus occurrit. Quot ætates Sibylla constituerit, ex h. 1. non constat. Etiam in re

tracto ætatum cursu mox tantum memoratur

melior seu aurea ætas, sua exordia, incrementa, et axun habens. Si quem vero illud male habet, quod, cum Cumane Sibyllæ libri in Capitolio servarentur, nihil ex iis a poëta sciri aut vulgari potuerit: tenendum est, auctoritate Senatus, qua quidem talia agi fas erat, multa passim ex libris Sibyllinis vulgata, et præterea magnum effatorum Sibyllinorum numerum, undecunque acceptum et ex cunctis gentibus apportatum, vulgo inter homines jactatum fuisse. v. Argumentum. 6. Virgo, ▲ían, Justitia, ut Hesiod. Egy. 256. Nota res vel ex Ovid. Met. I. 149. et Ge. II. 414. Hesiod. Egy. 200. Saturnia regna ut Romanus poëta laudat: Græci tamen et auream ætatem ini Kgóve memorant: Hesiod. 1. 1. 109. seq. Attigit noster eandem Georg. I. 125. sq. II. 536. sq. 7. nova progenies, novum hominum genus, nova successio, nascitur, véa zλndur avogur, h. meliores et justiores, ut in novo rerum ordine et aurea ætate. Eadem mox vs. 9. gens

aurea. Hesiod. O. et D. 109. xgústav Yéves μegónov avv. Non igitur ad puerum referri hoc potest; qui ab ea discernitur. demitti cælo simpliciter esse nasci statuas ex v. 8. 9. sunget, procedet, ortum et initium habebit hoc puero nato.

10 tuus jam regnat Apollo. "Ultimum sæculum ostendit, quod Sibylla Solis esse memoravit." Serv. Fabricius Bibl. Gr. I. 30. § 14. multa quidem docte contra disputat, ipse tamen multo molestiorem rationem proponit, ut et omnes cæteri interpretes. Si subsequentibus temporibus scriptum esset carmen, ferrem sane Apollinem pro Casare dici; namque deus erat Caesarum tutelaris; habitabat Augustus in Palatio ab 718. inde. et Apollinis filius existimatus fuit. Occurrit quoque Apollo et Sol in numis. Verum eo tempore, quo hæc Ecloga scripta est, honores illi in Cæsarem nondum erant cumulati.

11 decus hoc avi, præclara hæc ætas. inibit: simplicissima esset ratio, ut inibit sit pro, cursum inibit, incipiet; eamque Servius et vulgo interpretes sequuntur. Inire quidem absolute ita positum non occurrere, bene monet Burmannus; participium tamen nunquam non ita dicitur: ineunte anno, mense; iniens ætas: quidni etiam annus init? et eodem modo dictum ingredi pro incipere, ut Ge. I. 42. ingredere. Burmannus, ut ita jungamus, auctor est: Apollo, hoc est, Augustus (bunc fere intelligunt interpretes), inibit decus hoc avi, te, Pollio, Consule. Melius subjectum esset sic ipse puer nascens (qui idem ex nostra ratione Apollo est), qui hanc præclaram vitam, hoc ævum, inibit. Videri aliis possunt verba, v. 12. et magni incipient procedere menses, quæ ad novam progeniem spectant, postulare, ut et illa decus hoc ævi inire putetur. 12. magni menses, illustres, insignes, memorabiles, ut v. 5. utpote sæculi auNimirum magnus annus est, utique hinc et magni menses. Quis, nisi apud Ju

rei.

« 前へ次へ »