ページの画像
PDF
ePub

WEITENAUER

LEXICON

BIBLICUM.

LEXICON BIBLICUM

IN QUO EXPLICANTUR

VULGATÆ VOCABULA ET PHRASES,

QUÆCUNQUE

PROPTER LINGUÆ HEBRAICÆ GRÆCÆQUE PEREGRINITATEM

INJICERE MORAM LEGENTI POSSUNT.

AD USUM EORUM OMNIUM QUI ABSQUE MAGNORUM VOLUMINUM AMBAGIBUS

DIVINE SCRIPTURÆ TEXTUM ET CONTEXTUM INTELLIGERE,

ZT VERBUM DEI SOLIDE POPULO PROPONERE DESIDERANT.

AUCTORE IGNATIO WEITENAUER, S. J.

AVENIONE,

apud fr. seguIN, TYPOGRAPHUM ET BIBLIOPOLAM.
1835.

BURDACH

[ocr errors]

PREFATIO.

[ocr errors]

BS 85
W45

NULLUM homini Christiano, sacris præsertim aris addicto, solatium esse majus in hac vita potest, quam Dei verbum. Habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris. 1. Mach. XII 9. Solatio hoc ne plene ac libere frui omnes possint, illud efficit, de quo identidem conqueri plerosque audimus, Divinam hanc lucem sæpissime obscuritate intercipi. Nimirum quod de templo suo dixit Salomon idem de sanctissimo Utriusque Legis volumine affirmare possis : Dominus dixit, ut habitaret in nebula. 3. Reg. VIII 12. Neque nunc de sacra mysteriorum caligine loquor, in qua penetranda à tot seculis præstantissima Patrum Interpretumque ingenia elaborarunt: sed ipsa vocabula et loquendi modus sine quorum clara notitia sensus verus ac proprius oboriri lectoris animo nequit, peregrinitate sua insuetos et hæsitantes_impediunt. Id ea de causa evenit, quod interpretes Divini fontis reverentia ducti, primævæ linguæ phrasin retinuere passim, atque ita latinis verbis non raro græce, hebraice vero locis innumeris locuti sunt. Utinam quidem ob→ staculum hoc sentiant omnes, ex eorum præsertim: numero, quorum officium est, Dei verbum populo interpretari hi enim, si fontes non videant, rivulos. consectentur, facile à limpido sinceroque sensu abeunt, et in explananda sententia sibi aliisque imponunt. Acriter id Hieronymus, doctor in interpretandis Scripturis Divinis maximus, in ætatis suæ concionatoribus reprehendit, et indignans ad Paulinum epist. CIII scribit: « Quidquid dixerint, hoc legem Dei putant: nec scire » dignantur, quid prophetæ, quid apostoli senserint : » sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia: » quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam, scrip» turam trahere repugnantem. » Cumque horum orationem consutis ex Homero Virgilioque centonibus comparasset, ita pergit : « Puerilia sunt hæc, et circula» torum ludo similia, docere quod ignores, imo, » cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire, quod »> nescias. » Alibi quoque eamdem seculi sui desidiam in hunc modum deplorat : « Loquendi facilitate inter»pretamur audacter, quod nequaquam intelligimus. >> (L. II in epist. ad Gal. in c. 4) Atque istud hominum genus mille annis post Hieronymum superfuisse, testatur ac dolet Franciscus Ribera, unus e præstantissi

[ocr errors]

ut

« 前へ次へ »