ページの画像
PDF
ePub

Primus equum phaleris infignem victor habeto :
Alter Amazoniam pharetram, plenamque fagittis
Threïciis: lato quam circum amplectitur auro
Balteus, et tereti fubnectit fibula gemma.
Tertius Argolica hac galea contentus abito.
Haec ubi dicta, locum capiunt, fignoque repente
Conripiunt fpatia audito, limenque relinquunt,
Effufi nimbo fimiles: fimul ultima fignant.
Primus abit, longeque ante omnia corpora Nifus
Emicat, et ventis et fulminis ocior alis.
Proximus huic, longo fed proximus intervallo,
Infequitur Salius: fpatio poft deinde relicto
Tertius Euryalus.

Euryalumque Helymus fequitur: quo deinde fub ipfo
Ecce volat, calcemque terit jam calce Diores,
Incumbens humero: fpatia et fi plura fuperfint,
Tranfeat elabfus prior, ambiguumve relinquat.
Jamque fere fpatio extremo, feffique fub ipfam
Finem adventabant; levi cum fanguine Nifus
Labitur infelix: caefis ut forte juvencis
Fufus humum viridifque fuper madefecerat herbas.
Hic juvenis jam victor ovans veftigia presso
Haud tenuit titubata folo : fed pronus in ipfo
Concidit inmundoque fimo facroque cruore.
Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum:
Nam fefe obpofuit Salio per lubrica furgens.
Ille autem jacuit fpiffa revolutus arena.
Emicat Euryalus, et munere victor amici
Prima tenet, plaufuque volat fremituque fecundo.
Poft Helymus fubit, et nunc tertia palma Diores.
Hic totum caveae confeffum ingentis, et ora
Prima patrum magnis Salius clamoribus inplet;
Ereptumque dolo reddi fibi pofcit honorem.
Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
Gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
Adjuyat, et magna proclamat voce Diores :
Qui fubiit palmae, fruftraque ad praemia venit
Ultima, fi primi Salio redduntur honores.
Tum pater Aeneas, Veftra, inquit, munera vobis

Certa

Certa manent, pueri; et palmam movet ordine nemo : Me liceat cafus miferari infontis amici.

Sic fatus, tergum Gaetuli inmane leonis

Dat Salio, villis onerofum atque unguibus, aureis.
Hic Nifus, Si tanta, inquit, funt, praemia, victis,
Et te labforum miferet ; quae, munera, Nifo
Digna dabis? primam merui qui, laude coronam;
Ni me,, quae Salium, fortuna inimica tuliffet.
Et fimul, his dictis faciem oftentabat, et udo
Turpia, membra fimo. rifit, pater optimus, olli,
Et clypium efferri juffit, Didymaonis, artes,
Neptuni facro Danais de pofte 'refixum.

Hoc juvenem egregium praeftanti, munere, donat.
Poft ubi, confecti curfus, et, dona peregit:
Nunc fi quoi virtus animufque in pectore praefens,
Adfit, et,evinctis adtollit brachia palmis.
Sic ait,, et geminum pugnae proponit honorem :
Victori, velatum auro vittifque juvencum;
Enfem, atque infignem galeam, folatia victo.
Nec mora; continuo vaftis cum viribus effert
Ora Dares, magnoque virûm fe, murmure tollit:
Solus qui Paridem folitus contendere, contra :
Idemque ad tumulum, quo, maxumus, occubat Hector,
Victorem Buten inmani, corpore,, qui fe
Bebrycia veniens Amyci de, gente ferebat,
Perculit, et fulya moribundum extendit arena.
Talis, prima Dares caput, altum in proelia, tollit,
Oftenditque humeros latos, alternaque, jactat
Brachia, protendens, et verberat, ictibus, auras.
Quaeritur, huic alius: nec quifquam ex agmine tanto
Audet adire virum, manibufque inducere, caeftus.
Ergo alacris, cunctofque putans excedere palma,
Aeneae ftetit ante pedes: nec plura moratus,
Tum laeva taurum cornu tenet,, atque ita, fatur :
Nate dea, fi nemo audet fe, credere,pugnae,
Quae finis ftandi? quo me decet, ufque teneri ?
Ducere dona jube. cuncti fimul ore fremebant
Dardanidae, reddique viro promiffa jubebant.
Hic gravis Entellum dictis caftigat Aceftes,

Proxumus

Proxumus ut viridante toro confederat herbae: Entelle, heroum quondam fortiffime, fruftra, Tantane, tam patiens nullo certamine tolli Dona fines? ubi nunc nobis deus, ille, magifter Necquidquam memoratus Eryx ? ubi fama per, omnem Trinacriam, et fpolia illa tuis pendentia tectis? Ille fub haec: Non laudis amor, nec, gloria, ceffit Pulfa metu: fed enim gelidus tardante fenecta Sanguis hebet, frigentque effoetae in corpore, vires. Si mihi,, quae quondam fuerat, quaque inprobus, ifte Exfultat fidens, fi nunc foret illa juventas: Haud equidem pretio inductus pulchroque juvenco Veniffem: nec dona moror. fic deinde locutus, In medium geminos inmani pondere caeftus Projecit; quibus acer, Eryx, in praelia fuetus Ferre manum, duroque intendere brachia tergo. Obftupuere animi. tantorum ingentia,feptem Terga boum plumbo infuto ferroque rigebant. Ante omnis ftupet ipfe Dares, longeque recufat: Magnanimufque Anchifiades et pondus et, ipfa Huc illuc vinclorum inmenfa volumina,verfat. Tum fenior talis referebat pectore, voces: Quid, fi quis caeftus ipfius et Herculis arma Vidiffet, triftemque hoc, ipfo in, litore, pugnam? Haec germanus, Eryx quondam tuus, arma gerebat. Sanguine cernis adhuc fparfoque infecta cerebro. His magnum Alciden contra ftetit: his ego fuetus; Dum melior vires fanguis dabat,, aemula, necdum Temporibus geminis canebat,fparfa fenectus. Sed, fi noftra Dares haec Troïus, arma recufat, Idque pio fedet, Aeneae, probat, auctor Aceftes; Aequemus pugnas. Erycis tibi, terga remitto: Solve metus, et tu Trojanos, exue, caeftus. Haec fatus, duplicem ex humeris rejecit amictum, Et magnus membrorum artus, magna offa lacertofque Exuit, atque ingens media confiftit arena. Tum fatus Anchifa caeftus pater,extulit, aequos, Et paribus palmas amborum innexuit armis. Conftitit in digitos extemplo adrectus uterque,

Brachi

Brachiaque ad fuperas interritus,extulit, auras.
Abduxere retro longe capita ardua ab,ictu:
Inmifcentque manus manibus, pugnamque laceffunt,
Ille pedum motu melior, fretufque juventa:
Hic membris et mole valens: fed, tarda trementi
Genua labant, vaftos quatit, aeger anhelitus artus.
Multa viri nequidquam inter fe volnera, jactant,
Multa cavo lateri ingeminant, et, pectore, vastos
Dant fonitus, erratque auris et tempora circum
Crebra manus: duro crepitant fub, volnere,malae.
Stat gravis Entellus, nifuque inmotus eodem,
Corpore tela modo atque oculis vigilantibus,exit.
Ille, velut celfam oppugnat qui molibus, urbem,
Aut montana fedet circum caftella fub, armis,
Nunc hos, nune illos aditus, omnemque pererrat
Arte locum, et variis adfultibus inritus, urguet.
Oftendit dextram infurgens Entellus, et alte
Extulit: ille ictum venientem a vertice, velox
Praevidit, celerique elabfus, corpore ceffit.
Entellus vires in, ventum effudit; et, ultro
Ipfe gravis, graviterque ad terram pondere vasto
Concidit: ut quondam cava, concidit, aut Erymantho,
Aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
Confurgunt ftudiis Teucri et Trinacria pubes :
It clamor caelo, primufque adcurrit Aceftes,
Aequaeyomque ab humo miferans adtollit amicum.
At non, tardatus cafu neque, territus, heros,
Acrior, ad pugnam redit,, ac vim, fufcitat, ira.
Tum pudor incendit vires, et conscia virtus :
Praecipitemque Daren ardens agit aequore toto;
Nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille finiftra.
Nec mora, nec requies. quam, multa grandine nimbi
Culminibus crepitant; fic denfis ictibus,heros
Creber utraque manu pulfat verfatque Dareta.
Tum pater. Aeneas procedere, longius,iras,
Et faevire animis Entellum haud, paffus acerbis ;
Sed finem inpofuit pugnae, feffumque Dareta
Eripuit, mulcens dictis: ac talia fatur:
Infelix, quae tanta animum dementia, cepit ?

P

Non

Non vires alias, converfaque, numina, fentis?
Cede deo. dixitque, et, proelia voce diremit.
Aft illum fidi aequales, genua aegra trahentem,
Quaffantemque utroque caput, craffumque cruorem
Ore rejectantem, mixtofque in fanguine, dentis,
Ducunt,ad navis; galeamque enfemque vocati
Accipiunt: palmam Entello taurumque relinquunt.
Hic victor, fuperans animis, tauroque fuperbus,
Nate dea, vofque haec, inquit, cognofcite,, Teucri;
Et mihi quae fuerint juvenali in corpore vires,
Et qua, fervetis revocatum a morte Dareta.
Dixit, et, adverfi contra ftetit,ora juvenci,
Qui donum adftabat pugnae, durofque reducta
Libravit dextra media inter cornua caeftus
Arduus,, effractoque inlifit in offa cerebro.
Sternitur, exanimifque tremens procumbit humi bos.
Ille fuper talis effundit, pectore, voces:

Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro, morte Daretis
Perfolvo: hic victor caeftus artemque repono.
Protenus Aeneas celeri certare fagitta

Invitat, qui forte velint; et praemia, ponit:
Ingentique manu malum de nave Serefti
Erigit; et volucrem trajecto in fune columbam,
Quo ferrum tendant, malo fufpendit ab alto.
Convenere viri: dejectamque, aerea, fortem
Accepit, galea; et primus clamore fecundo
Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis":
Quem modo navali Mnestheus certamine, victor
Confequitur, viridi Mneftheus evinctus oliva.
Tertius Eurytion, tuus, ô clariffime,, frater,
Pandare qui quondam, juffus confundere, foedus,
In medios telum torfifti primus Achivos.
Extremus, galeaque ima fubfedit Aceftes;
Aufus et ipfe manu juvenum tentare laborem.
Tum validis flexos incurvant viribus arcus
Pro fe quifque viri, et depromunt tela pharetris.
Primaque per caelum nervo ftridente fagitta
Hyrtacidae juvenis volucris diverberat auras:
Et venit, adverfique infigitur arbore mali.

Intremuit

« 前へ次へ »