ページの画像
PDF
ePub

Jamque vale. fimul his dictis linquebat habenas,
Ad terram non fponte fluens. tum frigida toto
Paullatim exfolvit fe corpore, lentaque colla
Et captum leto pofuit caput, arma relinquens:
Vitaque cum gemitu fugit indignata fub umbras.
Tum vero inmenfus furgens ferit aurea clamor
Sidera: dejecta crudefcit pugna Camilla.
Incurrunt denfi fimul omnis copia Teucrûm,
Tyrrhenûmque duces, Euandrique Arcades alae.
At Triviae cuftos jam dudum in montibus Opis
Alta fedet fummis, fpectatque interrita pugnas:
Utque procul juvenum medio in clamore furentum
Profpexit trifti mulcatam morte Camillam ;
Ingemuitque, deditque has imo pectore voces:
Heu nimium, virgo, nimium crudele luifti
Supplicium, Teucros conata laceffere bello!
Nec tibi defertae in dumis coluiffe Dianam
Profuit, aut noftras humero geftaffe pharetras:
Non tamen indecorem tua te regina reliquit
Extrema jam in morte: neque hoc fine nomine letum
Per gentis erit; aut famam patieris inultae.
Nam quicumque tuum violavit volnere corpus,
Morte luet merita. Fuit ingens monte fub alto
Regis Dercenni terreno ex aggere buftum
Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum :
Hic Dea fe primum rapido pulcherrima nifu
Siftit, et Arruntem tumulo fpeculatur ab alto.
Ut vidit fulgentem armis, ac vana tumentem;
Cur, inquit, diverfus abis? huc dirige greffum,
Huc periture veni: capias ut digna Camillae,
Praemia. tune etiam telis moriere Dianae ?
Dixit, et aurata volucrem Threïffa fagittam
Depromfit pharetra, cornuque infenfa tetendit,
Et duxit longe; donec curvata ceïrent
Inter fe capita, ac manibus jam tangeret aequis,
Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
Extemplo teli ftridorem aurafque fonantis
Audiit una Arruns, haefitque in corpore ferrum.
Illum exfpirantem focii atque extrema gementem

Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt :
Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
Prima fugit, domina amisla, levis ala Camillae:
Turbati fugiunt Rutuli: fugit acer Atinas:
Disjectique duces defolatique manipli

Tuta petunt, et equis averfi ad moenia tendunt.
Nec quifquam inftantis Teucros letumque ferentis
Suftentare valet telis, aut fiftere contra :

Sed laxos referunt humeris languentibus arcus:
Quadrupedumque putrem curfu quatit ungula campum.
Volvitur ad muros caligine turbidus atra
Pulvis, et e fpeculis percuffae pectora matres
Femineum clamorem ad caeli fidera tollunt.
Qui curfu portas primi inrupere patentis,
Hos inimica fuper mixto premit agmine turba:
Nec miferam effugiunt mortem, fed limine in ipfo,
Moenibus in patriis, atque inter tuta domorum,
Confixi exfpirant animas. pars claudere portas ;
Nec fociis aperire viam, nec moenibus audent
Accipere orantis: oriturque miferrima caedes
Defendentum armis aditus, inque arma ruentum.
Exclufi ante oculos lacrimantumque ora parentum
Pars in praecipitis foffas, urguente ruina,
Volvitur: inmiffis pars caeca et concita frenis
Arietat in portas, et duros objice poftes.
Ipfae de muris fummo certamine matres
(Monftrat amor verus patriae) ut videre Camillam,
Tela manu trepidae jaciunt; ac robore duro
Stipitibus ferrum fudibufque imitantur obuftis
Praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.
Interea Turnum in filvis faeviffimus inplet
Nuntius, et juveni ingentem fert Acca tumultum ::
Deletas Volfcorum acies, cecidiffe Camillam :
Ingruere infenfos hoftis, et Marte fecundo
Omnia conripuiffe: metum jam ad moenia ferri.
Ille furens (et faeva Jovis fic numina pofcunt)
Deferit obfeffos collis, nemora afpera linquit.
Vix e confpectu exierat, campumque tenebat,
Cum pater Aeneas, faltus ingreffus apertos,

[ocr errors]

Exfuperatque jugum, filvaque evadit opaca.
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
Agmine, nec longis inter fe paffibus abfunt,
Ac fimul Aeneas fumantis pulvere campos
Profpexit longe, Laurentiaque agmina vidit ;
Et faevum Aenean adgnovit Turnus in armis,
Adventumque pedum flatusque audivit equorum:
Continuo pugnas ineant, ac proelia tentent;
Ni rofeus feffos jam gurgite Phoebus Hibero
Tinguat equos, noctemque die labente reducat.
Confidunt caftris ante urbem, ac moenia vallant.

T

AENEIDOS LIB. XII,

Urnus ut infractos adverfo marte Latinos
Defeciffe videt, fua nunc promiffa reposti,
Se fignari oculis; ultro inplacabilis ardet:
Adtollitque animos. Poenorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum volnere pectus,
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Inpavidus frangit telum, et fremit ore cruento.
Haud fecus accenfo glifcit violentia Turno.
Tum fic adfatur regem, atque ita turbidus infit:
Nulla mora in Turno: nihil eft quod dicta retractent
Ignavi Aeneadae; nec, quae pepigere, recufent.
Congredior. fer facra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra fub Tartara mittam
Defertorem Afiae, (fedeant fpectentque Latini)
Et folus crimen ferro conmune refellam :
Aut habeat victos; cedat Lavinia conjunx.
Olli fedato refpondit corde Latinus :

O praeftans animi juvenis, quantum ipfe feroci
Virtute exfuperas, tanto me inpenfius aequum eft
Confulere, atque omnis metuentem expendere cafus.
Sunt tibi regna patris Dauni, funt oppida capta
Multa manu; nec non aurumque animufque Latino eft.
Sunt aliae innubtae Latio et Laurentibus agris;
Nec genus indecores. fine me haec haud mollia fatu

Sublatis

Sublatis aperire dolis: fimul hoc animo hauri.
Me gnatam veterum nulli fociare procorum
Fas erat, idque omnes divique hominefque canebant.
Victus amore tui, cognato fanguine victus,
Conjugis et maeftae lacrimis, vincla omnia rupi;
Promiffam eripui genero; arma inpia fumfi.
Ex illo qui me cafus, quae, Turne, fequantur
Bella, vides; quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
Spes Italas recalent noftro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes offibus albent.
Quo referor toties? quae mentem insania mutat ?
Si Turno exftincto focios fum adfcire paratus ;
Cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid confanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia; ad mortem te fi (Fors dicta refutet)
Prodiderim, gnatam et connubia noftra petentem ?
Refpice res bello varias: miferere parentis
Longaevi, quem nunc moeftum patria Ardea longe
Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur exfuperat magis, aegrefcitque medendo.
Ut primum fari potuit, fic inftitit ore:

Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
Deponas, letumque finas pro laude pacifci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
Spargimus, et noftro fequitur de volnere fanguis.
Longe ilk dea mater erit, quae nube fugacem
Feminea tegat, et vanis fefe occulat umbris.
At regina, nova pugnae conterrita forte,
Flebat; et ardentem generum moritura tenebat :
Turne, per has ego te lacrimas, per fi quis Amatae
Tangit honos animum: (fpes tu nunc una, fenectae
Tu requies miferae: decus imperiumque Latini
Te penes: in te omnis domus inclinata recumbit)
Unum oro: defifte manum conmittere Teucris.
Qui te cumque manent ifto certamine cafus,

Et me, Turne, mañent. fimul haec invifa relinquam
Lumina, nec generum Aenean captiva videbo.
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris,

Flagrantis

Flagrantis perfufa genas: cui plurimus ignem
Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum fanguineo veluti violaverit oftro

Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rofa: talis virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine voltus :
Ardet in arma magis, paucifque adfatur Amatam:
Ne, quaefo, ne me lacrimis, neve omine tanto
Profequere in duri certamina Martis euntem,
O mater: neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer. cum primum craftina caelo
Puniceis invecta rotis Aurora rubebit,

Non Teucros agat in Rutulos: Teucrûm arma quiefcant,
Et Rutulûm. noftro dirimamus fanguine bellum.
Illo quaeratur conjunx Lavinia campo.

Haec ubi dicta dedit, rapidufque in tecta receffit,
Pofcit equos, gaudetque tuens ante ora frementis:
Pilumno quos ipfa decus dedit Orithyia :

Qui candore nives anteirent, curfibus auras.
> Circumftant properi aurigae, manibufque laceffunt
Pectora plaufa cavis, et colla comantia pectunt.
Ipfe dehinc auro fqualentem alboque orichalco
Circumdat loricam humeris: fimul aptat habendo
Enfemque clipeumque, et rubrae cornua criftae :
Enfem quem Dauno ignipotens deus ipfe parenti
Fecerat, et Stygia candentem tinxerat unda.
Exin, quae mediis ingenti adnixa columnae
Aedibus adftabat, validam vi conripit hastam,
Actoris Aurunci fpolium: quaffatque trementem,
Vociferans: Nunc, ô numquam fruftrata vocatus
Hafta meos, nunc tempus adeft: te maximus Actor,
Te Turni nunc dextra gerit. da fternere corpus,
Loricamque manu valida lacerare revolfam
Semiviri Phrygis, et foedare in pulvere crinis
Vibratos calido ferro murrhaque madentis.
His agitur furiis. totoque ardentis ab ore
Scintillae abfiftunt: oculis micat acribus ignis.
Mugitus veluti cum prima in proelia taurus

Dd

Terrificos

« 前へ次へ »