ページの画像
PDF
ePub

Caeruleus Proteus, magnum qui pifcibus aequor
Et juncto bipedum curru metitur equorum.
Hic nunc Emathiae portus patriamque revifit
Pallenen. hunc et Nymphae veneramur, et ipse
Grandaevus Nereus. novit namque omnia vates,
Quae fint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
Quippe ita Neptuno vifum eft: inmania cujus
Armenta, et turpis pafcit fub gurgite phocas.
Hic tibi, gnate, prius vinclis capiundus, ut omnem
Expediat morbi cauffam, eventufque fecundet.
Nam fine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
Orando vinces: vim duram et vincula capto

Tende. doli circum haec demum frangentur inanes.
Ipfa ego te, medios cum fol accenderit aeftus,
Cum fitiunt herbae, et pecori jam gratior umbra eft,
In fecreta fenis ducam, quo feffus ab undis

Se recipit; facile ut fomno adgrediare jacentem.
Verum ubi conreptum manibus vinclifque tenebis ;
Tum variae eludent fpecies atque ora ferarum.
Fiet enim fubito fus horridus, atraque tigris,
Squamofufque draco, et fulva cervice leaena:
Aut acrem flammae fonitum dabit, atque ita vinclis
Excidet, aut in aquas tenues dilabus abibit.
Sed quanto ille magis formas fe vertet in omnis,
Tanto, gnate, magis contende tenacia vincla :
Donec talis erit mutato corpore, qualem
Videris, incepto tegeret cum lumina fomno.
Haec ait, et liquidum ambrofiae diffundit odorem:
Quo totum gnati corpus perduxit. at illi
Dulcis conpofitis fpiravit crinibus aura,

Atque habilis membris venit vigor. eft fpecus ingens
Exefi latere in montis, quo plurima vento

Cogitur, inque finus fcindit fefe unda reductos ;
Deprenfis olim ftatio tutiflima nautis.

Intus fe vafti Proteus tegit objice faxi.

Hic juvenem in latebris averfum a lumine Nympha
Conlocat: ipfa procul nebulis obfcura refiftit.
Jam rapidus, torrens fitientis, Sirius, Indos
Ardebat; caelo et medium fol igneus orbem

Hau

Hauferat. arebant herbae, et cava flumina ficcis
Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
Cum Proteus confueta petens e fluctibus antra
Ibat. eum vafti circum gens humida ponti
Exfultans rorem late difpergit amarum.
Sternunt fe fomno diverfae in litore phocae.
Ipfe, velut ftabuli cuftos in montibus olim,
Vefper ubi e paftu vitulos ad tecta reducit,
Auditifque lupos acuunt balatibus agni,
Confidit fcopulo medius, numerumque recenfet:
Cujus Ariftaeo quoniam eft oblata facultas;
Vix defeffa fenem paffus conponere membra,
Cum clamore ruit magno, manicifque jacentem
Occupat, ille fuae contra non inmemor artis,
Omnia transformat fefe in miracula rerum,
Ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem.
Verum, ubi nulla fugam reperit pellacia, victus
In fefe redit, atque hominis tandem ore locutus:
Nam quis te, juvenum confidentiffime, noftras
Juffit adire domos? quidve hinc petis? inquit. at ille:
Scis, Proteu, fcis ipfe: neque eft te fallere cuiquam.
Sed tu define velle. deûm praecepta fecuti
Venimus hinc labfis quaefitum oracula rebus.
Tantum effatus, ad haec vates vi denique multa
Ardentis oculos intorfit lumine glauco,

Et graviter frendens, fic fatis ora refolvit :
Non te nullius exercent numinis irae.

Magna luis conmiffa: tibi has miferabilis Orpheus
laudquaquam ob meritum poenas, ni fata refiftant,
Sufcitat; et rapta graviter pro conjuge faevit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
Inmanem ante pedes hydrum moritura puella
Servantem ripas alta non vidit in herba.

At chorus aequalis Dryadum clamore fupremos
Inplerunt montis. flerunt Rhodopeiae arces,
Altaque Pangaea, et Rhefi Mavortia tellus,
Atque Getae, atque Hebrus, et Actias Orithyia.
Ipfe cava folans aegrum teftudine amorem,
Te, dulcis conjux, te folo in litore fecum,

G 3

UNIV

OF

CH

Te

Te veniente die, te decedente canebat.
Taenarias etiam fauces, alta oftia Ditis,
Et caligantem nigra formidine lucum

Ingreffus, Manifque adiit, regemque tremendum,
Nefciaque humanis precibus manfuefcere corda.
At cantu conmotae Erebi de fedibus imis

Umbrae ibant tenues, fimulacraque luce carentum:
Quam multa in foliis avium fe millia condunt,
Vefper ubi, aut hibernus agit de montibus imber:
Matres, atque viri, defunctaque corpora vita
Magnanimum heroum, pueri, innuptaeque puellae,
Inpofitique rogis juvenes ante ora parentum,
Quos circum limus niger, et deformis arundo
Cocyti, tardaque palus inamabilis unda
Adligat, et novies Styx interfufa coërcet.
Quin ipfae ftupuere domus, atque intuma Lethi
Tartara, caeruleofque inplexae crinibus anguis
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,
Atque Ixionii vento rota conftitit orbis.
Jamque pedem referens cafus evaferat omnis,
Redditaque Eurydice fuperas veniebat ad auras,
Pone fequens; namque hanc dederat Proferpina legem:
Cum fubita incautum dementia cepit amantem,
Ignofcenda quidem, fcirent fi ignofcere Manes.
Reftitit, Eurydicenque fuam jam luce fub ipfa
Inmemor, heu, victufque animi refpexit. ibi omnis
Effufus labor, atque inmitis rupta tyranni
Foedera, terque fragor ftagnis auditus Avernis.
Illa, Quis et me, inquit, miferam, et te perdidit, Orpheu?
Quis tantus furor? en iterum crudelia retro
Fata vocant, conditque natantia lumina fomnus.
Jamque vale. feror ingenti circumdata nocte,
Invalidafque tibi tendens, heu non tua, palmas.
Dixit, et ex oculis fubito, ceu fumus in auras
Conmixtus tenuis, fugit diverfa: neque illum,
Prenfantem nequidquam umbras, et multa volentem
Dicere praeterea, vidit: nec portitor Orci
Amplius objectam paffus tranfire paludem.
Quid faceret? quo fe rapta bis conjuge ferret?

Quo

Quo fletu Manis, qua numina voce moveret?
Illa quidem Stygia nabat jam frigida cymba.
Septem illum totos perhibent ex ordine menfis
Rupe fub aëria deferti ad Strymonis undam
Fleffe fibi, et gelidis haec evolviffe fub aftris,
Mulcentem tigris, et agentem carmine quercus,
Qualis populea maerens philomela fub umbra
Amiffos queritur foetus; quos durus arator
Obfervans nido inplumis detraxit: at illa
Flet noctem, ramoque fedens miferabile carmen
Integrat, et maeftis late loca queftibus inplet.
Nulla Venus, nulli animum flexere hymenaei.
Solus Hyperboreas glacies, Tanaïnque nivalem,
Arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis
Luftrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis
Dona querens. fpretae Ciconum quo munere matres,
Inter facra deûm, nocturnique orgia Bacchi,
Difcerptum latos juvenem fparfere per agros.
Tum quoque marmorea caput a cervice revolfum,
Gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
Volveret, Eurydicen vox ipfa et frigida lingua,
Ah miferam Eurydicen anima fugiente vocabat:
Eurydicen toto referebant flumine ripae.

Haec Proteus, et fe jactu dedit aequor in altum.
Quaque dedit, fpumantem undam fub vertice torfit.
At non Cyrene: namque ultro adfata timentem:
Nate, licet triftis animo deponere curas.

Haec omnis norbi cauffa : hinc miferabile Nymphae,
Cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
Exitium mifere apibus. tu munera fupplex
Tende petens pacem, et faciles venerare Napaeas.
Namque dabunt veniam votis, irafque remittent.
Sed, modus orandi qui fit, prius ordine dicam.
Quatuor eximios praeftanti corpore tauros,
Qui tibi nunc viridis depafcunt fumma Lycaei,
Delige, et intacta totidem cervice juvencas.
Quatuor his aras alta ad delubra dearum
Conftitue, et facrum jugulis demitte cruorem:
Corporaque ipfa boum frondofo defere luco.

Poft

Poft, ubi nona fuos Aurora oftenderit ortus,
Inferias Orphi Lethaea papavera mittes,
Placatam Eurydicen vitula venerabere caesa,
Et nigram mactabis ovem, lucumque revises.
Haud mora: continuo matris praecepta faceffit:
Ad delubra venit; monftratas excitat aras;
Quatuor eximios praeftanti corpore tauros
Ducit, et intacta totidem cervice juvencas.

Poft, ubi nona fuos Aurora induxerat ortus,
Inferias Orphi mittit, lucumque revifit.
Hic vero fubitum ac dictu mirabile monftrum
Afpiciunt, liquefacta boum per vifcera toto
Stridere apes utero, et ruptis effervere coftis ;
Inmenfafque trahi nubes: jamque arbore fumma
Confluere, et lentis uvam demittere ramis.

Haec fuper arvorum cultu pecorumque canebam,
Et fuper arboribus: Caefar dum magnus ad altum
Fulminat Euphraten bello, victorque volentis
Per populos dat jura, viamque adfectat Olympo.
Illo Virgilium me tempore dulcis alebat
Parthenope, ftudiis florentem ignobilis oti :
Carmina qui lufi paftorum, audaxque juventa,
Tityre, te patulae cecini fub tegmine fagi.

P. VIRGILII MARONIS GEORGICON
LIBER IV. EXPLICIT US.

P. VIR

« 前へ次へ »