ページの画像
PDF
ePub

Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea, dii, precor, ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ?
Tu saltem lentè rapidos age Phæbe jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant;
Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEGIA SEXTA.

Ad CAROLUM DEODATUM ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset

si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoo habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento fortè carere potes.
At tua quid nostram prolectat musa camoenam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrem,

Festaque cælifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euæ

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:

Non illic epulæ, non sata vitis erant.
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum,

Cantavit brevibus Teža Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te

Numine composito tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula musas,

Et revocent, quantum crapula peilit iners, Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos; Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,

Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;

Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureà matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque é puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phæbados aulam,

Et vada fæmineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu, siquid agam, scitabere (si modò saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam). Paciferum canimus cælesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem

paupere tecto Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,

Et subitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEGIA SEPTIMA.

ANNO ÆTATIS 19.

Nondum blanda tuas leges, Amathusia, nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen Ainor,
Tu puer imbelles, dixi, transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior), et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem :
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,

Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.

Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes. Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere musæ,

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modô villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,

Fallor? An et radios hinc quoque Phoebus habet? Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor, Lumina luminibus malé providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos. Unam fortè aliis supereminuisse notabam,

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori.

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis non reditura meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem
Findor, et hæc remanet, sequitur pars altera votun,
Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.

do amissum proles Junonia cælum, Inter Lemniacos præcipitata focos.

« 前へ次へ »