ページの画像
PDF
ePub

Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coràm tristia verba loqui !
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad nostras surdeat illa preces. Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme, furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studioque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

Epigrammatum Liber.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit Iordanios turbine raptus agros.

IN EANDEM.

Siccine tentasti cælo donâsse Iacobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superûm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.

Et nec inultus, ait, temnes mea sacra Britanne:

Supplicium spretâ religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni

Ibat ad æthereas unbra perusta plagas.

IN EANDEM.

Quem modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat Tænarioque sinu,
Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque

Deos.

IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.
ANGELUS unicuique suus (sic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli,

Per tua secretò guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poëtam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ:
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

Claraque Parthenopes fana Acheloïados,
Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo ?
Illa quidem vivitque, et amenâ Tibridis undâ

Mūtavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidûm studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.1

Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino : Hinc incredibili fructûs dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus. Atque ait, “ Heu quantò satius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem: Nunc periere mihi et fætus, et ipse parens.”

1 Added in the edition of 1673.

Sylvarum Liber.

IN OBITUM PROCANCELLARII MEDICI.

ANNO Ætatis, 16.

[ocr errors]

PARERE fati discite legibus,

Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu mora
Tentantur incassùm dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore

Æmathiâ jacuisset Oetâ,
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hastâ. 1 Dr. John Goslyn, Master of Caius College, and the king's professor of physic, who died when he was a second time vice chancellor, in October, 1626. So that the date of Milton's age is wrong.

« 前へ次へ »