ページの画像
PDF
ePub

Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit, artibus,
Succoque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proserpina,
Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

ANNO ÆTATIS 17.

Jam pius extremâ ver Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis :
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis :
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;

Regnaque olivifera vertit florentia pace :
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus ceruleæ fumanti turbine flammæ,
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.
At simul hanc opibusque et festâ pace

beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna
Efat tabifico monstrosus ob ore Typhæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atqué “ Pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni,” dixit, “gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrisque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.”.
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis ;
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines : à parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem ; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificosque deos portat, scapulisque virorum Evehitur, præeunt submisso poplite reges, Et mendicantum series longissima fratrum ;

Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.

Interea regum domitor, Phlegetontius hæres Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes), At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Prædatorque hominum, falsâ sub imagine tectus Astitit, assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycosque leoncs.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces; Dormis, nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ? Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum ! Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni : Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua cæli, Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; Et memor Hesperiæ

disjectam ulciscere classem,

NN

Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoon tea. nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Reliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor: tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casúque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit

, et adscitos ponens malefidus amictus Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas, pandens Tithonia portas, Vestit inauratas redeunti lumine terras; Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis; Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa, Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,

1 Forsan-resolvens.

Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt;
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur:

“ Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.”
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos
Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros : Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardúa culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvence Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia sæpe

« 前へ次へ »