ページの画像
PDF

Totsylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah certè extremüm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse, “Wale, nostri memor ibis ad astra.”
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamguam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque, Damon,
Antiquà genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidae certantem audire Menalcam
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multim
Displicui, nam Sunt et apud me munera vestra
Fiscellae, calathique, et cerea wincla cicuta:
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Haec mihi tum laeto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hapdos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus !
Et quae tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et praesentia finxi:
“Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat,
Imus? et argutà paulúm recubamus in umbră,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborāmgue, humilésque, crocos, foliámaue, hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentām.”
Ah pereant herbae, pereant artesque medentiim,
Gramina, postouam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimä jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admóram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptá compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos; dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvae.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per aequora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniae,

[graphic]

Brennúmque Arvigarāmgue duces, priscúmque Belimum.
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iogernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlois arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita Supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multúm oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis
Brittonicum strides, quid enim 2 omnia non licet uni;
Non sperässe uni licet omnia ; misatis ampla,
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in aevum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Sime flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantae,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Haec tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Haec, et plura simul, tum quae mihi pocula Mansus,
Mansus Chalcidicae non ultima gloria ripac,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino calaverat argumento:
In medio rubrimaris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et Sudantes balsama sylvae,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris,
Caeruleum fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quisputet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetrae
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circum flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacrae, formaeque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spec lubrica, Damon,
Tu quoque in his certé es, nam quo tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quð tua candida virtus?
Nec te Lethaeofas quaesivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymae, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymae, purum colit athera Damon,
AEthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroāmque animas inter, divösque perennes,
AEthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quintu coeli post Jura recepta

Dexter ades, placidisque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive aequior audis
Diodotus, quote divino nomine cuncti
Coelicolae nårint, sylvisque vocabere Damon.
Quðd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Laetáque frondentis gestans umbracula palmae
AEternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionato bacchantur et Orgia thyrso.

[merged small][ocr errors]

De libro Poematum amisso, quem ille sibidenuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, ode.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminá,
Munditiéque nitens non operosä,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetae;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per wiretalusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede;

ANTISTRoPHE.
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Doctojugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula

Caerulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in aevum ?

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam pené totis finibus Angligentim;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineå pharetra,
Phinéamgue abigat pestem procul amne Pegasó07

ANTISTROPHE.

Quintu, libelle, nuntii licet malā
Fide, vel oscitantiá,
Semel erraveris agnine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu quate latebra, forsan unde vill
Callo teréris institoris insulsi,
Laetare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehigue superam
In Jovis aulam remige penná;

STRoPHE III.

Nam te Roisius sui
Optat peculi, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogataue venias ille cujus inclyta
Sunt data virim monumenta curae:
Téque adytisetiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse praesidet
AEternorum operum custos fidelis;
Quaestorque gazae nobiliolis,
Quâm cui praefuit Ion,

Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Iön Actaea genitus Creusá.

ANTISTROPHE.

Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amoenos,
Diamoue Phoebi rursus ibis in domum,
Oxonià quam valle colit,
Delo posthabità,
Bifidóque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postguam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graia simul et Latinae
Antiqua gentis lumina, et verum decus

EPoDos.

Wos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serö placidam sperare jubeo
Perfunctam invidiá requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Rotisi,
Quo nequelingua procax vulgipenetrabit, atque longé
Turba legentum prava facesset;
At ultimi nepotes,

Et cordation aetas,
Judicia rebus aequiora forsitan
Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto
Si quid meremur sana posteritas scict,
Roiisio favente.

« 前へ次へ »