Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes! Ah certè extremùm licuisset tangere dextram, Et bene compositos placidè morientis ocellos, Et dixisse, "Vale, nostri memor ibis ad astra." Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque, Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam! Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicuta: Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi:
"Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborumque, humilésque, crocos, foliúmque, hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.” Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos; dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belimum. Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorloïs arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multúm oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni; Non sperâsse uni licet omnia; mi satis ampla, Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris, Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus, Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spec lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Ethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum Heroúmque animas inter, divósque perennes, Æthereos haurit latices, et gaudia potat
Quin tu cœli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ Eternum perages immortales hymenæos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.
AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIE
De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, ode.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede;
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris, Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer Orbi notus per immensos Temporum lapsus redeunte cœlo, Celeberque futurus in ævum?
Modò quis deus, aut editus deo Pristinam gentis miseratus indolem (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium), Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetra,
Phinéamque abigat pestem procul amne Pegasćo?
Quin tu, libelle, nuntii licet malâ
Fide, vel oscitantiâ,
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili Callo teréris institoris insulsi, Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam Fugere Lethen, vehique superam In Jovis aulam remige pennâ;
Nam te Roüsius sui
Optat peculi, numeróque justo Sibi pollicitum queritur abesse, Rogatque venias ille cujus inclyta Sunt data virûm monumenta curæ: Téque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Eternorum operum custos fidelis ; Quæstorque gazæ nobilioris, Quàm cui præfuit Iön,
Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, Iön Actæâ genitus Creusâ.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amœnos,
Diamque Phoebi rursus ibis in domum, Oxoniâ quam valle colit,
Delo posthabitâ,
Bifidoque Parnassi jugo :
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina, et verum decus
Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo
Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas, Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Roüsi,
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentum prava facesset;
At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas,
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit integro sinu.
Tum, livore sepulto
Si quid meremur sana posteritas scict, Rousio favente.
« 前へ次へ » |