ページの画像
PDF
ePub

Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse, "Vale, nostri memor ibis ad astra."
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,

Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque, Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.

O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicuta:
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus !
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi:

"Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat,
Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilésque, crocos, foliúmque, hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.”
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos; dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,

Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belimum.
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorloïs arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multúm oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni;
Non sperâsse uni licet omnia; mi satis ampla,
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spec lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Ethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat

Ore sacro.

Quin tu cœli post jura recepta

Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti

Cœlicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ
Eternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

JANUARY 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIE

BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, ode.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,

Munditiéque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit

Insons populi, barbitóque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede;

ANTISTROPHE,

Quis te parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetra,

Phinéamque abigat pestem procul amne Pegasćo?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet malâ

Fide, vel oscitantiâ,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi

Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennâ;

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui

Optat peculi, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ:
Téque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Eternorum operum custos fidelis ;
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit Iön,

Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Iön Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.

Ergo tu visere lucos

Musarum ibis amœnos,

Diamque Phoebi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidoque Parnassi jugo :

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsi,

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentum prava facesset;

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas,

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto

Si quid meremur sana posteritas scict,
Rousio favente.

« 前へ次へ »