ページの画像
PDF
ePub

Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos, rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt, spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM NOMINE
CROMWELLI.1

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,
Christina, Arctoï lucida stella poli!
Cernis quas merui dura sub casside rugas,
Utque senex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra;
Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

1 These verses were sent to Christina Queen of Sweden, with Cromwell's picture, and are by some ascribed to Andrew Marvel, as by others to Milton; but I should rather think they were Milton's, being more within his province as Latin secretary.

THE END

[graphic]
[graphic][subsumed][merged small][merged small][graphic]
[graphic]
« 前へ次へ »