P. Virgilii Maronis Opera omnia: ex editione Heyniana cum notiset interpretatione in usum Delphini, variis lectionibus, notis variorum, excursibus Heynianis, recensu editionum et codicum et indice locupletissimo accurate recensita, 第 2 巻

前表紙
A. J. Valpy, 1819

この書籍内から

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

739 ページ - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas: Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
557 ページ - Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare brachia circum, Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima somno.
880 ページ - Hunc circum innumerae gentes populique volabant ; ac velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis et candida circum lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
837 ページ - Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; Pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, Et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque, Labosque; Turn consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverse in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, Vipereum crinem vittis innexa cruentis.
882 ページ - Spiritus intus alit: totamque infusa per artus ' Mens agitât molem, et magno se corpore miscet 'Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum 'Et quae marmóreo fert monstra sub aequore pontus.
509 ページ - ... bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. ille simul manibus tendit divellere nodos, 220 perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit : quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et incertam excussit cervice securim.
606 ページ - Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu. Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis 420 obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
689 ページ - ... solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere voces.
676 ページ - Odere, infensi Tyrii ; te propter eundem Exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam, Fama prior.
887 ページ - Has omnis, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant 750 rursus et incipiant in corpora velle reverti...

書誌情報