ページの画像
PDF
ePub

Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.
Non alios prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim: ver illud erat; ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus euri,

Quum primæ lucem pecudes hausere, virumque
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissæque feræ silvis et sidera cœlo.

Nec res hunc teneræ possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet cœli indulgentia terras.

Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros,
Sparge fimo pingui, et multa memor occule terra;
Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas;
Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit

Halitus, atque animos tollent sata. Jamque reperti,
Qui saxo super atque ingentis pondere testæ
Urgerent: hoc effusos munimen ad imbres;
Hoc, ubi hiulca siti findit canis æstifer arva.
Seminibus positis, superest deducere terram
Sæpius ad capita et duros jactare bidentes,
Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa
Flectere luctantes inter vineta juvencos:
Tum leves calamos, et rasæ hastilia virgæ

Fraxineasque aptare sudes furcasque bicornes,
Viribus eniti quarum, et contemnere ventos
Assuescant, summasque sequi tabulata per

ulmos.

Ac, dum prima novis adolescit frondibus ætas, Parcendum teneris; et dum se lætus ad auras Palmes agit, laxis per purum immissus habenis, Ipsa acie nondum falcis tentanda, sed uncis Carpendæ manibus frondes, interque legendæ. Inde ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde: Ante reformidant ferrum; tum denique dura Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.

Texendæ sepes etiam, et pecus omne tenendum, Præcipue dum frons tenera imprudensque laborum : Cui, super indignas hiemes solemque potentem, Silvestres uri assidue capreæque sequaces Illudunt, pascuntur oves avidæque juvencæ. Frigora nec tantum cana concreta pruina, Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas, Quantum illi nocuere greges, durique venenum Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi,

[graphic]

Præmiaque ingeniis pagos et compita circum
Thesida posuere; atque inter pocula læti
Mollibus in pratis unctos saluere per utres.
Nec non Ausonii, Troja gens missa, coloni
Versibus incomtis ludunt risuque soluto,

Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis ;
Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique
Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
Hinc omnis largo pubescit vinea fetu;
Complentur vallesque cavæ saltusque profundi,
Et quocumque deus circum caput egit honestum.
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem
Carminibus patriis, lancesque et liba feremus;
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,
Pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
Est etiam ille labor curandis vitibus alter,

Cui nunquam exhausti satis est: namque omne quotannis
Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis
Eternum frangenda bidentibus; omne levandum
Fronde nemus; redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Ac jam olim, seras posuit quum vinea frondes,
Frigidus et silvis aquilo decussit honorem;
Jam tum acer curas venientem extendit in annum
Rusticus, et curvo Saturni dente relictam
Persequitur vitem attondens, fingitque putando.
Primus humum fodito primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto;
Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra;
Bis segetem densis obducunt sentibus herbæ ;
Durus uterque labor. Laudato ingentia rura,
Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
Vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo
Cæditur, incultique exercet cura salicti.
Jam vinctæ vites, jam falcem arbusta reponunt,
Jam canit extremos effetus vinitor antes:

Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus;
Et jam maturis metuendus Jupiter uvis.

Čontra non ulla est oleis cultura, neque illæ Procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces, Quum semel hæserunt arvis aurasque tulerunt. Ipsa satis tellus, quum dente recluditur unco, Sufficit humorem, et gravidas, cum vomere, fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primum truncos sensere valentes Et vires habuere suas, ad sidera raptim

Vi propria nituntur, opisque haud indiga nostræ.
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit,
Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis;
Tondentur cytisi, tædas silva alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt:
Et dubitant homines serere atque impendere curam ?
Quid majora sequar? salices humilesque genestæ,
Aut illæ pecori frondem aut pastoribus umbras
Sufficiunt, sepemque satis, et pabula melli.
Et juvat undantem buxo spectare Cytorum,
Naryciæque picis lucos; juvat arva videre
Non rastris, hominum non ulli obnoxia curæ.
Ipsæ Caucasio steriles in vertice silvæ,

Quas animosi euri assidue franguntque feruntque,
Dant alios aliæ fetus: dant utile lignum
Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque.
Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
Agricolæ, et pandas ratibus posuere carinas :
Viminibus salices fecundæ, frondibus ulmi,
At myrtus validis hastilibus, et bona bello
Cornus; Ituræos taxi torquentur in arcus.
Nec tiliæ leves aut torno rasile buxum
Non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
Missa Pado; nec non et apes examina condunt
Corticibusque cavis vitiosæque ilicis alveo.
Quid memorandum æque Baccheïa dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentes
Centauros leto domuit, Rhœtumque Pholumque
Et magno Hylæum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus!
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Mane salutantum totis vomit ædibus undam ;
Nec varios inhiant pulchra testudine postes,

Illusasque auro vestes, Ephyreïaque æra;
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies et nescia fallere vita
Dives opum variarum; at latis otia fundis
Spelunce vivique lacus; at frigida Tempe
Mugitusque boum mollesque sub arbore somni
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum;
Et patiens operum exiguoque assueta juventus;
Sacra deum, sanctique patres; extrema per illos
Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia Musæ,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant, colique vias et sidera monstrent;
Defectus solis varios, lunæque labores;
Unde tremor terris; qua vi maria alta tumescant,
Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant;
Quid tantum oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturæ accedere partes,
Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis :
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes;
Flumina amem silvasque inglorius. O, ubi campi
Spercheosque, et virginibus bacchata Lacanis
Taygeta! o, qui me gelidis in vallibus Hæmi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
Atque metus omnes et inexorabile fatum

« 前へ次へ »