Q. Horatius Flaccus, 第 1 巻

前表紙
Weidmannia, 1826 - 4 ページ
 

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

30 ページ - Vides, ut alta stet nive candidum Soracte, nee iam sustineant onus silvae laborantes geluque flumina constiterint acuto. dissolve frigus ligna super foco large reponens, atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.
271 ページ - Cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas.
397 ページ - ... cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus...
432 ページ - OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum, » Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum.
524 ページ - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret. auctius atque di melius fecere. bene est. nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis-.
529 ページ - ... male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne divitiis homines an sint virtute beati; quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; 75 et quae sit natura boni summumque quid eius.
368 ページ - Praeteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum Dicat et exacto contentus tempore vita Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
14 ページ - ... oculis monstra natantia, qui vidit mare turbidum et infamis scopulos Acroceraunia? nequiquam deus abscidit prudens Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax lapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit.
250 ページ - Caesarem, quandoque trahet feroces per sacrum clivum merita decorus 35 fronde Sygambros, quo nihil maius meliusve terris fata donavere bonique divi nee dabunt, quamvis redeant in aurum tempora priscum.
497 ページ - Sollicitus plores, quaero faciasne quod olim Mutatus Polemon ? ponas insignia morbi, Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas 255 Postquam est impransi correptus voce magistri ? Porrigis irato puero cum poma recusat : Sume, catelle...

書誌情報