ページの画像
PDF
ePub

Componit tabula, et tepidas super ingerit undas :
Contrahit admixtos nunc fontes atque farinas;
Transversat durata manu, liquidoque coacto
Interdum grumos spargit sale. Jamque subactum
Lævat opus, palmisque suum dilatat in orbem,
Et notat, impressis æquo discrimine quadris.
Infert inde foco-Cybale mundaverat aptum
Ante locum-testisque tegit; super aggerat ignes.
Dumque suas peragit Vulcanus testaque partes,
Simulus interea vacua non cessat in hora;
Verum aliam sibi quærit opem; neu sola palato
Sit non grata Ceres, quas jungat, comparat escas.
Non illi suspensa focum carnaria juxta,
Durati sale terga suis truncique vacabant:
Trajectus medium sparto sed caseus orbem,
Et vetus adstricti fascis pendebat anethi.
Ergo aliam molitur opem sibi providus heros.
Hortus erat junctus casulæ, quem vimina pauca
Et calamo recidiva levi munibat arundo,
Exiguus spatio, variis sed fertilis herbis.
Non illi deerat, quod pauperis exigit usus.
[Interdum locuples a paupere plura petebat:
Non sumtus erat illud opus, sed regula curæ.]
Si quando vacuum casula pluviæve tenebant
Festave lux, si forte labor cessabat aratro :
Horti opus illud erat. Varias deponere plantas
Norat, et occultæ committere semina terræ,
Vicinosque apte cura submittere rivos.
Hic olus, hic late fundentes brachia betæ,
Fecundusque rumex malvæque inulæque virebant:
Hic siser, et capiti nomen debentia porra;
Hic etiam nocuum capiti gelidumque papaver,
Grataque nobilium requies lactuca ciborum,
Et gravis in latum demissa cucurbita ventrem.
Verum hic non domini-quis enim contractior illo ?—
Sed populi proventus erat; Nonisque diebus

50

60

70

Venales olerum fasces portabat in urbem;
Inde domum cervice levis, gravis ære, redibat,
Vix unquam urbani comitatus merce macelli.
Cepa rubens sectique famem domat area porri,
Quæque trahunt acri vultus nasturtia morsu,
Intubaque, et Venerem revocans eruca morantem.
Tum quoque tale aliquid meditans intraverat hortum,
Ac primum, leviter digitis tellure refossa,
Quatuor educit cum spissis allia fibris;
Inde comas apii graciles rutamque rigentem
Vellit, et exiguo coriandra trementia filo.
Hæc ubi collegit, lætum consedit ad ignem,
Et clara famulam poscit mortaria voce.
Singula tum capitum numeroso cortice nudat,
Et summis spoliat coriis, contemtaque passim
Spargit humi atque abicit. Servatum gramine bulbum
Tingit aqua, lapidisque cavum demittit in orbem.
Hinc salis inspergit micas; sale durus adeso
Caseus adjicitur; dictas super ingerit herbas ;
Et læva vestem sætosa sub inguina fulcit.
Dextera pistillo primum fragrantia mollit
Allia; tum pariter mixto terit omnia suco.
It manus in gyrum; paulatim singula vires
Deperdunt proprias; color est e pluribus unus,
Nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant,
Nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.
Sæpe viri nares acer jaculatur apertas
Spiritus, et simo damnat sua prandia vultu
Sæpe manu summa lacrimantia lumina tergit,
Immeritoque furens dicit convicia fumo.
Procedebat opus: non jam salebrosus, ut ante,
Sed gravior lentos ibat pistillus in orbes.
Ergo Palladii guttas instillat olivi,
Exiguique super vires infundit aceti,

Atque iterum commiscet opus, mixtumque retractat.
Tum demum digitis mortaria tota duobus

80

90

100

110

Circuit, inque globum distantia contrahit unum,
Constet ut effecti species nomenque moreti.

Eruit interea Cybale quoque sedula panem,
Quem lætus recipit manibus, pulsoque timore
Jam famis inque diem securus Simulus illam
Ambit crura ocreis paribus, tectusque galero
Sub juga parentes cogit lorata juvencos,
Atque agit in segetes, et terræ condit aratrum.

P. VIRGILII MARONIS

CATA LECT A.

I. AD TUCCAM.

DELIA, Tucca, tibi venit; sed sæpe videre
Non licet: occulitur limine clausa viri.
Delia sæpe tibi, non venit adhuc mihi: namque
Si occulitur, longe est, tangere quod nequeas.
Venerit aut tibi; sed jam jam mihi nuncius iste
Quid prodest? illi dicito, quæ rediit.

II. IN C. ANNIUM CIMBRUM RHETOREM.

Corinthiorum amator iste verborum,
Iste iste rhetor! Namque quatenus totus
Thucydides tyrannus Attica febris,
Tau Gallicum spinæ ipsemet male illisit,
Ista omnia, ista verba miscuit fratri.

120

III. IN NOCTUINUM.

Socer, beate nec tibi nec alteri,
Generque Noctuine, putidum caput,
Tuone nunc puella talis, heu tuo
Stupore pressa rus abibit? Hei mihi!
Ut ille versus usquequaque pertinet:
Gener socerque, perdidistis omnia.

IV. IN EUNDEM.

Superbe Noctuine, putidum caput,
Datur tibi puella, quam petis, datur;
Datur, superbe Noctuine, quam petis.
Sed, o superbe Noctuine, non vides
Duas habere filias Atilium,

Duas, et hanc, et alteram, tibi dari.
Adeste nunc, adeste, ducit, ut decet,
Superbus, ecce, Noctuinus herniam.
Thalassio! Thalassio! Thalassio!

V. IN LUCIUM.

Jacere me, quod alta non possim, putas,
Ut ante, vectari freta;

Nec ferre durum frigus, aut æstum pati,
Neque arma victoris sequi.

Valent, valent mihi ira et antiquus furor
Et lingua, qua adsim tibi.

Et prostitutæ turpe contubernium

Sororis. O quid me incitas?

Quid, impudice, et improbande Cæsari?

Sed furta dicantur tua,

Et heluato sera patrimonio

In fratre parsimonia;

Vel acta puero cum viris convivia,
Udæque per somnum nates:

10

Et inscio repente clamatum super,
Thalassio, Thalassio.

Quid palluisti, femina? an joci dolent ?
An facta cognoscis tua?

Non me vocabis pulchra per Cotyttia

Ad feriatos fascinos:

Nec dein movere lumbos in crocotulam

Prensis videbo altaribus;

Flavum prope Thybrim et olentes nauticum
Vocare, ubi appulsæ rates

Stant in vadis cœno retenta sordido,
Macraque luctantes aqua.

Neque in culinam, et uncta compitalia,
Dapesque duces sordidas:

Quibus repletus ut salivosis aquis,

Obesam ad uxorem redis,

Et æstuantes docte solvis pantices,

Os usque lambis saviis.

Nunc læde, nunc lacesse, si quidquam vales !

Et nomen ascribo tuum.

Cinæde Luci, an te reliquerunt opes?

Fameque genuini crepant?

Videbo habentem præter ignavos nihil
Fratres et iratum Jovem,

Scissumque ventrem, et herniosi patrui
Pedes inedia turgidos.

VI. AD VENEREM.

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
O Paphon, o sedes quæ colis Idalias,
Troïus Æneas Romana per oppida digno

Jam tandem ut tecum carmine vectus eat:
Non ego thure modo, aut picta tua templa tabella
Ornabo, et puris serta feram manibus:

[blocks in formation]
« 前へ次へ »