ページの画像
PDF
ePub

Plemmyrium undosum: nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
Occultas egisse vias subter mare: qui nunc
Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Jussi numina magna loci veneramur; et inde
Exsupero præpingue solum stagnantis Helori.
Hinc altas cautes projectaque saxa Pachyni
Radimus; et fatis nunquam concessa moveri
Adparet Camarina procul, campique Geloi,

693

700

Sicano emendarent : quia media alibi producitur: sed v. ad I, 557. — 693. Plemyrium Rom. Medic. et alii duo ; ut et græce scriptum apud Steph. Byz. Sed plerique Пnúpov. At Plemirium, Plemurium, Pleuron librariis debentur. unde dixere Parrhas. 694. hic ed. Ven. - 695. habuisse vias unus Pier., sed vid. Burm. quæ nunc duo Burm. 696. confundimur Menag. pr. perfunditur aliquot Pier. -697. Ordinem verborum ex optimis libris reduxit Heins. Vulgo: Numina m. l. jussi v. Sed alter ordo gravitatis plus habet. venerantur Sprot. — 698. Helori inde a Pier. et Heins. "Exepos. Vulgo Elori.- 699. Hic Menag, alter. — 700. Redimus Goth. sec. a m. sec. - 701. Camerina sane maxima scriptorum pars. in talibus scripti non sunt audiendi, sed Græci ; quibus Kaμzpíva· etsi Salmasio ad Chronic. Euseb. p. 250 hoc dandum, vulgari usu tandem literam inflexam

gressu v. sup. Ecl. X, 1 et 4. undosum h. 1. πepixûμov, quod æstuantis maris fluctibus alluitur; unde et ipsum nomen πλημμύριον. occultas egisse vias subter mare, τήν τε θά λασσαν Νέρθεν υποτροχάει Mosch. Idyll. VIII. ore tuo, fonte; unde Pindaro Arethusa άμπνευμα σεμνὸν 'Aλquiou Nem. I, 1. v. Cluver. Sicil. ant. pag. 163. 157.

697. Jussi, admoniti, sed a quo? vel ab Achemenide, vel ab Heleno, vel ab Anchise, ait Serv. Hoc ultimum verum puto. Nam per totum librum eæ sunt Anchisæ partes, ut religiones et auspicia curet; at Helenus tantum de Junone placanda monuerat vs. 436. Helorus fluvius in litore orientali paullo supra Pachynum promontorium : de quo accurate egit Cluverius e Fazello. Primum ille inter specus

Sed

et exesas rupes procurrit, unde Silio clamosus Helorus; mox, ubi ad litus accessit, placido ac leni cursu incedit, et hieme, clauso maris fluctibus ostio, frequenter excrescit stagnatque, unde agri vicini pinguescunt plurimum(Nunc Atellaro et in inferiore parte Abiso). Exsupero, h. 1. prætervehor.

699. Pachynum, promontorium Siciliæ ab australi parte ( Capo Passaro). projecta saxa expressit Gr. προβλήτες σκόπελοι.

700. 701. Camarina nunquam concessa moveri: accipio, palus, quam deus consultus vetabat movere, cum Camarinenses canali ducto eam exsiccare vellent. moventur ea, in quibus aliquid molimur, novamus, mutamus. Servä verba apponam : « Palus est juxta ejusdem nominis oppidum: de qua

Immanisque Gela fluvii cognomine dicta.

Arduus inde Acragas ostentat maxima longe

fuisse. montesque G. Parrhas. Geloni Ven. Vratisl. Geloti Wall. —702. Immanisque Gela fluvii cognomine dicta. Hæremus in voc. immanis, quo modo urbs Gela ita appellari possit: vid. notam. Forte fuit Innantis sc. campis fl. ut Horat. III, 17, 7. innantem Marica Litoribus tenuisse Lirin. Gela noli mutare; urbs proprie Tina, et fluv. rexos. de nomine Parrhas. et Hamb. pr. — 703. A. atque A. Puget. Fluctuant et hic libri inter Agragas et Acragas, ostendit alter Menag.

[ocr errors]

quodam tempore, cum siccata pestilentiam creasset, consultus Apollo, an eam penitus exhaurire deberent, respondit: M xives Kaμαρίναν· ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων· quo contemto exsiccaverunt paludem, et carentes pestilentia, per eam partem ingressis hostibus, pœnas dederunt. Similia narrant Steph. Byz., Suid. et Anthol. Gr. apud Cluver. Sed quæ illa urbis expugnatio fuerit, nusquam declaratur. Ter Camarinam fuisse conditam, ex Thucydide aliisque docet idem Cluver. Ceterum poetam hæc ex sua potius, quam Æneæ narrantis, persona dixisse, jam Servius vidit; quod tamen de toto hoc loco non minus tenendum. Nam omnes illæ urbes et locorum nomina Æneæ temporibus recentiora sunt.

701. 702. De situ urbis et fluvii Gelæ camporumque res parum explorata. v., præter Cluver. et quos Burmann. laudat, Dorvill. Sicula c. 6. Acquiescit Dorvillius in Cluverii sententia, esse Gelam, qui nunc Fiume di Terra Nuova, Campos autem Geloos, egregiæ fertilitatis planitiem, latius cis et ultra fluvium patuisse, quam vulgo creditur. Sed, quorsum immanis spectet, dubitari potest. Loca hinc expressa Claud. R. P. II, 58. Sil. XIV, 218, nihil juvant. magnam interpretantur; sed urbis amplitudinem

nemo veterum memorat. Proclive est, ad dominos referre, ut sæpe in urbium epithetis fit, ut ab incolarum vel dominorum moribus et ingeniis ducta sint. Atque eo devenisse etiam Dorvillium video in

Sicul. p. 129. Gelæ tamen tyrannos sævos et immanes fuisse, unde doceri possit, mihi non satis constat. Nam, quæ apud Herodot. VII, 153 156 de iis memorantur, ad immanitatem non adsurgunt. Igitur de tyrannis Gela oriundis, Hierone et Thrasybulo, Gelonis fratribus, Syracusarum tyrannis, erit accipiendum. Proponitur etiam a Dorvillio altera interpretatio, ut ad urbis situm ad amnem verticosum et immanem referatur. Ita Gela immanis erit in loco immani, horrendo, sita: nec male hoc. Sed neque loci tanta immanitas et fera faeies esse videtur, ut ab ea potissimum designari potuerit a poeta.

703. 704. Agrigentum in monte Acragante situm, maximis quondam opibus ex agri fertilitate et Carthaginiensium mercatu refertum; hinc civium magnificentia et luxus. Aluere iidem equos ad certamina Græciæ, et inter Olympionicas fuit Theron Agrigentinus a Pindaro celebratus. v. Serv. et Burmann. quamquam ad hunc solum respici a poeta non dixerim.

Moenia, magnanimum quondam generator equorum.

Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus;
Et vada dura lego saxis Lilybeia cæcis.
Hinc Drepani me portus et inlætabilis ora
Adcipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actus,
Heu genitorem, omnis curæ casusque levamen,
Amitto Anchisen. Hic me, pater optime, fessum
Deseris, heu, tantis nequidquam erepte periclis!

[ocr errors]

705

710

704. quondam vatem decebat, non poetam, qui Æneam narrantem inducit. Jo. Schrader. Ea re offensus in schedis delet versum, et continuat: Aeragas ostentat mania longe, Teque d. Ita vero plura in hoc loco erunt delenda, in quibus temporum ratio neglecta. cf. not. ad 700. 701. 705. Selinys vel Selinis etiam hic fere libri. Salinis Goth. tert. cum ed. Ven. v. Pier. Heins. et doctiss. Commentar. Burmanni ad Numism. Sicil. p. 420. 421. Est Zexioûs, ex Zeλivóeis. — 706. cæcis L. saxis Goth. pr. 707. Dripani Moret. sec. portus me et primus. me deest Montalb. ineluctabilis Zulich. a m. pr. illectabilis Goth. pr. - 708. actis omnes Pier. et magna pars Heins. et Burm. cum ipso Romano. Alii c. edd. actus, inter quos et Mediceus referendus. actum Voss., scilicet genitorem. aptis Goth. pr. Jam tempestates actas, hoc est, vel pulsas vel exactas, dici, dubitari nequit. v. h. l. Heins. cf. ad Georg. I, 413. Sed an tempestates dispulsæ fuerint, nunc non quæritur. Igitur recte, actus, de Enea. Solent autem librarii flectere adjectiva et participia ad propius vocabulum. 709. oneris Ven. omnis Parrhas. in litura. 711. nequicquam ereple ruinis

710. Anchisam Parrhas. Anchisem Ven. Sprot.

Gratius Cyneg. 526 perillos (equos) Cantatus Graiis Acragas. Vide de hac urbe Cluver. et Dorvill. pag. 88. 89. quondam paullo incautius adjecit poeta, contra temporum ordinem. v. V. L.

705. Selinuntem palmis agrestibus abundasse, ex Cicer. Verr. V, 87 satis constat. Ex nostro expressit XIV, 200 Silius Ital., quem in toto hoc loco comparare juvabit. De Selinunte copiose post Cluver. Dorvill. p. 60 sqq. et 420 sqq., ubi et ruinæ duorum templorum ejus urbis oculis subjectæ sunt. datis ventis, orto vento.

706. vada dura saxis cæcis h. e. latentibus. dura ( ne dira conjectes) vada dixit, h. e. locum vado

sum fundo saxeo, quoniam extrema Lilybæi promontorii axpa, plana atque depressa, ad III м passuum sub undis protenditur, in trium circiter cubitorum altitudinem tecta. Cluver. II, 1 pr.

707. Drepani - illætabilis ora. Ager Drepanitanus sterilior et fere arboribus et herbis destitutus; solum enim arenosum; et præterea multos in tractus aqua marina exæstuat, stagnandoque saltem profert; et ob hunc ruris illius moestiorem adspectum non minus, quam ob Anchise hic locorum amissi memoriam, ab Enea Drepanitana ora vocari illætabilis videtur.

710. Super Anchisæ obitu v. Exc

Nec vates Helenus, quum multa horrenda moneret,
Hos mihi prædixit luctus, non dira Celano.
Hic labor extremus, longarum hæc meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus adpulit oris.

Sic pater Æneas, intentis omnibus, unus
Fata renarrabat divom, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

715

713. nec dira aliquot Burm. Duo quoque dura. — 714. hæc deest alteri Menag. 715. disgressum Witt. vestræ — oræ Gud. a m. pr., sed vid. Burm. applicat Parrhas.717. Fataque narrabat aliquot Pier. enarrabat alter Menag. recensebat qu. Moret. Sed renarrabat haud dubie vere; non ut argutari velim cum Servio et aliis, sed ut aut pro simplici et vulgari, narrare, sit positum, poetarum more, aut ad eum modum formatum, quo repeti et iterari res, quas narramus, dicuntur. cf. Burm. divom, parum commode interpositum, offendebat Jo. Schrader., qui emendabat, Troum. Verum non sunt hic fata casus et ærumnæ; sed vaticinia et prædictiones: quibus omnia acta ac gesta sunt. 718. fatoque Rottend. sec. his Sprot.

[ocr errors][merged small]

[merged small][ocr errors]

EXCURSUS I.

De Enea erroribus.

CCM errores Æneæ magna cum doctrina persequutus sit poeta, nobis autem hoc propositum sit, ut eam doctrinam curiosius exquiramus: agedum, ut ea penitus inspiciatur, de cursu, quem Æneas tenuit, paullo accuratius videamus, adhibitus iis, quæ ab aliis scriptoribus, eadem de re erant tradita (1). Ante omnia monendum est, cum certam sedem, quam peterent, nondum haberent, Trojanis proxima litora Thraciæ legenda fuisse; mare autem recta ne trajicerent, metus prohibere debuit, ne aut Achivi in patriam redeuntes eos insequerentur, aut ipsi in Achivorum classem dispersam inciderent.

Ex portu Antandri Æneas navibus XX solvit : lib. I, 381 Bis denis Phrygium conscendi navibus æquor. Eundem numerum habuit, cum anno abhinc septimo Sicilia discederet. Nam I, 170 septem navibus ipse ad Africæ litus appulerat, XII aliæ aliis locis I, 390 sqq.; una Orontis fluctibus mersa I, 113. In altum evectus primum Hellespontum classe petiit, nam hic est sollennis cursus, quem tenent naves a litore Trojano solventes, et, ut tum navigantium mos erat, ut litus legerent, ad ostia Hebri appulit urbemque Ænum, seu Æneadas, ut poeta appellat, condidit III, 16-18. v. Excurs. II de Annis Error. Æn. a. 2. Dubitari enim non potest, poetam de hac urbe cogitasse, quandoquidem fabuJam de Polydori umbra subjicit, quæ a vicina Chersoneso bene eo traduci, potuit. v. Not. ad III, 13. Latius paullo Ovid. Met. XIII, 329 Est, ubi Troja fuit, Phrygiæ contraria tellus, Bistoniis habitata viris etc. Sed in Chersoneso Polymnestoris sedem fuisse dubitari nequit. v. Eurip. Hecuba 569 sqq.; nam iisdem locis Hecuba in canem fuit mutata. Et Cynossema erat ad Hellespontum apud Sestum. v. Pollux V, 5. Intpp. Steph. Byzant. ad h. v. Cellar. Geogr. ant. Etsi non defuere, qui et in hoc disereparent, uti Dictys V, 16; sed de communi fide, quam poetæ sequuti sunt, nunc quæritur.

Habuit autem Virgilius in hoc consentientes plerosque e Romanis scriptoribus. Mela II, 2 Eximia est Enos ab Enea profugo condita. Plin. IV, 11 Os Hebri―oppidum Ænos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio; adde Solin. c. 10, et ibi Salmas. miscentem ea, quæ apponit. Etiam Ammian. XXII, 8, ubi v. Vales. cf. Serv. ad III, 1 et 17. Nec tamen poeta hujus opinionis auctor est putandus, sed habuit veteres auctores, quos sequeretur, etiam inter Romanos Q.

(1) Video nunc similem conatum Abb. de Pluche in Concorde de la Géographie des différents âges (1764), ubi

p. 356 La Géographie de l'Enéide, ou le Voyage d'Énée.

« 前へ次へ »