ページの画像
PDF
ePub

ipsi amphipolos vocabant (αἱ καλούμεναι παρ ̓ αὐτοῖς ἀμφίπολοι). Ergo poetæ invento hoc loco debentur ludi ab Ænea instituti, et suspensus clipeus, in cujus tamen consecratione poeta aliquid habuisse videtur, quod sequutus est; Nam Serv. ad III, 287. Sciendum tamen, inquit, hunc clipeum ab Ænea apud Samothraciam in templo consecratum, quod poeta per transitum tetigit. Deduxere eum in donarii notionem ea, Dodonæ monstrabantur Trojanorum donaria, de quibus statim e Dionysio commemorabo.

quæ

Scilicet quod sequitur de appulsu ad Epirum, id a poeta diverso plane ab aliis modo est tractatum ornatumque. Nam apud Dionys. Halic. I, 51 ex Ambracia cum navibus quidem Anchises oram legendo Buthrotum Epiri portum subit. At Æneas et cum eo lectissimi quique totius exercitus, duorum dierum itinere per terram confecto, Dodonam perveniunt, deum consulturi. Atque hic in Trojanos cum Heleno incidunt. Accepto deinde de colonia deducenda responso, deo dona Trojana dicarunt, cum alia tum etiam crateres æneos, quorum nonnulli adhuc supersunt literis antiquissimis inscripti, quæ donorum dicatorum auctores testantur; et quatuor ferme dierum itinere confecto ad classem apud Buthrotum redierunt. Vides hic, quæ poeta ex priorum auctorum narratione in suum usum converterit, et quibus ipse ea variaverit. Heleni occursum ejusque vaticinium v. 374 sqq. a Dodona Buthrotum traduxit, omninoque hic suavissimum episodium de Andromache intexuit. Donaria templi dona discedentium tam ornate exposita peperisse videntur v. 464 sqq. Quominus autem Dodonæo oraculo, quo quis non parum suavitatis et ornamenti carmini accedere potuisse existimet, uteretur, simile de Delio oraculo jam ante accurate tractatum episodium revocasse videtur poetam. Trojanos oraculum (et quidem in, quod ab Harpyiis edi maluit Virgilius v. 255 lib. III de ambesis mensis) a Dodonco Jove apud Epirum accepisse, Varro quoque narraverat Rer. Divinar. II ap. Serv. ad III, 256. Adjungendus in alius locus, qui ex eodem libro II petitus esse debet, apud Serv. a III, 349: Multi putant, ait Servius, Eneam de ea venisse (f. non devenisse) ad Epirum et ibi hæc loca licentiam poeticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit, et omnia per loca hisdem dici nominibus, quæ poeta commemorat, se vidisse. Idem etiam Varro Trojam Epiri ab Ænea, sive a comitibus ejus, Biopatora nuncupatam docet, ubi Trojana classis Æneam (Dodona revertentem) expectasse sociosque castra in tumulis habuisse memoratur, quæ ex illo tempore Trojana appellantur: unde apparet, divinum poetam aliud agentem verum semper attingere. Egregia grammatici observatio. Erat utique apud Buthrotum collis, in quo Eneas castra habuerat, Troja appellatus (ut Dionys. ap. Hudson. ex Vatic. lectione restituendus p. 40. 1. 32), et ad mare portus Anchisæ dictus (ibid.), unde, cum templum Veneri eo quoque loco dedicassent, Ionium mare trajiciunt, habentes secum navigationis comites ac duces non paucos ex illis oris et cum his Patronem Thurium cum amicis, quorum Patron quidem ad Aluntium Siciliæ consedit, reliqui, deductis in Italiam sociis, domum redierunt.

Quæ in memoriam beneficii hujus Romani in Acarnanes contulerint, jam ad ill, 500 notavi.

Fit tandem trajectus ad Italiæ litus. Dicat aliquis, quorsum Æneas tam longo errore per mare Ionium usque ad sinus Adriatici oras, unde mox Italiæ litus ac tota Sicilia legenda classe fuit, sive a Virgilio sive ab antiquioribus poetis deductus est, cum a Creta breve ac rectum iter versus Italiam et Latium esset. Sed et tota antiquitas ita tradiderat, et quicunque illo tempore ex Græcia, multo magis ex Asia, solventes Italiam adire dicti sunt, oram ejus Orienti obversam accesserunt, quippe quæ tum Græcis sola erat nota et frequentata; cum remotiora versus Occidentem inter terras tantum non incognitas tum haberentur. Itaque poeta egregie fabulam suam antiquitatis fidei attemperasse videri debet, cum, audito per somnum a Penatibus Italiam esse petendam (v. III, 163 sqq.), ad inferioris Italiæ partem exteriorem Eneas cursum dirigit, nec nisi ab Heleno vate edoctus mente tandem assequitur, ad interiores Italiæ oras se a fatis duci (v. III, 301 sqq.). cf. sup. Exc. XV ad lib. II.

Ceterum etiam in hac errorum Eneæ parte multa fabulosa a Græcis adspersa fuisse intelligitur, quippe quibus hoc erat propositum, ut fabulam multorum ingenio operaque tritam variarent et ornarent; nec argumentum ab eo consilio abhorrens. Et primum quidem narrationes fuerunt variæ de occursu modo Ulyssis (1) modo Diomedis (2) in hoc Italiæ litore; sed brevitatis studio loca tantum indicabimus. Ex antiquissimo autem scriptore, qui sacerdotum Argivarum recensum, ouvagagnv räv isperav v "Apy, scripserat, Dionys. I; 72 memorat Eneam statim ex Molossis cum Ulysse in Italiam trajecisse. Singulare plane est quod Dictys lib. V. extr. Ita coactus, inquit, cum omni patrimonio a Troja navigat Æneas, devenitque ad mare Adriaticum, multas interim gentes barbaricas prætervectus: ubi cum his, qui secum navigaverant, civitatem condit, appellatam Corcyram Melænam. Sed de insula hac sinus Adriatici accuratius dispiciendum ad Apollon. Arg. IV, 566 sq.

Trajectu ad Italiæ litus circa promontorium Sallentinum vel Iapygium facto secundum Virgilium III, 530 sqq., Portum Veneris ad Castrum Minervæ subeunt Trojani et Palladi Junonique sacra faciunt. Similia prorsus invenies ap. Dionys. Hal. I, 51, qui et hæc habet, in locis his Italiæ, quæ Æneas præternavigaverat, adventus sui multa eum reliquisse vestigia cum alia tum etiam phialam æream in templo Junonis

(1) Ex M. Octavio Victor. Orig. G. R. c. 12. Lycophr. v. 1242 sq. et al. adde Ryck. de prim. Ital. inc. p. 449 f. Schottus ad Proclum p. 22 in calce Obss. hum. et al.

(2) Solin. c. 2. Serv. ad Æn. III, 407 et al. Plutarch. Qu. Rom. T. II Opp. p. 266 C, ubi Æneas cum sacra faceret,

Diomedis occursu caput velavit, morique sollenni (de quo cf. Æn. II, 403. et Not.) caussam et originem fecit. Super Palladio a Diomede Æneæ reddito multa ex antiquioribus fabulantur seriores Græci : Malelas p. 207. Cedren. Comp. H. p. 135. conf. sup. Excurs. IX ad lib. II

literis antiquis Æneæ nomen, qui deæ donarat, declarantem. Templum hoc Junonis Lacinia est infra Crotonem. Fuit et in his locis Siris olim urbs Trojanorum colonia credita, mox Heracleensium navale, in qua Palladium Iliacum dedicatum indigenæ monstrabant. v. Strabo lib. VI, p. 264 A.

Tandem in Siciliam perveniunt Trojani et ad Drepana escensum faciunt. Sed de his alio Excursu agetur ad lib. V.

EXCURSUS II.

De errorum Æneæ annis.

III, 8 Vix prima inceperat æstas Et pater Anchises dare fatis vela jubebat. Etsi in poeta temporum rationes subtiliter exigere velle importunum foret, multo magis, si tacite ea prætereat aut minus definite apponat ipse poeta: si tamen temporum momentis vel cardinibus expresse adjectis semel animum ad hæc converterit, ne temere id fecisse videatur, ipsi utique curandum est diligentissime. Sed habet etiam ad multa Eneidis loca inprimisque hujus libri declaranda magnam utilitatem, ut errores Æneæ in annos suos dispertiri possis, et doctrinæ exquisitæ prudentiæque Virgilii pars non exigua ea re continetur. Pendet autem tota fere annorum ratio ex illo versu lib. I, 755 Nam te jam septima portat Omnibus errantem terris ac fluctibus æstas, tum ex iis verbis, quæ supra adscripsimus, III, 8, quo tempore Eneas Antandro solverit. Scilicet

[blocks in formation]

Errorum Æneæ

a. I

ante pri

Est is e vulgari computandi ratione a M. 2820. P. I. 3530. mam Olymp. a 408 ex Eratosth. Canon. (ap. Diodor. I, 5.) et annus 434 sec. Marmor Arundel. tandem ante U. C. annus 431. Firmarunt annum viri docti adeo calculis astronomicis: quibus vir acutiss. Gibort adjecit nuper eclipsin XXVIII Augusti a. ante C. 1185 adeoque anno, qui excidium urbis præcessit, factam : quam quærebat in cœlo post Sarpedonis mortem obscurato Iliad., 567. Troja excidium paullo ante solstitium æstivum incidisse, miro consensu (si Eschylum exceperis Agam. 835. quoi Пádov dvow, qui autumnum innuere videtur) tradit vetus Græcia, mense quidem Thargelione, etsi in die non satis sibi constant. v. inprimis nobilissimum locum ex vetere Euripidis Scoliaste servatum ab Ursino ad Æn. II, 255, et a Scalig. de Emend. temp. lib. V excitatum (v. sup. Excurs. I. ad lib. II. p. 309 et 310), add. Dionys, Halic. I, 63. (p. 51. Sylb.) Plutarch. in Camillo p. 138 B. a pluribus jam laudatos, inprimis Scaligero, Petavio, Dodwell. de Cyclis p. 805, adde Ryck. de prim. Ital. Colon. p. 431. Nos Marmor Arundelianum

sequuti noctem inter XXIII et XXIV Thargelionis ponemus, h. e. inter XI et XII Junii. Pomponius quidem Sab. ad En. II, 801 mense Martio direptam urbem narrat, nescio quo auctore, sed levi certe et

indocto.

Luna circa mediam noctem oriente Achivos ex insidiis progressos jam Lesches in Iliade parva ediderat : Νὺξ μὲν ἔην μεσάτη, λαμπρὴ δ ̓ ἐπέTEXXE XV, quod Virgilius expressit: II, 250 Vertitur interea cœlum etc., 255 tacitæ per amica silentia lunæ et 340 oblati per lunam. Hinc omnino ad plenilunium; quod tamen aliquot dies jam præcedere debuit, retulere Troja excidium chronographi. v. Clemens Alex. Strom. I, p. 321 sq. (139). Scaliger de Emend. temp. lib. V. p. 387. Dodwell de Cyclis Græc. p. 808, qui Ttetzæ loco usus erat e Posthomericis Tzetza, quem nunc habemus plenum in edit. Tzetza per Fr. Jacobs curata: et post hos multi alii, etiam Burmann. cum Serv. Cerda aliisque ad En. II, 255. E Clemente sua hausit Euseb. ef. Fragmenta Hellanici p. 151. cujus cum Duride præcipua hujus cardinis chronici auctoritas fuit; cf. Tzetza Posthom. 778. 9. Tzetza minus accurate apponit plura, ut vs. 764. annum ante Olymp. I, 418. (pro a. 408) tum Thargelionis diem XII, (vs. 770) sed ignorata veteris anni ratione eum cum Januario comparat.

Achivi quidem hac ipsa æstate litore Trojano solvunt, sed inter varias contentiones exortas paullo serius quam factu opus erat, ne in ventos Aquilones statos, etesias vocant, qui hac anni parte in his plagis mari Ægæi flare solent, inciderent; itaque classis misere tempestate est dis jecta. Ita quidem mihi ea de re videtur statui posse. Homerus, ut mirationem majorem faciat, Odyss. y et calamitatem hanc Palladis iræ et Achivorum dissidiis moxque Neptuni odiis tribuit. His iisdem ventis, eodem anno, Ulysses (v. Od. I, 67 sq. So sq), altero Eneas, versus Libya litora sunt delati; iisdem, sed anno demum octavo post, Menelaus per XX dies in litore Egypti ad Pharum tenebatur Odyss. ♪, 351 ̧ 475. (cf. Wood on the original Genius of Homer p. 55. ed. pr. p. 227 ed. sec.) Incipiunt autem constanter spirare circa XVII Kal. Aug., cum jam decem dies ante exorti sint : v. Plin. II, 47. Est hoc tempus ipivov antiquorum, apa apud Homerum, quo boream flare ait Iliad. 4, 346. Od., 328. lidem etesiæ esse videntur, qui in fabula Aristæi commemo rantur : de quibus v. Apollon. II, 516. 525 et ibi Schol. In hiemen igitur nisi procellosum tempus intelligas, dilata Græcorum navigatio dici nequit. Tradita hæc accuratius fuerunt haud dubie a veteribus, uti ex Dictye colligo lib. V, 8, ubi in paciscendo cum Antenore Ulysses urget, tempus ad navigandum idoneum prætervolare, et V, 16 urgente navigii tempore, et c. 17 pr.-veriti, ne per moram, interventu hiemis: ingruebat, a navigando excluderentur.

quæ

At Eneas, qui capta Troja se in montem Idam cum suis receperat, ab australi parte versus Antandrum descendit, et in hujus urbis portu classem facit. In classe facienda et instruenda hiems consumitur, lib. II, 5, 6 classemque sub ipsa Antandro et Phrygiæ molimur montibus Ide

2

Secundum Dionysii Halic. I, 63 calculos, jam autumni (1) hujus anni initio Trojani Hellespontum trajiciunt et in Thracia hiemem exigunt, ad historiæ veritatem haud dubie propius; sed hanc deserere recte potuit poeta. Ab omnium ceterorum fide recedit, quod ad Æn. III, 8 Servius ex Palæphato (qui junior ille, Twix auctor esse videtur, v. ad lib. II Exc. I p. 308) notat, capto Ilio Æneam post triennium navigasse.

[ocr errors]

Antenor interea et ipse discessum parat, et iter quidem, quod et Eneas facere decreverat, versus Italiam instituit. Si quæras, quomodo in hoc consilium uterque devenire potuerit, cogitandum est, illo tempore terras Europa occidentales Græcis Trojanisque fuisse eodem loco, atque Europæis ante hæc duo sæcula et quod excurrit, Americam. Tenebant autem Græci tum omnia maris Ægæi litora, ut adeo nisi in Ionio receptus esset Trojanis nullus.

[blocks in formation]

En. III, 8 Vix prima inceperat æstas

Errorum Æneæ

a. 2.

Litora cum patriæ lacrimans portusque relinquo, Et campos ubi Troja fuit. Feror exsul in altum. Primum quidem cursum in Thraciam tenuit : III, 13 sqq. 68 Terra procul vastis colitur Mavortia campis. Thraces arant. condit hic in litorali plaga urbem, Æneadas: v. 16-18, quod de Eno Thraciæ ad Hebri ostia accipiendum esse, Excursu I ad h. 1. vidimus.

Parabat Æneas Veneri, Jovi, aliisque diis sacrum, quo cum ad aram velandam frondes ex proximo virgulto peteret, prodigio sanguinis ex ruptis ramis fluentis moxque umbræ Polydori monitu, inferiis ei factis, terra excessit; quod non nisi vere sequente factum.

Hiemem in Thracia ( h. e. Pallene ) a Trojanis exactam, etiam Dionys. ex communi ratione tradit I, 49 et 63, etsi superioris jam anni; nam hujus anni hiemem in Sicilia ab iis consumtam ponit; ut adeo sequente anno secundo a Troja capta ad agrum Laurentem pervenerint. Et hanc rationem sequuti sunt alii: ut L. Cassius Hemina ap. So

lin c. 2.

a. C. N.
1182

a Troja capta

a. 2

Errorum Æneæ
a. 3

Inde ubi prima fides pelago, placataque venti Dant maria etc. Æn. III, 69. Vere ineunte, sapos apoμévou, mari patefacto, versus Archipelagum navigant, Delum perveniunt. Ab Anio Anchise hospite benigne excepti Apollinem consulunt; a quo cum antiquam matrem exquirere, h. e. eam terram repetere, jussi essent, unde majores Trojanorum pro

(1) Dionys. quidem TT, πρώτῳ δὲ μετὰ τὴν ἅλωσιν· sed utitur ille anno Attico novo, qui a novilunio, quod a solstitio æstivo proximum est,

initium habet et cum annis adeo Olym picis, qui et ipsi inde ducebantur, conspirat.

« 前へ次へ »