ページの画像
PDF
ePub

ostenditur, sed v. Dorvill. p. 49 et inf. lib. V, 75 sqq. Mortem ejus veteres scriptores tam diverse tradiderant, ut nihil magis. Tumulum ejus in Ida pastores et agrestes quotannis coronasse traditum narrat Eustath ad Iliad. μ, p. 894, 33. In Pallene Theon, in Sinu Thermaico Conon (v. sup. Excurs. I ad pr. v. .), in Arcadia Arcades (ibid. ) sepultum esse contendebant. Pausanias VIII, 12 Arcadum narrationi subjungit, constare saltem hoc, quod Æolenses, qui tum Ilium incolebant, nullum Anchise tumulum ostendebant; ut adeo; extra patriam certe eum obiisse, inde probabile fieret. Verum omnino veteres scriptores monumentis his, fanis, tumulis ac sepulchris, fidem historicam tribuerunt incautius cum, ubicunque herois oua aliquod extaret, ibidem, vulgarem famam sequuti, eum sepultum esse contenderent; enimvero, nisi aliunde ea de re constaret, in memoriam herois vel viri clari factum esse illud potuit, nec tamen corpus ejus conditum tegere. In Italiam Anchisen adduxerant alii, et ipse Cato, ut Serv. ad Æn. I, 570 et alibi. Victor de Orig. G. R. c. 10 et ibi Arntzen. cum Muncker. ad Hygin. f. 260. Meziriac. ad Ovid. Heroid. Tom. II, p. 221, qui plura dabunt. Nos, ut sæpe diximus, non, ut vanam eruditionem ostentemus, nec ut, quid veri insit, nunc disquiramus, sed ea de caussa hæc commemoramus, ut, quam felicem, faci em, ac copiosam materiam poeta tractandam sibi sumserit, appareat.

ENEIDOS

LIBER QUARTUS.

ARGUMENTUM.

DIDO amore Æneæ insaniens, animi sui morbum sorori aperit: ejusque consilium secuta, ad nuptias animum adjicit 1-89. Juno quoque, ut Æneam facilius ab Italia averteret, agit cum Venere, ut ejus bona cum venia liceat Æneæ Elisam uxorem ducere: quoque id commodius fieri possit, se oppor

tunitatem oblaturam ostendit 128. Postridie Eneas et Dido venatum proficiscuntur. Ibi omnibus jam prædæ intentis Juno subitam immittit tempestatem; comites alius alio diffugiunt; Æneas et Dido in idem antrum conveniunt, ibique infaustis ominibus conjunguntur 172. Interim Jupiter, Iarbæ Gætulorum regis, qui advenam sibi præferri iniquo animo ferebat, precibus fatigatus, Mercurium mittit ad Æneam, mandatque, ut, relicta Africa, in Italiam naviget -278. Ille Jovis imperio morem gerens, quæcunque ad navigationem erant necessaria, clam per socios parari jubet -295. Ceterum Dido, ubi classem instaurari sensit, suspicata id quos res erat, graviter cum ipso expostulat, precibusque et lacrimis tum per se ipsam, — 392 tum per sororem, 449 eum ab incepto revocare conatur. Æneas, nave jam conscensa, iterum in somnis a Mercurio admonitus, intempesta nocte ancoras solvit 554–583. Illa doloris impatiens, mori decreverat, 450-473 et celans sororem quod meditabatur, exstructa in editiore ædium parte ingenti pyra, sacrum magicum, quo ab amore se solveret, paraverat, 474—521. ubi, recrudescente per noctem dolore furens, 522-553 Trojanos discessisse vidit, diris Eneam devovet, 584-629 ablegataque Barce, Sichæi nutrice, ne quid destinatæ morti impedimenti adferret, necem sibi consciscit.

Libri hujus artificium quis non sensit? quis non laudibus prædicavit? est enim ad communem hominum affectum comparata res, amor infaustus et successu carens. Si de iis partibus carminis quæritur, quæ Virgilio propriæ sunt, et ex quibus ejus ingenium et ars inprimis spectari simulque illud intelligi possit, quantum ad cujusque poetæ indolem ætas et temporum, in quæ incidit ejus vita, genius faciat : librum hunc primo loco excitandum esse arbitror. Nihil enim, in Homero certe, habuit, quod sequeretur; nam alienissima res ab Homeri sæculo et moribus, delicias in amore facere, aut exquisitiorem aliquem affectum suscipere. Euripidis Alcestin in nonnullis ante oculos habere potuit. Etiam ex Nævii bello Punico eum nonnulla retinuisse suspicor; v. Macrob. VI, 2 extr. et Serv. ad IV, 9. Sed communi opinione Apollonium Rhod. sequutus esse fertur jam in Servianis ad lib. IV pr. et Macrob. V, 17. Scilicet Medeæ amorem ad Didonem transtulit. Quæ tamen alia inde tollere potuerit, præter pauca, quæ ad primos libri versus et passim alibi notavimus, vix quicquam occurrit; et Medeæ amor admodum diversus ab amore Didonis; in qua secundarum nuptiarum pudor, et regia dignitas, imperiumque in novo regno, inprimis vero animum superbia et ira exstimulant. Ceterum hunc Didonis amorem a tot aliis muliercularum amoribus, et a recentiorum studiis, quæ toties in tali argumento occupata fuere,

admodum diversum esse facile intelligas. Quod qua potissimum ratione a poeta effectum sit, si forte quæras, quæri autem hoc potest, caussæ rei mihi ex eo potissimum ducendæ esse videntur, quod amor a Didone et Ænea non leviter, sed post multas magnasque molitiones ad amorem extinguendum frustra a Didone factas, et consociata Junonis ac Veneris ad eam impellendam opera, suscipitur; porro, quod partim novæ urbis incrementum, partim ærumnosæ navigationis finis ex eo captatur; quod is amoris affectus cum aliis, iisque gravissimis, affectibus conjunctus est; quod Didonis non modo decus ac fama, sed salus ac vita in eo agitur; quodque miserationi terror ipse est admixtus. Æneas quidem nostris moribus idonei amatoris personam male sustinere videri potest; nec potest negari, vix te ad libri quarti finem legendo pervenire, quin Æneæ feritatem et immanitatem exsecreris. Subsidit tamen ira, si fatorum necessitatem, vaticiniis et oraculis Æneæ satis declaratam, cogitas. Sed omnino res nostris moribus ac sensibus non est judicanda; et ex veteribus vitæ institutis 'multas excusationes res habebat, si amicam desereres. Quid? quod majorem ex ipsa Æneæ truculentia et asperitate dignitatem carmen duxit; et deorum voluntate, fatorum ordine, ipsa in Didone amoris impotentia, et facta in eum finem Enea orationem v. 332 sqq. culpa ejus elevatur. Dignitati herois sui poeta providit etiam in hoc, quod,

quo amoris æstu ille arserit, nus-
quam memorat, etsi is tantus esse
debuit, ut Æneas omnem de mon-
strata a fatis in Italia sede cogita-
tionem animo dimitteret. Dolorem
vero ac sollicitudinem super dis-
cessu suo ac discidio paullo libe-
rius manifestat. Vide v. 279 sqq.
393 sqq. 448 sqq. Et ipse disces-
sus non nimis acceleratus, nec nisi
novo Mercurii monitu factus v.
554 sqq., tacitam reluctantis af-
fectus habet significationem. In
quo vero summam artem declara-
vit poeta, est, quod episodium
hoc,
, per se alienum a re, ut multi
adeo conquesti sint, illud ad ani-

mum ab Æneæ persona ac rebus gerendis avocandum valere, cum consilio suo et cum ipso argumento tam arcte coagmentavit, ut Junonis fraudes ac consilia actionis epicæ, quod aiunt, novum nodum faciant, utque, ne interruptus et omnino interceptus Eneæ in Italiam adventus sit, jam metuere incipias. Mox vero, sublato quidem eo metu, Didonis diræ, quæ vaticinii speciem habent super odiis perpetuis, quæ inter Romanos et Carthaginienses intercessura erant, novam et inexspectatam suavitatem habent.

AT regina gravi jam dudum saucia cura
Volnus alit venis, et cæco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos; hærent infixi pectore voltus,
Verbaque; nec placidam membris dat cura quietem.

1. Ad multi, ut fere alias variatur. vid. Pier. h. 1. et Burmann. jamdudum Medic. -3. recusat vel reversat codd. Pierii. v. sup. I, 662. Miratur Burmann. nullum librarium rescripsisse Magna viri virtus. Videtur adeo vir doctus non vidisse: Multa recursat esse pro multum positum. 5. dat membris Menag. pr.

1-5. Splendida libri frons, et eximia gravissimi amoris declaratio At respicit ult. vers. sup. libri Eneas finem dicendi hic fecit (nam quievit, dormitum ivit, jejunius dictum esset ); regina vero ex narratione multo magis fuit incensa amore viri, cura. Vulnus, quod, ut alias pectore, ossibus, nunc alitur venis, propter sanguinem amoris æstu concitatum, et occultus ignis (quem ne alienum putes a vulnere, Cupidi

nis ἰὺς πυρφόρους cogites necesse
est, et Apolonius in oculis fuit
lib. III, 286. 287 ). Subjiciuntur
nunc ea, quæ pro caussis amoris
haberi poterant: multum animo
recursat Æneæ virtus et multus

gentis honos, seu ipsius Æneæ ge-
nus a Venere ductum, (quod
malim seu Trojanorum clarum no-
men, tum oris dignitas, vultus, et
quæ
de se suisque fatis narraverat :
quæ eadem erant amoris et caussæ
et excusationes, ne contra digni-

« 前へ次へ »