ページの画像
PDF
ePub

Posthabita coluisse Samo; hic illius arma,

Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.

16. Ad hiatum in hoc versu impugnandum neminem video quicquam attulisse, ut mirum sit, cur ad alios offenderint.

pellatione, quæ græce ita reddi posset, Juno fuit culta, aut coli credita. Nam comparatio illa deorum apud exteras gentes coli solitorum parum docte a Græcis et Bomanis facta est ita ab aliis hæc ipsa Ponorum dea cum Venere comparata est. vid. Selden. de Diis Syris, Synt. II, c. 2.

16. Hic illius arma, hic currus fuit, ducta, puto, rei imago ab antiquis heroibus, qui curribus vecti ad pugnam egrediebantur, reduces autem eos in loco tecto collocabant ac reponebant. v. Hiad., 441., 194: traducta illa, ut alia, ad deos, quibus currus sui essent, qui in iis locis, quæ potissimum frequentarent dii et colerent, quorumve tutelam illi haberent, reponerentur. Pro talibus locis habentur poetis eæ urbes eaque templa, quæ celebriore aliqua religione eminent. Egregius hanc in rem locus Iliad. v, 21 sq¶. de Egis Neptuno sacris. Junonis

autem currus e nobili Homeri loco

Hiad. 4, 720 sqq. ( adde Odyss. 4. 381) notus est. Burmannus laudat Val. Flacc. V. 184, ubi Argonautis Phasin ingressis, simul æthere plena corusco Pallas, et alipedum Juno juga sistit equorum, tanquam dii iis studentes ac præsentes. Poetica tamen potius quam vera descriptione uti videri debet poe

ta.

Nam Carthaginienses, non currui, sed leoni insidentem, ex

-

17. regni Goth. pr. 18. Sinunt

pressisse memorantur cœlestem suam deam: cf. Apuleius; Met. VI, 6. Porro arma Junoni tribuuntur, non, quatenus inter reliquos deos deasque armata præliis ante Trojam interfuit, ut Iliad. v, 70, et En. II, 64, Juno ferro accincta: debent enim arma h. 1. esse aliquod proprium ac perpetuum; sed quatenus dea, deorum more, qui curru incedunt; nisi insigniore aliquo modo de Junone armata cogitandum est, qualis Hpa 200pia fuit Elide culta, Lycophr. Cass. 610. 858, et iwwin h. e. curru vecta Olympia ap. Pausan. V, 15 p. 414. Hasta ei quodam modo propria fuit, etiam ex Latinorum religione. Nota Sabinorum Juno Curitis. cf. Gerda. Sed optime Servius: Sic autem esse etiam in sacris Tiburtibus constat, ubi sic precantur: Juno curulis, tuo curru clipeoque tuere meos curiæ vernulas sane. Ad tutelæ quoque notionem currum et arma h. 1. spectare, suspicatur Mitscherlich. ad Horat. I, Carm. 30. pr. Locum nostri poetæ expressit Ovidius, Fast. VI, 45, Pœniteat, quod non fovi Carthaginis arces, Quum mea sint illo currus et arma loco.

17. 18. Carthagine, Romæ æmula, præclare utitur poeta h. 1.; ut ea urbs regnum gentium, caput imperii terrarum, sit, Juuo jam tum, prisca illa Æneæ ætate, ante

Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audierat, Tyvias olim quæ verteret arces;
Hinc populum, late regem, belloque superbum,
Venturum excidio Lybia; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,

[ocr errors]

20

Medic. a m. pr. et pr. Moret. sinent editi quidam et Goth. tert. si quæ Zulich. intendit Puget. et Parrhas. a pr. m. quæ varietas et alibi occurrit. cf. Burm. favetque tres ap. Burm. vovet conj. Heumanni. v. Not. 19. Trojano sanguine, sine a Moret. pr. et Leid. sed v. Heins. Judicium de hoc versu obscurum Quinctiliani Inst. IX, 3, 14. ubi v. Interpp. — 20. quæ everteret duo ap. Burm. alii ap. Pier. ut et alibi variatur. averterat tert. Rottend. quum verteret Puget. - 21. Hic Schol. Cruqu. ad Horatium Epod. 5. Si hunc populum legere liceret, reprehensioni inanis repetitionis nullus locus foret. -22. Libyes ed. Ven. 23. Expressit Valer. Fl. I, 509. hoc metuens, et ne qua foret manus invida nato. Ceterum non

[blocks in formation]

19- -22. Enimvero e Trojana stirpe ortum habituram esse acceperat gentem, (progeniem dixit) quæ Carthaginem aliquando esset eversura. Populum enim, ab ea gente oriturum, ad exscindendam Carthaginem in Africam copias suas esse trajecturum. Si ita exposueris, poetam forte aliqua ex parte a reprehensione inanis tautologiæ liberes, nec Cerda (ad lib. X, 213. 214), nec P. Angelii Bargai subtilitate indigeas, in Epp. Clar. Viror. lib. I. pag. 85 (Lugd. 1561), qui, ut ne eadem res bis dicta esset, explicabat : venturum, futurum, et evasurum late regem ab excidio Libyæ. Jam expende rationem poeticam. Hinc, ex hac progenie, posteritate Trojanorum. Minus bene revoces ad sanguinem Trojanum. populum late regem, pro late regnantem, v. Burm. ad Petron. c. 82 extr. Com

parant εὐρυκρείων Homericum et supuuidov, cf. inf. I, 235, Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, Qui mare, qui terras omni ditione tenerent.— bello superbum, exquisitius quam potentein, ferocem, utpote victorem, xudiówVta, semel de hoc usu vocis apud poetas monemus. Libya nunc plenius, pro Carthagine in ea Africæ parte sita: venturum duplici modo potest accipi: vel proventurum, oriturum, futurum; vel, quod præfero, venturum exitio, ad exitium, ut auxilio, subsidio. v. Burm. Audierat Parcas sic volvere sive fila sua nere et cum iis fata, ἐπικλῶσαι. sive hæc moliri, machinari : hoc alterum verius.

23. 29. Veteris belli, paullo ante gesti, ut velus et antiquus interdum. v. Burm. prima, primum prius. Argis pro Argivis. Versus 25 28. in parenthesi

[ocr errors]

esse positos puta. Id metuens, et belli memor, arcebat Troas. Quum autem alias caussas interposuisset, iniquum Paridis judicium, quo Junonis forma inferior pronuntiata fuerat, et Ganymedis raptum,

Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis.
Nec dum etiam caussa irarum sævique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:
His adcensa super, jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,

[ocr errors]

25

30

25. nec

dubito Maronem fuisse sublaturum versus 23. 24. - 24. Agris Medic. gesserit Moret. qu. prima Jortin (Tracts T. II p. 177 ) reddit : princeps, dux. dum jam fragm. Moret. sævique labores Pierii Longob. cum aliquot aliis ex vulgari permutatione, sed dolores proprie irarum inprimis muliebrium. cf. Burm. 26. Exciderent unus Leid. in inter alta et mente jam Pierius sustulerat. 28. raptis Rom.-genus invisum ad solam Priami progeniem referre malebat aliquis: nescio quo cum fructu. -30. atque aliquot in codd. abest. v. Pierium. Achilli Medic. aliique ap. Pier. et Heins., quem vide hic et ad 120 et ad Ecl. VIII, 70. sive quod veteres, grammatica nondum satis constituta, ita flexerunt, sive ex Achileus, pro Achillei, quod verisimilius; nisi sic scribendum erat. Erat vir doctus, qui hunc versum pro spurio habebat. Mox v. 41 Oilei in Med. est Oili. Inf. 220 est Oronti. nam ab Achilles frustra ducere id Grammaticos puto. Vulgo h. 1. Achillis.

[blocks in formation]

Caussa duplex iræ rapto Gany-
mede dolebam: Forma quoque Idæo
judice victa mea est. Ceterum ver-
sus est ex ornatissimis.-27. spre-
tæ injuria formæ adjectum ad de-
clarandum judicii indolem. spreta
forma, est Junonis pulchritudo
pulchritudini Veneris posthabita;
et, quandoquidem id cum Junonis
injuria factum, hoc plenius : spre-
tæ formæ'injuria. — 28. Genus in-
visum, propter Dardanum, Jovis
et Electræ, pellicis, filiæ Atlantis,
filium, a quo Trojani ducunt ori-
ginem. Serv. v. Exc. VI ad lib. III,
rapti (v. Æn. V, 255) Ganymedis
honores, ministerium poculorum,
ad quod Ganymedes raptus a Jove
receptus est, remota Hebe, Serv.
29
33. His accensa super,
insuper. ut sit junctura: Id me-
memorque et insuper
his accensa, arcebat. v. ad v. 25.
reliquias Danaum, a Danais et ab

tuens

Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Sicula telluris in altum
Vela dabant, læti et spumas salis ære ruebant;
Quum Juno, æternum servans sub pectore volnus,
Hæc secum: Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avertere regem?

35

35. salis in Medic. supra adscriptum, aberat, ut esset hiatus. Sed et X, 214 campos salis ære secabant. Minus bene interpungebatur: Vela dabant læti, ita alterum membrum jejunum erat · 36. in pectore Zulich. ex glossa. aut in ex alio ordine, qualis in Dorvill. servans æternum. 38. Nec possum Rottend. sec. non posse

-

Achille relictos Trojanos; qui Achivorum manus effugerant. Mox multos annos h. e. septem. v. Exc. II ad lib. III. -32. acti fatis. non tam, quoniam hoc Junonis odium fatale erat, ut Serv.; Sed potius, quoniam hi ipsi Trojanorum errores fatales erant. 33. molis, molitionis, difficultatis. In prosa: Tam difficile erat, ut Trojani in Latium pervenirent, ibique stirpis, e qua Romani orituri essent, auctores fierent. His verbis declaratur a poeta, carminis argumentum haud alienum esse a Romanis, sed ad eorum origines spectare.

35. Hic, ut in Odyssea, in medias res abripitur lector. Quomodo enim e Sicilia solverit Æneas, qui tum classe in Italiam tendebat, infra videbimus sub finem libri III. Sed tempestate mox orta a cursu avertitur et ad litus Africæ, tantum non naufragio facto, ejicitur. Rerum autem ordinem ipsamque adeo dictionem ad Homeri exemplum instituit Odyss. &, ubi Ulysses ex Calypsus insula Ithacam petens, cum jam Phæaciam in conspectu haberet, tempestate a

Neptuno excitata naufragus enatat. Quod ibi Neptunus facit, tributum h. 1. Eolo, quodque Leucothea, hic Neptuno. cf. Macrob. Sat. V, 2. In Homero tamen major rerum varietas narrationisque suavitas.

35. Vela dabant. cum per epexegesin hoc vellet explicare, saltem verbis erat ornandum, cum sententia eadem maneret; itaque spumas salis, uns, maris; occurrit et alibi. ære, ærata navi, ( nec modo rostra ærata sed et puppes æratæ et æreæ, ut En. V, 198) ruebant, secabant, ut terra ruitur sulco facto, eruitur, læti, alacres, Italiæ, laborum metæ, nunc tandem propiores, πрóduμa, cf. II, 394. 395. Serv. Habuit forte poeta ante oculos versum 269 Odyss. #, γηθόσυνος δ' ἔρῳ πέτασ ̓ ἱστία δῖος Οδυσσεύς.

36-38. Eternum volnus, qui v. 25 sævi dolores: i. e. ira. ita gr.

xos. Adumbrata autem Junonis indignatio ex Odyss. •, 281 sqq., ubi similis oratio Neptuni. Hinc nullus fere est poeta, qui non eundem ad modum iram alicujus dei

Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivum, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei?

40

Puget. et sic Donatus legit. evertere Goth. pr. avertere gentem tres ap. Burm. et Goth. tert. classem Zulich. pro var. lect, ex versu sequ.-40. ipso Græv. male: potuit atque ipsos tert. Moret. subvergere unus Leid. sed superscripto altero. — 41. furiis Pierii

finxerit. Similem prorsus locum videbis inf. lib. VII, 286-320; quem comparasse non pœnitebit. Ex utroque, Bacchi Jovi supplicis verba finxit Statius lib. VII Theb. 151 sq. 182 seq. Ceterum legenda hæc sunt oratione per iræ et indignationis impetum intercepta; ut solemus in magno animi motu eloqui. victam poetica copia adjicitur. Teucrorum regem, ducem.

39. sq. Potuit tamen Pallas, (quanto magis ego, 46.) vel contra fata (h. e. quamvis faustus reditus fato erat destinatus), Achivorum classem cœlesti igni comburere, et fluctibus opprimere, unius Ajacis ulciscendi caussa. Ab Euripide hæc sumta esse, Macrob.

V. Sat. c. extr. monet. Ursinus ad Ajacem Oileum fabulam Euripideam provocat, quæ nulla fuit, sed Οίλεις credita fuit, quæ Συλεὺς legi debet, ut Heathius docuit. (Ex eo nunc fragmenta vid. ap. Valk. in Diatr. et ap. Musgrav.; de Syleo v. ad Apollod. p. 443). Euripidis locus, quem Virgilius respicere debuit, est in Troad. v. 77 86: unde etiam versus 23 sqq. Virgilio ante oculos fuere. Fabulæ fundus est in Homero Odyss. y, 135 sq.; et multo magis f, 499 sqq., sed ibi Neptuno tribuitur, quod h. 1. Minerva facit: Illum exspiTurbine corripuit. Homerum autem sequuti poetæ cycli

rantem

[ocr errors]

-

ci, varie et copiose, inprimis in Nooros suis, tractasse videntur hanc narrationem, ut ex Quinto Cal. colligo, qui copiose Ajacis fata exponit lib. XIV, 420 sqq. Etiam Lycophron in Cassandra, v. 392-3, cum vulgari narratione consentit. Virgilianam tamen rationem, præter Schol. ad Iliad. v, 66; ex Callimacho, iv Aitíois,, Hyginus habet fab. CXVI: unde colligo, Tragicum aliquem Minervæ partes has olim dedisse, quas Homerus Neptuno dederat, quamquam et hic ipse huic variationi locum fecisse videri potest, dum

[ocr errors]

interdum totam reditus Achivorum calamitatem ad solam Minervam refert, ut Odyss. a, 326. 7. y, 135. 145.

40. 41. Unius ob noxam. Ergo dea Achivis antea studiosissima, unius Ajacis scelere adeo exarsit, ut nunc in omne nomen Achivum sæviret. cf. Tryphiod. 647 sq. Ipsos Argivos; nisi doctiorem rationem vis sequi, ut post classem nautas intelligas; uti nonnunquam fit. cf. Burm. ob Ajacis, Oilei f., insanam libidinem, stupro Cassandræ illato in Minervæ templo, in conspectu ipsius deæ. De Cassandra, eique illata injuria, vide inf. ad lib. II, 403, ecce trahebetur, etc. Facinus hoc honeste, graviter tamen, declaratur per noxam, et per furias.

« 前へ次へ »