Assueti longo muros defendere bello. Saxa quoque infesto volvebant pondere, si quà Possent tectam aciem perrumpere; cùm tamen omnes Ferre libet subter densâ testudine casus.
Nec jam sufficiunt; nam, quà globus imminet ingens, Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque, Quæ stravit Rutulos latè, armorumque resolvit Tegmina; nec curant cæco contendere Marte Ampliùs audaces Rutuli, sed pellere vallo Missilibus certant.
Parte aliâ horrendus visu quassabat Etruscam Pinum, et fumiferos infert Mezentius ignes. At Messapus, equûm domitor, Neptunia proles, Rescindit vallum, et scalas in moenia poscit.
Vos, ô Calliope, precor, adspirate canenti, Quas ibi tùm ferro strages, quæ funera Turnus Ediderit, quem quisque virum demiserit Orco; Et mecum ingentes oras evolvite belli : Et meministis enim, Divæ, et memorare potestis.
Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, Opportuna loco, summis quam viribus omnes Expugnare Itali, summâque evertere opum vi Certabant: Troës contrà defendere saxis, Perque cavas densi tela intorquere fenestras. Princeps ardentem conjecit lampada Turnus, Et flammam affixit lateri, quæ plurima vento Corripuit tabulas, et postibus hæsit adesis. Turbati trepidare intùs, frustràque malorum Velle fugam : dùm se glomerant, retròque residunt In partem quæ peste caret, tùm pondere turris Procubuit subitò, et cœlum tonat omne fragore. Semineces ad terram, immani mole secutâ, Confixique suis telis, et pectora duro
Transfossi ligno, veniunt. Vix unus Helenor, Et Lycus elapsi; quorum primævus Helenor, Mæonio regi quem serva Licymnia furtim Sustulerat, vetitisque ad Trojam miserat armis, Ense levis nudo, parmâque inglorius albâ. Isque ubi se Turni media inter millia vidit, Hinc acies, atque hinc acies adstare Latinas ; Ut fera, quæ densâ venantûm septa coronâ Contra tela furit, seseque haud nescia morti Injicit, et saltu supra venabula fertur ; Haud aliter juvenis medios moriturus in hostes Irruit, et, quà tela videt densissima, tendit.
At pedibus longè melior Lycus, inter et hostes, Inter et arma, fugâ muros tenet, altaque certat Prendere tecta manu, sociûmque attingere dextras. Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, Increpat his victor: Nostrasne evadere, demens, Sperâsti te posse manus? Simul arripit ipsum Pendentem, et magnâ muri cum parte revellit : Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum Sustulit alta petens pedibus Jovis armiger uncis : Quæsitum aut matri multis balatibus agnum Martius à stabulis rapuit lupus. Undiquè clamor Tollitur: invadunt, et fossas aggere complent : Ardentes tædas alii ad fastigia jactant.
Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis Lucetium, portæ subeuntem, ignesque ferentem; Emathiona Liger, Corynæum sternit Asylas : Hic jaculo bonus, hic longè fallente sagittâ; Ortygium Cæneus, victorem Cænea Turnus; Turnus Ityn, Cloniumque, Dioxippum, Promulumque, Et Sagarim, et summis stantem pro turribus Idam; Privernum Capys: hunc primò levis hasta Themillæ
Strinxerat: ille manum, projecto tegmine, demens Ad vulnus tulit; ergo alis allapsa sagitta,
Et lævo infixa est lateri manus, abditaque intùs Spiramenta animæ letali vulnere rumpit.
Stabat in egregiis Arcentis filius armis,
Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Hiberâ, Insignis facie, genitor quem miserat Arcens, Eductum Martis luco, Symathia circum Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici. Stridentem fundam, positis Mezentius hastis, Ipse ter adductâ circum caput egit habenâ, Et media adversi liquefacto tempora plumbo Diffidit, ac multâ porrectum extendit arenâ,
Tùm primùm bello celerem intendisse sagittam Dicitur, antè feras solitus terrere fugaces, Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum, Cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem Germanam, nuper thalamo sociatus, habebat. Is primam ante aciem digna atque indigna relatu Vociferans, tumidusque novo præcordia regno, Ibat, et ingenti sese clamore ferebat :
Non pudet obsidione iterùm valloque teneri, Bis capti Phryges, et morti prætendere muros? En qui nostra sibi bello connubia poscunt! Quis Deus Italiam, quæ vos dementia adegit? Non hîc Atridæ, nec fandi fictor Ulysses. Durum ab stirpe genus, natos ad flumina primùun Deferimus, savoque gelu duramus et undis. Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant : Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu. At patiens operum parvoque assueta juventus, Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello. Omne ævum ferro teritur, versâque juvencûm
Terga fatigamus hasta. Nec tarda senectus Debilitat vires animi, mutatque vigorem. Canitiem galeâ premimus; semperque recentes Comportare juvat prædas, et vivere rapto. Vobis picta croco et fulgenti murice vestis : Desidiæ cordi; juvat indulgere choreis ;
Et tunicæ manicas et habent redimicula mitræ. O verè Phrygiæ, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum. Tympana vos buxusque vocant Berecynthia Matris Idææ sinite arma viris, et cedite ferro.
Talia jactantem dictis ac dira canentem Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino Intendit telum, diversaque brachia ducens Constitit, antè Jovem supplex per vota precatus: Juppiter omnipotens, audacibus annue coeptis. Ipse tibi ad tua templa feram solemnia dona; Et statuam ante aras auratâ fronte juvencum Candentem, pariterque caput cum matre ferentem, Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam. Audiit, et cœli Genitor de parte serenâ Intonuit lævum. Sonat unà letifer arcus; Et fugit horrendum stridens elapsa sagitta, Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro Trajicit. I, verbis virtutem illude superbis. Bis capti Phryges hæc Rutulis responsa remittunt. Hæc tantùm Ascanius. Teucri clamore sequuntur, Lætitiâque fremunt, animosque ad sidera tollunt.
Æthereâ tùm fortè plagâ crinitus Apollo Desuper Ausonias acies urbemque videbat, Nube sedens; atque his victorem affatur Iülum : Macte novâ virtute, puer; sic itur ad astra, Dis genite, et geniture Deos: jure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident: Nec te Troja capit. Simul hæc effatus, ab alto Æthere se mittit, spirantes dimovet auras, Ascaniumque petit : formam tùm vertitur oris Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisa Armiger antè fuit, fidusque ad limina custos; Tùm comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo Omnia longævo similis, vocemque, coloremque, Et crines albos, et sæva sonoribus arma; Atque his ardentem dictis affatur Iülum: Sit satis, Æneide, telis impunè Numanum Oppetiisse tuis: primam hanc tibi magnus Apollo Concedit laudem, et paribus non invidet armis. Cetera parce, puer, bello. Sic orsus Apollo Mortales medio aspectus sermone reliquit, Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Agnovêre Deum proceres divinaque tela Dardanidæ, pharetramque fugâ sensêre sonantem. Ergo avidum pugnæ dictis ac numine Phoebi Ascanium prohibent: ipsi in certamina rursùs Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt. It clamor totis per propugnacula muris. Intendunt acres arcus, amentaque torquent. Sternitur omne solum telis: tùm scuta cavæque Dant sonitum flictu galeæ; pugna aspera surgit. Quantus ab occasu veniens pluvialibus hædis Verberat imber humum; quàm multâ grandine nimbi In vada præcipitant, cùm Juppiter horridus austris Torquet aquosam hiemem, et cœlo cava nubila rumpit. Pandarus et Bitias, Idæo Alcanore creti,
Quos Jovis eduxit luco silvestris. Hiera, Abietibus juvenes patriis et montibus æquos, Portam, quæ ducis imperio commissa, recludunt
« 前へ次へ » |