P. Virgilii Maronis opera: nunc emendatiora [ed. by C. Grierson].

前表紙
 

多く使われている語句

人気のある引用

106 ページ - Infandum, Regina, jubes renovare dolorem, Trojanas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai ; quaeque ipse miserrima vidi, 5 Et quorum pars magna fui.
181 ページ - Entellus vires in ventum effudit et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho Aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
14 ページ - Phoebi chorus assurrexerit omnis ; ut Linus haec illi divino carmine pastor floribus atque apio crines ornatus amaro dixerit: 'Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, 'Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat 70 'cantando rigidas deducere montibus ornos. 'His tibi Grynei nemoris dicatur origo, 'ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.
158 ページ - ... si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis et istam, oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
106 ページ - Et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi Temperet a lacrimis ! et iam nox umida caelo Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
140 ページ - Circae, quam tuta possis urbem componere terra. signa tibi dicam, tu condita mente teneto. cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
93 ページ - Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet moenia, Romanosque suo de nomine dicet. his ego nec metas rerum nec tempora pono ; imperium sine fine dedi.
17 ページ - Tu mihi, seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris (en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
81 ページ - Non te nullius exercent numinis irae ; ' Magna luis commissa : tibi has miserabilis Orpheus 'Haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, 455 'Suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit. 'Ilia quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, ' Immanem ante pedes hydrum moritura puella 'Servantem ripas alta non vidit in herba.
214 ページ - ... igneus est ollis vigor et caelestis origo 730 seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra, hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.

書誌情報