Q. Horatii Flacci opera, ex recens. novissima J.C. Orellii, accurante G. Barrack

前表紙
 

ページのサンプル

多く使われている語句

人気のある引用

234 ページ - Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius, mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque 70 Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
186 ページ - ... solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
104 ページ - BEATUS ille, qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni fenore, Neque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium Potentiorum limina.
235 ページ - Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes.
126 ページ - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
223 ページ - Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet, Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
238 ページ - Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, 220 Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper Incolumi gravitate jocum tentavit : eo quod Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator functusque sacris et potus et exlex.
240 ページ - Vos, O Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non Multa dies et multa litura coercuit, atque Praesectum decies non castigavit ad unguem...
79 ページ - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
217 ページ - Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.

書誌情報