ページの画像
PDF
ePub

continuo in montes sese avius abdidit altos occiso pastore lupus magnove iuvenco, conscius audacis facti, caudamque remulcens subiecit pavitantem utero, silvasque petivit : haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns, contentusque fuga mediis se inmiscuit armis. illa manu moriens telum trahit; ossa sed inter ferreus ad costas alto stat vulnere mucro. labitur exsanguis; labuntur frigida leto lumina; purpureus quondam color ora reliquit. tum sic exspirans Accam, ex aequalibus unam, adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae, quicum partiri curas; atque haec ita fatur : 'hactenus, Acca soror, potui; nunc vulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. effuge et haec Turno mandata novissima perfer : succedat pugnae Troianosque arceat urbe. iamque vale.' simul his dictis linquebat habenas, ad terram non sponte fluens. tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquens, vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. tum vero inmensus surgens ferit aurea clamor sidera; deiecta crudescit pugna Camilla; incurrunt densi simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae.

810

820

at Triviae custos iamdudum in montibus Opis alta sedet summis, spectatque interrita pugnas. utque procul medio iuvenum in clamore furentum prospexit tristi mulcatam morte Camillam, ingemuitque deditque has imo pectore voces: 'heu nimium, virgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello! nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam profuit, aut nostras umero gessisse pharetras. non tamen indecorem tua te regina reliquit

826 urbi. 830 relinquunt. 844 sagittas.

830

840

850

extrema iam in morte; neque hoc sine nomine letum per gentes erit, aut famam patieris inultae. nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum ; hic dea se primum rapido pulcherrima nisu sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem, 'cur,' inquit, 'diversus abis? huc derige gressum, huc periture veni, capias ut digna Camillae praemia. tune etiam telis moriere Dianae ?' dixit, et aurata volucrem Threïssa sagittam deprompsit pharetra, cornuque infensa tetendit, et duxit longe, donec curvata coïrent inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. extemplo teli stridorem aurasque sonantes audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum. illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in pulvere linquunt ; Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum. prima fugit, domina amissa, levis ala Camillae ; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas, disiectique duces desolatique manipli

tuta petunt, et equis aversi ad moenia tendunt. nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes sustentare valet telis, aut sistere contra ;

860

870

sed laxos referunt umeris languentibus arcus, quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. volvitur ad muros caligine turbidus atra

pulvis, et e speculis percussae pectora matres
femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
qui cursu portas primi inrupere patentes,
hos inimica super mixto premit agmine turba;
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,

854 laetantem animis.

880

moenibus in patriis, atque inter tuta domorum, confixi exspirant animas. pars claudere portas ; nec sociis aperire viam, nec moenibus audent accipere orantes; oriturque miserrima caedes defendentum armis aditus, inque arma ruentum. exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum pars in praecipites fossas urguente ruina volvitur, inmissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postes. ipsae de muris summo certamine matresmonstrat amor verus patriae-ut videre Camillam, tela manu trepidae iaciunt, ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent. interea Turnum in silvis saevissimus inplet nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum : deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostes, et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. ille furens et saeva Iovis sic numina poscuntdeserit obsessos colles, nemora aspera linquit. vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas, saltus ingressus apertos, exsuperatque iugum, silvaque evadit opaca. sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine, nec longis inter se passibus absunt ; ac simul Aeneas fumantes pulvere campos prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis adventumque pedum flatusque audivit equorum. continuoque ineant pugnas et proelia temptent, ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero tinguat equos noctemque die labente reducat. considunt castris ante urbem et moenia vallant.

882 intra.

890

900

910

LIBER DUODECIMUS

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro inplacabilis ardet, attollitque animos. Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo, gaudetque comantes excutiens cervice toros, fixumque latronis inpavidus frangit telum, et fremit ore cruento: haud secus accenso gliscit violentia Turno. tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit : 'nulla mora in Turno; nihil est, quod dicta re

tractent

ignavi Aeneadae, nec, quae pepigere, recusent.
congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
desertorem Asiae,-sedeant spectentque Latini-
et solus ferro crimen commune refellam;
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'

olli sedato respondit corde Latinus :

ΤΟ

20

o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci virtute exsuperas, tanto me inpensius aequum est consulere atque omnes metuentem expendere casus. sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu; nec non aurumque animusque Latino

est.

sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris,

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIB. XII 351

nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri : me natam nulli veterum sociare procorum

fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. victus amore tui, cognato sanguine victus, coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi : promissam eripui genero; arma inpia sumpsi. ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, vides, quantos primus patiare labores. bis magna victi pugna vix urbe tuemur spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent. quo referor totiens? quae mentem insania mutat? si Turno exstincto socios sum adscire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te-fors dicta refutet !— prodiderim, natam et conubia nostra petentem ? respice res bello varias; miserere parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe dividit.' haudquaquam dictis violentia Turni flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo. ut primum fari potuit, sic institit ore :

30

40

'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro

me

deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus; et nostro sequitur de vulnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat, et vanis sese occulat umbris.'

at regina, nova pugnae conterrita sorte, flebat, et ardentem generum moritura tenebat: "Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae tangit honos animum,-spes tu nunc una, senectae tu requies miserae; decus imperiumque Latini te penes; in te omnis domus inclinata recumbit— 33 patiere.

50

« 前へ次へ »