Latin at Sight: With an Introduction, Suggestions for Sight-reading, and Selections for Practice

前表紙
Ginn, 1894 - 210 ページ

この書籍内から

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

ページのサンプル

目次


他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

67 ページ - Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt. Hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nee ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet.
90 ページ - Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti.
51 ページ - Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt.
188 ページ - Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
209 ページ - ... dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt ; plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent ; hos ut sequar, inclinat animus.
179 ページ - Augustum, quem temperat, orbe relicto accedat caelo faveatque precantibus absens! lamque opus exegi, quod nec lovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent veri vatum praesagia, vivam.
203 ページ - Conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnes timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
199 ページ - ... orandum est ut sit mens sana in corpore sano. fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360 Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
203 ページ - ... tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
169 ページ - Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit : huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcunque ageret.

書誌情報