ページの画像
PDF
ePub

hostium summum cacumen teneri, tum hortatur socios, recedant et se ad meliora patriae tempora reservent; sibi cum Spartanis fortunam experiendam ; plura se patriae quam vitae debere; ceteros ad praesidia Graeciae servandos. 5 Audito regis imperio discessere ceteri, soli Lacedaemonii remanserunt. Initio huius belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuerat, aut regi Spartanorum aut urbi cadendum. Et idcirco rex Leonidas, cum in bellum proficisceretur, ita suos firmaverat, ut ire se parato ad moriendum 10 animo scirent. Angustias propterea occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret aut minore damno rei publicae caderet. Dimissis igitur sociis hortatur Spartanos, meminerint qualitercumque proeliatis cadendum esse; caverent, ne fortius mansisse quam dimicasse videantur; nec 15 exspectandum, ut ab hoste cirumvenirentur, sed, dum nox occasionem daret, securis et laetis superveniendum ; nusquam victores honestius quam in castris hostium perituros. Nihil erat difficile persuadere persuasis mori: statim arma capiunt et sexcenti viri castra quingentorum milium 20 inrumpunt statimque regis praetorium petunt, aut cum illo aut, si ipsi oppressi essent, in ipsius potissimum sede morituri. Tumultus totis castris oritur. Spartani, postquam regem non inveniunt, per omnia castra victores vagantur; caedunt sternuntque omnia, ut qui sciunt se 25 pugnare non spe victoriae, sed in mortis ultionem. Proelium a principio noctis in maiorem partem diei tractum.

[blocks in formation]

Ad postremum non victi, sed vincendo fatigati inter ingentes stratorum hostium catervas occiderunt.

107. The Ant and the Fly.

Formica et musca contendebant acriter
quae pluris esset. Musca sic coepit prior :
'Conferre nostris tu potes te laudibus?
Ubi immolatur, exta praegusto deum;
moror inter aras, templa perlustro omnia ;
in capite regis sedeo, cum visum est mihi,
et matronarum casta delibo oscula ;
laboro nihil, atque optimis rebus fruor.
Quid horum simile tibi contingit, rustica?'
'Est gloriosus sane convictus deum,
sed illi, qui invitatur, non qui invisus est.
Aras frequentas: nempe abigeris, cum venis;
reges conmemoras et matronarum oscula ;
super etiam iactas, tegere quod debet pudor;
nihil laboras: ideo cum opus est, nil habes.
Ego granum in hiemem cum studiose congero,
te circa murum pasci video stercore ;
aestate me lacessis; cum bruma est, siles;

[blocks in formation]

5

IO

15

20

mori contractam cum te cogunt frigora,
me copiosa recipit incolumem domus.
Satis profecto rettudi superbiam.'

108. The Good Old Times.'

M'. Curius Dentatus triumphed over the Samnites in B.C. 290, and during the same year he was honored with a second triumph over the Sabini. In B.C. 275, the year of his second consulship, he signally defeated Pyrrhus near Beneventum, and the triumph of Curius was probably the finest ever seen in Rome up to that time.

In hac vita M'. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, 5 de Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego villam contemplans abest enim non longe a me admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulisIo sent, repudiati sunt. Non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, sed iis, qui haberent aurum, imperare. Poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem ? In agris erant tum senatores, id est, senes; siquidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse 15 factum. A villa in senatum arcessebatur et Curius et ceteri

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

senes; ex quo, qui eos arcessebant, viatores nominati sunt. Num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse.

109. A Narrow Escape from the Eels.

Cum divus Augustus cenaret apud Vedium Pollionem, 5 fregit unus ex servis eius crystallinum. Rapi eum Vedius. iussit, ne vulgari quidem more periturum. Murenis obici iubebatur, quas ingentis in piscina continebat. Evasit e manibus puer et confugit ad Caesaris pedes, nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca fieret. Motus est 10 novitate crudelitatis Caesar et illum quidem mitti, crystallina autem omnia coram se frangi iussit, complerique piscinam. Fuit Caesari sic castigandus amicus.

110. A Novel Way to cross a River.

Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera, sed exercitus magna pars non potuerat consequi. In edito 15 monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent. Eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos, inplere alios utres, alios vasa, quibuscumque aqua portari posset,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

iussit ac suis opem ferre. Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio. At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat 5 exercitus, constitit nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierant, qui agmen claudebant, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigiliis egit. Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat, circum amnem nudo solo et materia maxime Io sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init. Utres quam plurimos stramentis refertos dividit. His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit.

15

[blocks in formation]

The personal history of Lycurgus, the Spartan law-giver, is enveloped in much mystery. As an illustration of this uncertainty, even among the Greeks themselves, Aristotle places Lycurgus at least 200 years later than does Xenophon.

Lycurgus cum fratri suo Polydectae, Spartanorum regi,. successisset regnumque sibi vindicare potuisset, Charilao, filio eius, qui natus postumus erat, cum ad aetatem adultam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« 前へ次へ »