ページの画像
PDF
ePub

pervenisset, regnum summa fide restituit, ut intellegerent omnes, quanto plus apud bonos pietatis iura quam omnes opes valerent. Medio igitur tempore, dum infans convalescit, tutelamque eius administrat, non habentibus Spartanis leges instituit, non inventione earum magis quam exemplo 5 clarior: siquidem nihil lege ulla in alios sanxit, cuius non ipse primus in se documentum daret. Populum in obsequia principum, principes ad iustitiam imperiorum formavit. Parsimoniam omnibus suasit, existimans laborem militiae assiduae frugalitatis consuetudine faciliorem fore. Emi singula 10 non pecunia, sed compensatione mercium iussit. argentique usum velut omnium scelerum materiam sustulit. Administrationem rei publicae per ordines divisit: regibus potestatem bellorum, magistratibus iudicia et annuos successores, senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum 15 vel creandi quos vellet magistratus potestatem permisit. Fundos omnium aequaliter inter omnes divisit, ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent. Convivari omnes publice iussit, ne cuius divitiae vel luxuria in occulto essent. Iuvenibus non amplius una veste uti toto 20 anno permissum, nec quemquam cultius quam alterum

[blocks in formation]

progredi nec epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam verteretur. Pueros puberes non in forum sed in agrum deduci praecepit, ut primos annos non in luxuria sed in opere et in laboribus agerent. Nihil eos somni causa 5 substernere et vitam sine pulmento degere neque prius in urbem redire, quam viri facti essent, statuit. Virgines sine dote nubere iussit, ut uxores eligerentur, non pecuniae, severiusque matrimonia sua viri coercerent, cum nullis frenis dotis tenerentur. Maximum honorem non divitum et poten10 tium, sed pro gradu aetatis senum esse voluit, nec sane usquam terrarum locum honoratiorem senectus habet. Dein ut aeternitatem legibus suis daret, iure iurando obligat civitatem, nihil eos de eius legibus mutaturos, priusquam reverteretur, et simulat se ad oraculum Delphicum proficisci, 15 consulturum quid addendum mutandumque legibus videreProficiscitur autem Cretam ibique perpetuum exsilium egit abicique in mare ossa sua moriens iussit, ne relatis Lacedaemonem solutos se Spartani religione iuris iurandi in dissolvendis legibus arbitrarentur.

tur.

20

112. The Fortunate Islands.

Nos manet oceanus circumvagus; arva, beata
petamus arva, divites et insulas,

[blocks in formation]

reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis
et inputata floret usque vinea,
germinat et nunquam fallentis termes olivae,
suamque pulla ficus ornat arborem ;
mella cava manant ex ilice; montibus altis
levis crepante lympha desilit pede.
Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae,
refertque tenta grex amicus ubera;
nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
nec intumescit alta viperis humus.
Pluraque felices mirabimur: ut neque largis
aquosus Eurus arva radat imbribus,
pinguia nec siccis urantur semina glaebis.

5

Nulla nocent pecori contagia, nullius astri
gregem aestuosa torret impotentia.
Juppiter illa piae secrevit litora genti,
ut inquinavit aere tempus aureum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

15

113. A Model Young Lady.

Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore defuncta, qua puella nihil umquam festivius, amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi. Nondum annos quattuordecim impleverat, et iam illi anilis 5 prudentia, matronalis gravitas erat, et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia. Ut illa patris cervicibus inhaerebat! Ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur ! ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio diligebat! quam studiose, quam Io intellegenter lectitabat! ut parce custoditeque ludebat ! Qua illa temperantia, qua patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit! Medicis obsequebatur, sororem, patrem adhortabatur, ipsamque se destitutam corporis viribus vigore animi sustinebat. Duravit hic illi usque 15 ad extremum nec aut spatio valetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures gravioresque nobis causas relinqeuret et desiderii et doloris. O triste plane acerbumque funus ! o morte ipsa mortis tempus indignius! Iam destinata erat egregio iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam 20 nos vocati. Quod gaudium quo maerore mutatum est !

1. scribo Pliny, the Younger, writes (in a letter) relative to the death of a young girl, daughter of his friend, Fundanus.

2. defuncta cf. Eng. defunct.

- nihil: obj. of vidi. — festivus,

gay, charming.

3. prope, almost.

4. anilis infer meaning from anus, -us.

6. verecundia, shyness, modesty. 8. complecti (-tor), to receive warmly, care for. — nutrix, -icis : infer meaning from nutrire.

paedagogus: slave who had charge of a child, esp. on the way to and from school. Cf. Eng. pedagogue.

9. diligere (-ligo), to love. 10. lectitare, to read aloud. 11. illa subj. of tulit.

12. valetudo, health (good or bad).

14. hic: i.e., vigor animi. 18. funus, -eris, funeral; death. -indignius: explained by what follows.

19. nuptiae, -arum, wedding.

Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores inpenderetur.

114. The Foundation of Carthage.

Hoc igitur modo Tyrii Alexandri auspiciis conditi parsi- 5 monia et labore quaerendi cito convaluere. Ante cladem dominorum cum et opibus et multitudine abundarent, missa in Africam iuventute Uticam condidere; cum interim Mutto rex Tyro decedit filio Pygmalione et Elissa filia, insignis formae virgine, heredibus institutis. Sed populus Pygma- 10 lioni admodum puero regnum tradidit. Elissa quoque

Acerbae avunculo suo, sacerdoti Herculis, qui honos secundus a rege erat, nubit. Huic magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque metu regis non tectis, sed terrae crediderat quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loque- 15 batur. Qua incensus Pygmalion oblitus iuris humani avunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidit. Elissa diu fratrem propter scelus aversata ad postremum dissimulato odio mitigatoque interim vultu fugam tacito molitur adsumptis quibusdam principibus in societa- 20

3. vestes, margarita (-um, -i), gemmas (jewels, gems): i.e., for the wedding. erogare, to expend. -tus: for the funeral.

5. Tyrii (-orum), the inhabitants of Tyre (Tyros or Tyrus, -i), Tyrians.

9. Pygmalion, -onis. - Elissa, -ae: the Dido of Vergil. - insignis, -e.

10. heres, heir, successor.

11. admodum puer, only a boy; quite young.

12. avunculus, maternal uncle. -sacerdos, priest.

14. tectum, -i. — credere (credo), credidi, -ditum, to consign, i.e., hide.

17. eundem, (here) likewise.
18. aversari, to shun.
20. tacito: adv.

« 前へ次へ »