ページの画像
PDF
ePub

tem, quibus par odium in regem esse eandemque fugiendi cupiditatem arbitrabatur. Pygmalion, cognita sororis fuga, cum impio bello fugientem persequi parasset, aegre precibus matris deorumque minis victus quievit. Itaque Elissa delata 5 in Africae sinum incolas eius loci adventu peregrinorum mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam sollicitat. Dein empto loco, qui corio bovis tegi posset, in quo fessos longa navigatione socios, quoad proficisceretur, reficere posset, corium in tenuissimas partes secari iubet Io atque ita maius loci spatium, quam petierat, occupat postea ei loco Byrsae nomen fuit.

unde

Confluentibus deinde vicinis locorum, qui spe lucri multa hospitibus venalia inferebant, sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum velut instar civitatis effectum est. 15 Itaque consentientibus omnibus Karthago conditur statuto annuo vectigali pro solo urbis. In primis fundamentis caput bubulum inventum est, quod auspicium fructuosae quidem, sed laboriosae perpetuoque servae urbis fuit; propter quod in alium locum urbs translata. Ibi quoque 20 equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit.

[blocks in formation]

Tunc ad

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

opinionem novae urbis concurrentibus gentibus brevi et populus et civitas magna facta.

115. A Desperate March.

Ipse cum mille equitibus peditumque expedita manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum sidus petiit multisque imbribus et prope intolerabili tempestate 5 vexatus procedere tamen, quo intenderat, perseveravit. Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat, locorumque squalor et solitudines inviae fatigatum militem terrebant, humanarum rerum terminos se videre credentem. Omnia vasta atque sine ullo 10 humani cultus vestigio attoniti intuebantur et, antequam lux quoque et caelum ipsos deficerent, reverti iubebant. Rex castigare territos supersedit: ceterum ipse equo desiluit pedesque per nives et concretam glaciem ingredi coepit. Erubuerunt non sequi primum amici, deinde copiarum duces, 15 ad ultimum milites: primusque rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit, exemplum regis ceteri imitati sunt. Tandem propemodum invias silvas emensi humani cultus rara vestigia et passim errantes pecorum greges repperere. At incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus 201 inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium

[blocks in formation]

agmen, interfectis, qui comitari fugientes non poterant, devios montes et nivibus obsitos petiverunt.

116. The Die is cast.

In the struggle for supremacy between Pompeius and Caesar, the senate had voted that Caesar must disband his army by a given day, or be regarded as a public enemy. When he learned of this, and that the veto of the tribunes, who were friendly to himself, had been disregarded and that they had withdrawn from Rome, he decided quickly to assume the offensive and to march from his province into Italy.

Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessisse nuntiatum est, praemissis confestim clam 5 cohortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiaorium erat aedificaturus, consideravit et ex consuetudine convivio se frequenti dedit. Dein post solis occasum, mulis e proximo pistrino ad vehiculum iunctis, occultissimum iter Io modico comitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis decessisset via, diu errabundus, tandem ad lucem duce reperto, per angustissimos tramites pedibus evasit; consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac, conversus ad proximos 15 Etiam nunc,' inquit, 'regredi possumus ; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.' Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit, harundine canens; ad

[blocks in formation]

quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent, rapta ab uno tuba prosilivit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar 'Eatur,' inquit, 'quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est,' 5 inquit.

117. The Subjugation of the Horse.

Equus sedare solitus quo fuerat sitim,
dum sese aper volutat, turbavit vadum.
Hinc orta lis est. Sonipes iratus fero
auxilium petiit hominis, quem dorso levans
redit ad hostem. Iactis hunc telis eques
postquam interfecit, sic locutus traditur :
'Laetor tulisse auxilium me precibus tuis;
nam praedam cepi et didici, quam sis utilis';
atque ita coegit frenos invitum pati.

Tum maestus ille: 'Parvae vindictam rei
dum quaero demens, servitutem repperi.'

118. How Damocles lost a Dinner.

[ocr errors]

15

Cum quidam ex Dionysii maioris adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium 20

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

regiarum, negaretque unquam beatiorem quemquam fuisse : 'Visne igitur,' inquit, 'o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eandem degustare et fortunam experiri meam ? ' Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in 5 aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae; incendebantur Io odores; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulcros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argen15 tum nec manum porrigebat in mensam; denique exoravit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum cui semper aliqui terror impendeat?

119. A Trick that did not work.

For notes on Regulus and Cannae see introductory notes to Nos. 73 and 23 respectively.

Sed ut laudandus Regulus in conservando iure iurando, 20 sic decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« 前へ次へ »