ページの画像
PDF
ePub

ΙΟ

armamaxas appellabant, sequebantur.

In his erant liberi

regis et qui educabant eos. Tum regiae paelices trecentae et sexaginta quinque vehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sescenti muli et trecenti 5 cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente. Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati.

132. Pompeius Magnus.

Iam vero virtuti Cn. Pompeii quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, indu15 stria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor, L. Sulla, huius virtute et subsidio confessus est liberatam; testis est 20 Sicilia, quam multis undique cinctam periculis non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit; testis est Africa, quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis est Gallia, per quam legionibus

[blocks in formation]

nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione patefactum est; testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis est iterum et saepius Italia, quae cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit : quod bellum 5 exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes nunc vero iam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes.

133. The Lord of Creation.

Unum animantium cunctorum alienis velat opibus. Ceteris sua varie tegimenta tribuit, testas, cortices, spinas, coria, 10 villos, saetas, pillos, plumam, pennas, squamas, vellera; etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est. Hominem tantum nudum et in nuda humo natali die abicit ad vagitus statim, nullumque tot animalium aliud ad lacrimas, et has protinus vitae principio. 15 Uni animantium luctus est datus, uni luxuria, et quidem innumerabilibus modis, ac per singula membra; uni ambitio, uni avaritia, uni immensa vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura, atque etiam post se de futuro. Nulli

[blocks in formation]

ΙΟ

15

vita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior. Denique cetera animantia in suo genere probe degunt. Congregari videmus et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat ; 5 serpentium morsus non petit serpentes; ne maris quidem beluae ac pisces, nisi in diversa genera saeviunt. At homini plurima ex homine sunt mala.

[ocr errors]

134. Music hath Charms.'

Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
Carmine currentes ille tenebat aquas.

Saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,
saepe avidum fugiens restitit agna lupum ;
saepe canes leporesque umbra cubuere sub una,
et stetit in saxo proxima cerva leae ;

et sine lite loquax cum Palladis alite cornix
sedit, et accipitri iuncta columba fuit.

135. 'Murder will out.'

Fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione. Vetus (inquit) et nobilis Arion cantator fidibus fuit.

Eum

Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. Is inde a rege proficiscitur, terras inclutas

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit. Is tum postea, grandi pecunia et re bona multa copiosus, Corinthum instituit redire, navem igitur et navitas, ut 5 notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit. Sed eo Corinthios homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos, cepisse consilium de necando Arione. Tum illum ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut par- 10 cerent, oravisse : navitas imperavisse, ut iam statim coram desiliret praeceps in mare. Homo (inquit) ibi territus, spe

omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut, priusquam mortem oppeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui 15 consolabile. Feros et immanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat, impetrat. Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen voce sublatissima cantavit. Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, 20 iecit sese procul in profundum. Navitae, haudquaquam dubitantes, quin perisset, cursum, quem facere coeperant, tenuerunt. Sed novum et mirum et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese

2. demulcēre (-ceo), -si, -mulctum, to allure.

4. grandis : do not transl. grand. 5. ut, as, because.

6. deligere (-ligo), -legi, -lectum, (not from delegare, or deligare, or diligere).

8. cepisse (and other verbs below) indir. disc. after "verb of

:

saying" implied in fabulam scripsit (1. 16, p. 164).

II. Oravisse: sc. conjunc. to connect with dedisse.

15. indumentum: infer meaning from induere.

16. prolubium, desire.

18. cinctus, amictus, ornatus: not nouns.

19. forus, deck, gangway (of ship).

20. cantus is genit.

homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse. Tum Arionem prorsus ex eo loco

Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino 5 vectus fuerat, inopinanti sese obtulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse. Regem istaec parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas inquisitos, ablegato- Arione, dissimulanter interrogasse, ecquid audissent in his locis, unde venissent, super Arione? eos dixisse, 10 hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse. Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis, cum quibus se in salum eiaculaverat, exstitisse, 15 navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.

136. Alexander's Favorite.

Alexander postero die praemittit ad captivas, qui nuntiarent, ipsum venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat. Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter eductus, secretorum 20 omnium arbiter; libertatis quoque in admonendo eo non alius magis ius habebat, quod tamen ita usurpabat, ut magis a rege permissum, quam vindicatum ab eo videretur : et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat.

[blocks in formation]
« 前へ次へ »