ページの画像
PDF
ePub

Ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt. Inde ex captivis, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius, ignorationem nunquam antea visi regis excusans. Quam manu adlevans rex, 'Non errasti,' inquit, 'mater, nam et hic Alexander est.'

:

137. Tempus fugit.

5

Quamquam, o dii boni! quid est in hominis vita diu? Da enim supremum tempus. Exspectemus Tartessiorum regis aetatem fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat. Sed mihi ne diuturnum quidem quidquam 10 videtur, in quo est aliquid extremum. Cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit: tantum remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis. Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus unquam revertitur, nec, quid sequatur, sciri potest. Quod cuique 15 temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum. Sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent, praeterita verni temporis suavitate, aestatem autumnumque venisse. Ver enim tanquam 20 adulescentiam significat ostenditque fructus futuros: reliqua

1. reginae: the royal women above mentioned.

4. regis: object. gen. depending on ignorationem (i.e., of Sisigambis).

5. mater: term of respect. et etiam.

6. quamquam, and yet.

7. Da... tempus: grant that one live to (or have) the utmost limit of life. - Tartessii: people

of Tartessus, an ancient town and
region of southern Spain, of which
region Gades (-ium), the modern
Cadiz, became the best-known
city. Arganthonius was king of
Tartessus in the 6th century B.C.
8. scriptum as told by Hero-
dotus.

16. temporis depends on quod.
18. processerit: sc. aetas.
19. suavitas, agreeableness,

5

tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt. Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem, quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis.

138. Why Alcibiades would not play the Flute.

Alcibiades Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus 10 oris deformitate, abiecit infregitque. Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desita est.

15

20

139. Be yourself.

Pavo ad Iunonem venit indigne ferens,
cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
illum esse cunctis avibus admirabilem,
se derideri, simul ac vocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
Sed forma vincis, vincis magnitudine;
nitor smaragdi collo praefulget tuo

pictisque plumis gemmeam caudam explicas.'

[blocks in formation]

'Quo mi,' inquit, 'mutam speciem, si vincor sono?'
'Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae :
tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
augurium corvo, laeva cornici omina,
omnesque propriis sunt contentae dotibus.'

140. An Old-time Roman.

For historical note see No. 74.

Sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius Cato longe anteibat.

In hoc viro tanta vis

:

5

animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit; urba- 10 nas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit; huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret. In bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis idem 15 postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator; idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus. Vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. Orationes et pro se multae et pro aliis et in alios. Nam non solum accusando, sed 20 etiam causam dicendo fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. Asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi 25 et rigidae innocentiae, contemptor gratiae et divitiarum.

[blocks in formation]

141. A Remarkable Linguist.

For historical note see No. 6.

Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret. Mithridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn. Pompeio bello superatus est, duarum et viginti gentium, quas sub dicione ha5 buit, linguas percalluit earumque omnium gentium viris haud umquam per interpretem conlocutus est, sed, ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est.

142. A Miraculous Cure.

Barbari veneno tinxerant gladios. Itaque saucii subinde 10 exspirabant nec causa tam strenuae mortis excogitari poterat a medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent. Barbari autem speraverant incautum et temerarium regem excipi posse. Et forte inter promptissimos dimicans intactus evaserat. Praecipue Ptolemaeus, laevo humero 15 leviter quidem saucius, sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis sollicitudinem in se converterat. Quippe non levior illis Ptolemaei fuit cura, quam regis. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolemaeo adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri. In quem ut 20 se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo

excitatus per quietem vidisse se exponit speciem draconis oblatam, herbam ferentis ore, quam veneni remedium esse monstrasset: colorem quoque herbae referebat, agniturum,

1. loqui Graece, to speak Greek. (Graece, adv.)

7. usus, -us, need.

8. scite adv.

10. strenuus, prompt.

14. Ptolemaeus (Eng. Ptolemy):

a friend of Alexander. He after-
wards became King of Egypt.
17. illis: sc. Macedonibus.

21. exponere

= dicere.

si quis repperisset, adfirmans. Inventam deinde — quippe a multis simul erat requisita - vulneri inposuit protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est.

143. Cyrus the Younger.

Cyrus the Younger was killed at Cunaxa in revolt against the rule of his brother, Artaxerxes Mnemon. The story is told by Xenophon in the Anabasis.

Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem praestantem ingenio atque imperii 5 gloria, cum Lysander Lacedaemonius vir summae virtutis venisset ad eum Sardes eique dona a sociis attulisset, et ceteris rebus comem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysander et proceri- 10 tates arborum et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui adflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam euis a quo essent illa dimensa atque descripta, et Cyrum respon

[blocks in formation]
« 前へ次へ »