ページの画像
PDF
ePub

VI milia armatorum trucidata sunt. Triste deinde spectaculum victoribus ira praebuit regis. I milia, in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt.

148. An Eclipse of the Moon.

C. Sulpicius Gallus served during the Macedonian War under L. Aemilius Paullus. He was tribunus militum in B.C. 168, consul in 166. He was not only a soldier, but was a great Greek scholar and one of the distinguished literary men of his time.

Castris permunitis, C. Sulpicius Gallus, tribunus militum 5 secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis, pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. Id, quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et 10 praedici posse. Itaque quemadmodum, quia certi solis. lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere. Nocte, quam pridie nonas Septembres 15 insecuta est dies, edita hora cum luna defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri; Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit, nec aliter vates. Clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emer- 20 sit.

7. pronuntiavit: notice the indir. disc. in the following sentences. 8. portentum: omen, portent (of evil).

9. deficere (of sun or moon): to be eclipsed, lit. to fail.

II. quemadmodum, as; correlative with ita (13). — certi does not agree with solis.

15. prodigium: see portentum

in 8.

19. ululatus, -us, howling.

149. Personality in the Orator.

Aeschines was a celebrated Athenian rival of Demosthenes. Ctesiphon having proposed that the services of D. to the state should be recognized by the gift of a golden crown, Aeschines (B.C. 330) instituted legal proceedings against Ctesiphon — really, however, against Demosthenes. The oration of Aeschines against C. and that of Demosthenes in his defense (the "oration on the crown ") are extant. Aeschines, unable to bear the sting of defeat, retired to Asia Minor and ultimately to Rhodos (-i), where he founded a famous school of oratory.

Sine hac summus

Actio in dicendo una dominatur. orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur quid in dicendo esset primum; huic 5 secundas, huic tertias. Quo mihi melius etiam illud ab Aeschine dictum videri solet ; qui cum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua perlecta 10 est petitum ab eo postridie, ut legeret illam etiam, quae erat contra a Demosthene pro Ctesiphonte edita. Quam cum suavissima et maxima voce legisset admirantibus omnibus: 'Quanto,' inquit, 'magis miraremini, si audissetis ipsum !'

15

150. The Poet's Belief in his Literary Immortality.

These are the closing words of Ovid's Metamorphoses.
Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

I. unus means what besides

one?

2. mediocris: sc. orator.

3. primas: sc. partes, first place or function.

5. quo: with comparative.

8. Rhodii, -orum, Rhodians. 15. Iovis ira = fulmen.

16. edax: infer from edere, to eat, consume.

Cum volet, illa dies, quae nil, nisi corporis huius,
ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi :
parte tamen meliore mei super alta perennis
astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum.
Quaque patet domitis Romana potentia terris,
ore legar populi, perque omnia saecula fama,
si quid habent veri vatum praesagia, vivam.

151. A Roman Abstainer.

5

Romulum dicunt, ad cenam vocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: 'Romule, si istud omnes homines faciant, vinum vilius sit.' 10 His respondit: Immo vero carum, si, quantum quisque volet, bibat; nam ego bibi, quantum volui.'

152. Despise Riches!

Quam ob rem pecuniae fugienda cupiditas. Nihil enim est tam angusti animi tamque parvi, quam amare divitias : nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contem- 15 nere, si non habeas; si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi, eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda, ac potius aut non accipienda interdum, aut deponenda 20 nonnunquam.

[blocks in formation]

153. Two Great Kings in Battle.

Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant. Plures Persae cadebant, par ferme utrimque numerus vulnerabatur. Curru Dareus, Alexander equo vehebatur: utrumque delecti tuebantur sui inmemores, quippe amisso 5 rege nec volebant salvi esse nec poterant. Ante oculos sui quisque regis mortem occumbere ducebat egregium. Maximum tamen periculum adibant, quos maxime tuebantur; quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus. Ceterum, sive illud ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui 10 circa Alexandrum erant, vidisse se crediderunt paulum super caput regis placide volantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diuque circa equum Alexandri pendenti magis, quam volanti similis apparuit. Certe vates Aristander alba veste indutus et dextra praefe15 rens lauream militibus in pugnam intentis avem monstrabat, haud dubium victoriae auspicium. Ingens ergo alacritas et fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec aut Persae aut Macedones 20 dubitavere, quin ipse rex esset occisus. Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri, laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in medium agmen 25 receperunt. Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret, sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat, dumque inter spem et desperationem

1. duo reges: Alexander the Great, and Dareus, King of Persia, at the battle of Arbela.

17. utique, especially.

22. aequo Marte pugnare, to fight on even terms.

27. nondum : dentem.

modifies exce

haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander mutato equo, quippe plures fatigaverat, resistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga. Iamque non pugna, sed caedes erat, cum Dareus quoque currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, 5 sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat : ergo haud secus quam in tenebris errabant, ad sonum notae vocis, aut signum, subinde coëuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur. Haec sola fugientis 10 vestigia excepta sunt.

154. Epaminondas' Last Fight.

Epaminondas was a great Theban statesman and general, the hero of Leuctra in Boeotia where the Thebans defeated the Lacedaemonians. In B.C. 362 Epaminondas perished at Mantinea in victorious battle against the combined forces of Athens and Sparta.

Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostibus, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt neque 15 prius abscesserunt, quam magna caede multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

At Epaminondas, cum 20

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

accus. c.

« 前へ次へ »