ページの画像
PDF
ePub

5

IO

subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,
Panaque Silvanumque senem nymphasque sorores.
Illum non populi fasces, non purpura regum
flexit et infidos agitans discordia fratres,

aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
non res Romanae perituraque regna, neque ille
aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura
insanumque forum aut populi tabularia vidit.

165. Nero's Golden House.

Non in alia re tamen damnosior, quam in aedificando, domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam primo 'transitoriam,' mox incendio absumptam restitutamque 'auream' 15 nominavit. De cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. Vestibulum eius fuit, in quo colossus cxx pedum

[blocks in formation]

when frozen, the Daci crossed into Roman territory.

8. habenti: sc. dat. pron. Why dat. ?

9. rami: nom. plur.

10. sponte, of one's own accord (often with mea, tua, or sua).ferrea iura," the iron rigor of the law."

11. insanus, mad, turbulent. tabularium, archives.

12. damnosus: infer meaning (damnum, damage, loss).

13. Esquiliae, -arum, the Esquiline Hill in Rome.

15. sufficere, to be sufficient.
16. colossus, a gigantic statue.

staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut porticus triplices milliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem; rura insuper arvis atque vinetis et pascuis silvisque varia, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant. Cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur. Praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumageretur; balineae marinis et Albulis fluentes 10 aquis. Eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobavit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse.

166. How Themistocles fortified Athens.

Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. Cum enim Phalerico portu neque magno neque bono 15 Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

constitutus est iisque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret. Idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo. Namque

Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum 5 excursiones, qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati. Hoc longe alio spectabat atque videri volebant. Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et SalamiIo nia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certamen fore. Quare eos quam infirmissimos esse volebant. Postquam autem audierunt muros strui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri vetarent. His praesentibus, desierunt 15 ac se de ea re legatos ad eos missuros dixerunt. Hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti tuendo muri exstructi viderentur, praecepit: interim omnes, servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer 20 sive profanus, sive privatus esset sive publicus, et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. Quo factum est ut Atheniensium muri ex sacellis sepulchrisque constarent.

Themistocles autem, ut Lacedaemonem venit, adire ad 25 magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas exspectare. Cum Lacedaemonii quererentur opus nihilo minus fieri

2 aequiperare, to equal, match.
5. qua: sc. causa.

8. hoc this prohibition of the Lacedaemonii had a far different object. — atque, than (after longe alio).

12. eos: the Athenians.

17. reliqui legati ut: depends on praecepit. - tuendo: gerund in dat.

23. constare, to be composed of. 26. collega, colleague, associate (in the embassy).

27. opus is subj. of fieri.

eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. A quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata : quare aequum esse illos viros bonos nobi- 5 lesque mittere, quibus fides haberetur, qui rem explorarent; interea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt. Cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci iisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent 10 quam ipse esset remissus. Hos postquam Athenas perve

nisse ratus est, ad magistratus senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime professus est Athenienses suo consilio quod communi iure gentium facere possentdeosque publicos suosque patrios ac penates, quo facilius 15 ab hoste possent defendere, muris saepsisse, neque in eo, quod inutile esset Graeciae, fecisse, nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis classes regias fecisse naufragium. Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intuerentur, quod 20 ipsorum dominationi, quam quod universae Graeciae utile esset. Quare, si suos legatos recipere vellent, quos Athenas. miserant, se remitterent, cum aliter illos nunquam in patriam essent recepturi.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

167. Coming Events cast their Shadows before."

6

Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Calanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, '0 praeclarum discessum,' inquit, 'e vita, cum, ut Herculi 5 contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!' Cumque Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret, Optime,' inquit; 'propediem te videbo.' Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox Io revertar. Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxima nocte natam.

15

20

168. Primitive Men.

Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius, nullo poscente, ferebat.

Ille malum virus serpentibus addidit atris,
praedarique lupos iussit, pontumque moveri,
mellaque discussit foliis, ignemque removit,
et passim rivis currentia vina repressit.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« 前へ次へ »