ページの画像
PDF
ePub

tum laqueis captare feras, et fallere visco.
inventum, et magnos canibus circumdare saltus;
atque alius latum funda iam verberat amnem,
alta petens alius pelago trahit umida lina.

169. An Orientalized Greek.

Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque 5 et moderationem in superbiam ac lasciviam vertit. Iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium imbuere et captivis pares facere expetebat. Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam 10 sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum. Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur:- litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma 15 obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur. Amicos vero et equites — hi namque principes militum aspernantes quidem, sed recusare non ausos Persicis ornaverat vestibus. Paelices ccc et LXV, totidem

[ocr errors]
[ocr errors]

quot Darei fuerant, regiam inplebant. Haec luxu et pere- 20 grinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria, quam bello esse quaesitum.

[blocks in formation]

170. Man Better than the Beast.

Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eius5 dem. Commune item animantium omnium est coniunctionis appetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint. Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se 10 accommodat, paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum.

Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque progressus non ignorat, similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque adnectit futuras; facile totius 15 vitae cursum videt ad eamque degendam praeparat res necessarias. Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae societatem, ingeneratque in primis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt, impellitque ut hominum coetus et celebra20 tiones et esse et a se obiri velit ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat. Quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam facit. In primisque hominis est. 25 propria veri inquisitio atque investigatio.

8. haec i.e., the belua.

10. praeteritus, (adj.) past. 11. particeps, sharing (used with genit.).

21. suppeditare, to be sufficient, supply.

171. The Prayer of the Sensible Man.

Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
qui spatium vitae extremum inter munera ponat
naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
nesciat irasci, cupiat nihil et potiores

Herculis aerumnas credat saevosque labores
et Venere et cenis et pluma Sardanapalli.
Monstro, quod ipse tibi possis dare. Semita certe
tranquillae per virtutem patet unica vitae.

6

172. The Wit of One, the Wisdom of Many?'

Toward the end of the Republic the mimus, or "farce," took literary form and increased in popularity with the growing love of show and the decline of the regular drama. The most popular mime-writers were the two rivals here mentioned, viz.: D. Laberius (B.C. 106-43) and Publilius Syrus (about B.C. 45).

5

Publilius mimos scriptitavit. Dignus habitus est, qui 10 subpar Laberio iudicaretur. Huius Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere :

Malum est consilium, quod mutari non potest.
Beneficium dando accepit, qui digno dedit.
Feras, non culpes, quod vitari non potest.
Comes facundus in via pro vehiculo est.
Furor fit in laesa saepius patientia. -

3. qui refers to fortem animum. - spatium, lit. space, stretch (in the race) here = diem.

6. aerumna, toil, hardship.
7. pluma, downy couch. - Sar-

danapallus: an effeminate Assy-
rian king.

17. culpare, to complain of.
18. facundus, fluent.

15

5

Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.— Nunquam periculum sine periculo vincitur.

Nimium altercando veritas amittitur.

Pars beneficii est, quod petitur, si belle neges.

173. Alexander murders the Man who had saved his Life.

Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit et Rhosacis manum capiti regis imminentem gladio amputavit, vetus Philippi miles multisque bellicis operibus clarus. Hellanice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligeba10 tur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit. Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex, cum multo incaluisset mero, immodicus aestimator sui, celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auribus, 15 qui sentiebant vera memorari. Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam. Haec et his similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus 20 erant, maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant. Hinc inter iuniores senesque orta cententio est. Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam Thebarum praeferebat excidio, non vino modo, sed etiam animi prava contentione provec

3. altercari, to wrangle, dispute. 4. belle, gracefully, in a wellbred manner.

5. Hic: i.e., Clitus. - Granicus: a river of Mysia made famous by Alexander's victory over the Persians.

12. adhibere, to invite.

22. Parmenion, though one of the most trusted and famous generals of Alexander, was basely assassinated on a charge (probably false) of conspiracy against him.

[ocr errors]

tus. Ad ultimum, Si moriendum,' inquit, 'est pro te, Clitus est primus at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt praemium, qui procacissime patris tui memoriae inludunt. Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem 5 possit.' Nihil ex omnibus inconsulte ac temere iactis regem magis moverat, quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen rex pressit, contentus iussisse, ut convivio excederet. Illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentes- 10 que conabantur abducere. Clitus, cum abstraheretur, ad pristinam violentiam ira quoque adiecta, suo pectore tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse, proclamat. Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre 15 potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. Alexander rapta lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia 20 furentem percutere conatus a Ptolemaeo et Perdicca inhibetur. Medium complexi obluctari perseverantem morabantur; Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant. Ille militum fidem implorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat signumque 25 tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet. Tum vero Ptolemaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det: omnia postero die iustius exsecuturum. Sed clausae erant aures obstrepente ira. Itaque impotens animi procurrit in regiae 30

3. procaciter : infer meaning from procax.

4. The Sogdiana regio lay between the rivers Oxus and Iaxartes.

13. illius: i.e., Alexander.

21. inhibēre, to pull back, re

strain.

« 前へ次へ »