ページの画像
PDF
ePub

effecit.

Cum autem mercedem postularet, subridens lupus

et dentibus infrendens, 'Num tibi,' inquit, 'parva merces videtur, quod caput incolume ex lupi faucibus extraxisti?

66
12. United we stand, divided we fall."

[ocr errors]

Agricola senex cum mortem sibi appropinquare sentiret, 5 filios convocavit, quos, ut fieri solet, interdum discordare noverat, et fascem virgularum afferri iubet. Quibus allatis, filios hortabatur, ut hunc fascem frangerent. Quod cum facere non possent, distribuit singulis singulas virgas, iisque celeriter fractis, docuit illos, quam firma res esset 10 concordia quamque imbecillis discordia.

13. A Noble Enemy.

Legati ad Pyrrhum de redimendis captivis missi ab eo honorifice suscepti sunt: captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum, Fabricium, sic admiratus est, ut, cum eum pauperem esse cognovisset, quarta parte regni 15 promissa sollicitare voluerit, ut ad se transiret; contemptusque a Fabricio est. Interiecto anno contra Pyrrhum

[blocks in formation]

Fabricius est missus. Tum, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrrhi ad eum nocte venit, promittens se veneno Pyrrhum occisurum, si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum, Pyrrhoque dici, quae contra caput eius medicus spopondisset. Tum 5 rex admiratus eum dixisse fertur: Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest.'

14. Ambition that overleaped Itself.

In prato quondam rana conspexit bovem, et tacta invidia. tantae magnitudinis rugosam inflavit pellem: tum natos suos interrogavit, an bove esset latior. Illi negarunt. Rursus 10 intendit cutem maiore nisu et simili quaesivit modo, quis maior esset. Illi dixerunt bovem. Novissime indignata, dum vult validius inflare sese, rupto iacuit corpore.

15. Too much High Living.

Mulier vidua gallinam habebat, quae cotidie unum ovum pariebat. Illa existimabat, si gallinam diligentius saginaret, 15 fore, ut illa bina aut terna ova cotidie pareret. Cum autem cibo superfluo gallina pinguis esset facta, plane ova parere desiit.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

16. Spartan Courage.

Pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt. Quid ille dux Leonidas dicit? 'Prandete animo forti, Lacedaemonii: hodie apud inferos fortasse cenabimus.'. Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant. E quibus 5 unus, cum Perses hostis in colloquio dixisset glorians, 'Solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis,' 'In umbra igitur,' inquit, 'pugnabimus.' Viros commemoro : qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset, 'Idcirco,' inquit, 'genueram, 10 ut esset qui pro patria mortem non dubitaret occumbere.'

17. Circumstances alter Cases.

Haedus stans in tecto domus lupo praetereunti maledixit. Cui lupus, Non tu,' inquit, 'sed tectum mihi maledixit.' Saepe locus et tempus timidos homines audaces reddit.

18. Nature has divided her Gifts.

Pavo coram grue pennas suas explicans, 'Quanta est,' 15 inquit, 'formositas mea et tua deformitas!' At grus evolans, 'Et quanta est,' inquit, 'levitas mea et tua tarditas!'.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

[blocks in formation]

Monet haec fabula, ne ob aliquod bonum, quod nobis natura tribuit, alios contemnamus, quibus natura alia et fortasse maiora dedit.

19. Learning by Observation.

Vulpes, asinus et leo venatum iverant. Ampla praeda facta, leo asinum illam partiri iubet. Qui cum singulis 5 singulas partes poneret aequales, leo eum correptum dilaniavit, et vulpeculae partiendi negotium tribuit. Illa astutior leoni partem maximam apposuit, sibi vix minimam reservans particulam. Tum leo subridens eius prudentiam laudare, et unde hoc didicerit, interrogare coepit. Et vulpes, 10 'Huius me,' inquit, calamitas docuit, quid minores potentioribus debeant.'

20. How M. Valerius got the Name Corvus.'

Ex Romanis tirones lecti sunt, factaeque legiones decem. Quae cum profectae essent adversus Gallos duce L. Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus, 15 provocavit. Tum se M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus, corvus ei supra dextrum bracchium sedet. Mox commissa adversus Gallum pugna, idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum posset adspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus 20 non solum victoriam ei, sed etiam nomen dedit. Nam postea idem 'Corvus' est dictus.

2. tribuere, to give.

4. asinus, ass. - venatum: former supine of venari. — praeda, prey.

5. partiri, to divide.

7. dilaniare, to tear in pieces.vulpecula force of the suffix? Infer meaning.

10. discere (didici), to learn.
13. tiro, recruit.

16. provocare, to challenge (lit. to call forth).

17. corvus, raven.

18. bracchium, fore-arm.

19. unguis, claw. — verberare, to strike.

21. Be content with thy Lot.

Asinus equum beatum praedicabat, qui tam copiose pasceretur, cum sibi post molestissimos labores ne paleae qiudem satis praeberetur. Forte autem bello exorto equus in proelium agitur, et circumventus ab hostibus, post 5 incredibiles labores tandem multis vulneribus confossus collabitur. Haec omnia asinus conspicatus, 'O me stolidum,' inquit, qui beatitudinem ex praesentis temporis fortuna aestimaverim.'

6

22. An Old Man's Interview with Death.

Senex in silva ligna ceciderat, iisque sublatis domum Io redire coepit. Cum aliquantum viae progressus esset, et onere et via defatigatus fascem deposuit, et secum aetatis et inopiae mala contemplatus, Mortem clara voce invocat, quae ipsum ab omnibus his malis liberet. Tum Mors senis precibus auditis subito adstitit, et, quid vellet, percunctatur. 15 At senex, quem iam votorum suorum paenitebat, 'Nihil,'

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« 前へ次へ »