ページの画像
PDF
ePub

aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter, quid esset, renuntiasset omnesque exitus occupatus ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam 5 esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.

33. An Effeminate Monarch.

Postremus apud eos regnavit Sardanapalus, vir muliere corruptior. Ad hunc videndum (quod nemini ante eum 10 permissum fuerat) praefectus ipsius Medis praepositus, nomine Arbactus, cum admitti aegre obtinuisset, invenit eum inter mulierum greges purpuras colo nentem et muliebri habitu pensa inter virgines partientem. Quibus visis indignatus tali feminae tot viros tractantes ferrum et arma 15 habentes parere, progressus ad socios quid viderit refert; negat se ei parere posse, qui se feminam malit esse quam virum. Fit igitur coniuratio: bellum Sardanapalo infertur. Quo ille audito, non ut vir regnum defensurus, sed, ut metu mortis mulieres solent, primo latebras circumspicit, mox

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

deinde cum paucis et incompositis in bellum progreditur. Victus in regiam se recepit, ubi exstructa incensaque pyra et se et divitias suas in incendium mittit, hoc solo imitatus virum. Post hunc rex constituitur interfector eius Arbactus, qui praefectus Medorum fuerat. Is imperium ab Assyriis 5

ad Medos transfert.

34. A Lesson in Good Manners.

Memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus: cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco 10 consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse. Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex iis quemdam, Athenienses scire, quae recta essent, sed facere nolle.

1. sc. militibus with paucis et incompositis (undisciplined).

2. regia, palace (of the rex); capital. — pyra, funeral-pyre.

7. memoriae prodere (or tradere), to hand down to posterity. Notice that it = a verb of saying: accordingly transl. it is said or told (that).- cum is temporal. Athenis is locative. - ludis: sc. Panathenaicis. The Panathenaic festival was celebrated at Athens in honor of Athene.

8. grandis natu = senex. consessus, assembly.

9. datum: sc. esse. In translating the main clause of oratio

[blocks in formation]

6

35. Necessity the Mother of Invention' illustrated.

Hinc tamen multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit. In quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, calli5 dum fuit eius inventum, quemadmodum stans iumentum concalefieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur. Substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde post verberibus cogebat exsultare et calces 10 remittere qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret. Quo factum est, quod omnibus mirabile est visum, ut aeque iumenta nitida ex castello educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus ea locis habuisset.

15

36. Alexander enters Babylon.

Alexander entered Babylon in the spring of B.C. 324.

Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

occurrit, urbem seque dedens. Gratus adventus eius fuit regi: quippe magni operis obsidio futura erat tam munitae urbis. Ad hoc vir illustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio celebris et ceteros ad deditionem sui incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne 5 cum liberis excipit: ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris, avida cognoscendi novum regem; plures obviam egressi sunt. Inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a 10 Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat, argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat. Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque ; leones quoque et pardales caveis praeferebantur. Magi deinde 15 suo more carmen canentes, post hos Chaldaei Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices ibant : laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus ostendere. Equites deinde Babylonii ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites 20 ire iussit; ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit.

[blocks in formation]

5

ΙΟ

37. Reynard at his Tricks.

Cum decidisset vulpes in puteum inscia
et altiore clauderetur margine,

devenit hircus sitiens in eundem locum ;
simul rogavit, esset an dulcis liquor
et copiosus? Illa fraudem moliens,

'Descende, amice; tanta bonitas est aquae,
voluptas ut satiari non possit mea.'
Immisit se barbatus. Tum vulpecula
evasit puteo, nixa celsis cornibus,
hircumque clauso liquit haerentem vado.

38. How a Boy's Tongue was unloosed.

Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe, in qua erat, capta, 15 hostis gladio deducto, regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in hostem, ne rex Croesus occideretur. Tum et hostis gladium reduxit et rex vita donatus est et 20 adulescens loqui prorsum deinceps incepit.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« 前へ次へ »