ページの画像
PDF
ePub
[blocks in formation]

LECTORI.

De hac mea opella non est cur multa dicam. Volueram certe textus Vergiliani recensionem non ante emittere quam post absolutum illum cuius tertiam partem ante aliquot menses edidi commentarium: cum autem instaret redemptor, consultius tandem duxi ut quid possem ipse experirer quam ut alius minorem alius maiorem editionem iisdem scilicet auspiciis curaret. Unde factum est ut nonnullas lectiones admiserim quarum aut nunc poenitet aut posthac fortasse poenitebit. Verbi causa, re maturius perpensa, in Aen. lib. II. 614, nomine, in Aen. lib. vi. 332 animi praeferendum censeo, illic Medicei aliorumque codicum auctoritate, hic partim eiusdem Medicei auctoritate partim loci germani Aen. lib. x. 686, ubi codices potiores pro animi pugnant, testimonio permotus. Dolendum sane hoc, neque tamen pluris aequo faciendum. Quippe ea est hodie textus Vergiliani conditio ut qui modica rei criticae scientia instructus novam poetae recensionem instituere velit vix committere possit ut rem non feliciter gerat, modo ne, ut nuper a non nemine factum est, in tanta librorum manuscriptorum copia aut suis aut alienis coniecturis abutatur. Illud vero optandum ut ipsi codices, praesertim Romanus Palatinusque, diligentius excutiantur: id quod a doctissimo Ribbeckio iamdudum exspectamus.

In hac, prout in maiore editione, Wagneri editionem
minorem ita secutus sum ut orthographiam quam vocant
vix unquam, punctorum distributionem rarius mutarem.
Doleo tamen quod serius video partim mea ipsius par-
tim typothetarum culpa inter duo vocabuli scribendi
formas nonnunquam esse variatum, quales sunt maxi-
mus et maxumus, componere et conponere, imperium
et inperium, excidium et exscidium, denique, ne quid
praetermisisse videar, juxta et iuxta: de quibus omni-
bus lectores monitos velim formam quam frequentius
exhibui rariori praeferendam esse. In lectionibus eli-
gendis meo semper usus sum iudicio: quo tamen effec-
tum est ut textus evaderet Heinsiano non multum
dissimilis. Quae nova ex codicibus intuli leviora sunt
quam ut lectori festinanti quicquam morae faciant.
Itaque quaecunque de his rebus dicenda sint ea omnia
commentario reservavi. Si quis interim lectionum a
nobis admissarum rationem quaerat, consulat velim
apparatum criticum Heynio-Wagnerianum.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

BUCOLICON

LIBER.

ECLOGA I.

TITYRUS,

MELIBOEUS. TITYRUS.

5

M. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena ;
Nos patriae finis et dulcia linquimus arva:
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.
T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
M. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De caelo tactas memini praedicere quercus.
[Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

10

15

T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 20
Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
Noram, sic parvis conponere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,

25

B

[blocks in formation]
« 前へ次へ »