Catulli ... liber, recogn. R. Ellis

前表紙
 

ページのサンプル

多く使われている語句

人気のある引用

31 ページ - Ule mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi , lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
69 ページ - Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Tecum una tota est nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
78 ページ - Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
84 ページ - CI ultas per gentes et multa per aequora vectus Advenio has miseras, frater, ad inferias, Ut te postremo donarem munere mortis Et mutam nequiquam alloquerer cinerem, Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi. Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu. Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
14 ページ - ... idem inficeto est inficetior rure, simul poemata attigit, neque idem umquam 15 aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
19 ページ - Bithunos liquisse campos et uidere te in tuto. o quid solutis est beatius curis ? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi uenimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto. hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
51 ページ - ... quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 6O saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis...
46 ページ - Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo, numquam se extollit, numquam mitem educat uuam, sed tenerum prono deflectens pondere corpus iam iam contingit summum radice flagellum; hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci: at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, multi illam agricolae, multi coluere iuuenci: sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit ; cum par conubium maturo tempore adepta est, cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
75 ページ - Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
4 ページ - VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda.

書誌情報