ページの画像
PDF
ePub
[ocr errors]

300

305

Molle pecus, scabiemque ferat turpesque podagras.
Post hinc digressus jubeo frondentia capris
Arbuta sufficere, et fluvios praebere recentes;
Et stabula a ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem; quum frigidus olim
Jam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.
Hae quoque non cura nobis leviore, tuendae;
Nec minor usus erit: quanvis Milesia magno
Vellera mutentur Tyrios incocta rubores.
Densior hinc suboles; hinc largi copia lactis.
Quam magis exhausto spumaverit ubere muletra,
Laeta magis pressis manabunt flumina mammis. 310
Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci, setasque comantes,
Usum in castrorum, et miseris velamina nautis.
Pascuntur vero silvas, et summa Lycaei,
Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos.
Atque ipsae memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque mivales,
Quo minus est illis curae mortalis egestas,
Avertes; victumque feres, et virgea laetus

dis.

rio

[ocr errors]

315

320

299) Podagra turpes reddit pedes, deformes tuberibus et no300) Serv. digrediens. Leid. degressus. 301) Arbuta sunt proprie fructus arbuti. 302) Olim significat mox tempus praeteritum, mox futurum, mox praesens. 303) Me. nag. I. At. Ven. tum fr. o. Jam redit. Arund. dum fr. 304) Parrhas. extremo nudatque. Aquarius oritur Januacadit Februario, sc. extrema anni parte, si is a vere initium habet. V. i. inrotat, sed male. 305) Rom. Haec quoque -tuendae. Al. Haec Heins. Haec tuenda. tuendum. 3c6) Al. Nec m. u. erit, Quamv. Mil. magno -rubores: Densior hinc (a capris) soboles. Milesia lana praestantissima. 307) Goth. II. colores. Vellera incocta ruboribus, lanae coquendo tinctae purpureo colore. Fr. Vatic. hic largi. 309) Al. Quo magis multra s. mul ста. Rottend. II. exhausta (expressa) sp. ubera. 310) V. i ubera mam. 312) Rom, hircis. Pier, hirquis. Cinyps fluvius Libyae, in ora nunc Tripolitana, apud quem na. scuntur grandes hirci. Tondent pro tondentur. 311) Parrhas. vere. Mons Lycaeus pro quocunque. 316) Ven. suas que. Medic. immemores, 3171 A1. Deducunt grav. 318) Parrhas. ventos glaciemque. Vratisl. ventosque minaces. Ven. nivosis. 319) V. i. Quo minor. 320) Menag. II. Aver tas. Ven. avertis. Schrader: largus pro laetus, lu.

benter.

ვი8)

[ocr errors]

Pabula; nec tota claudes foenilia bruma.
At vero, Zephyris quum laeta vocantibus aestas,
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet:
Luciferi primo cum sidere frigida rura

330

Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, 325
Et res in tenera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta sitim coeli collegerit hora,
Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae;
Ad puteos aut alta greges ad stagna jubeto :
Currentem ilignis potare canalibus undam;
Aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus
Ingentes tendat ramos; aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra.
Tum tenues dare rursus aquas, et pascere rursus 335
Solis ad occasum: quum frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit jam roscida luna,
Litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
Prosequar, et raris habitata mapalia tectis? 340
Saepe diem noctemque, et totum ex ordine mensem,
Pascitur, itque pecus longa in deserta sine ullis
Hospitiis: tantum campi jacet. Omnia secum
Armentarius Afer agit, tectumque, laremque
Armaque, Amyclaeumque canem, Cressamque pha-
345

retram,

321) Medic. claudis. Erford. claudas. Parrhas. feralia. Foenilia sunt loca, in quibus foenum includitur. 322) Aestas sc. erit. 323) Al mittes, mittas. 324) Burmann. Lucifero. 325) Al. carpantur, carpentur. Schrader: Quaeramus. Carpamus viam ad rura. 326) Quum ros in tenera est. 328) Arbusta, sc. inter vites iugatas. 329) Rom. At p. adque alta. Fr. Moret. Aut puteos. Al. ad vel et ad alta. Erford. aut leta. Al. iubebo. 330) Ilex est arbor glandi. fera. 331) Al. ast, aut med. adquirere. 333 Leid. II. tendet. Moret. II. In patulos tendat. Gud. nigra. Mentel. 1. nigram) 334) Moret. I. sacrum nemus. Rottend. III. et Erford. incubet. Medic. gressus pro crebris. Adcubet, adstet, sita sit. 335) Rom. Tunc. 336) Goth. I. aere. Ve sper est stella Veneris. 337) Al. rofida. Ros cadens, dum Tuna lucet, noctu. 338) Paris, alcyonem. Rottend. II. re sonent. Acalanthis est fors eadem atque acanthis. 339) Leid. pastoris. Goth. I. versa. 340) Zulich persequar. Mapalia, casae seu tuguria cannis ferulisque confecta in coni speciem, sparsae per agros. 343) Arundel. campis. Menag. II. Crassamque s. Creticam.

Virgilii Opera,

10

345)

Non secus ac patriis acer Romanus in armis !
Injusto sub fasce viam quum carpit, et hosti
Ante exspectatum positis stat in agmine castris.

[ocr errors]
[ocr errors]

At non, qua Scythiae gentes, Maeotiaque unda Turbidus et torquens flaventes Ister arenas, 350 Quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem; Illic clausa tenent stabulis armenta; neque ullae Aut herbae campo apparent aut arbore frondes: Sed jacet aggeribus niveis informis et alto Terra gelu late, septemque assurgit in ulnas. Semper hiems, semper spirantes frigora cauri. Tum sol pallentes haud unquam discutit umbras, Nec quum invectus equis altum petit aethera, nec

quum

355

Praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum..
Concrescunt subitae currenti in flumine crustae, 360TM
Undaque jam tergo ferratos sustinet orbes..
Puppibus illa prius, patulis munc hospita plaustris.
Aeraque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt
Indutae, caeduntque securibus humida vina,
Et totae solidam in glaciem vertere lacunae,,
Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Interea toto non secius aër ninguit:
Intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis
Corpora magna boum; confertoque agmine cervi

365

an

Ed.

346) A1. Nec vel Haud secus, 347) Fr. Vatic. Inulto. Me dic. et hostem. Injusto sub fasce, qui plus aequo gravis est. 318) Al stat in ordine. Ante exspectatum hosti. tequam hostis exspectaret. 350) Franc. fluentes. Hister turbidus, dum torquet. 351) Al. Quaque radit, Quamque jacet. Franc. Rhodope medium. Gud. sub axe. Schrader: gelidum sub axem, sc. polum septentrionalem. 352) Rom. nec ullae, 354) Ven. arboribus. Goth. I. aggregibus, 355) Franc. surgit. 356) Al. spirantes frigore venti, spirantis Chauri 357) Umbrae sunt nebulae et caliginosum caelum interdiu. 358 Al. Nec dum, Nec cum vectus. Ven. altus.} v.i. dum. 359) Ven. latet aequore. Goth II. cursum. Rubro pro igneo a colore decedentis solis, 360 Paris. curr. fl. sine in, 361) Orbes sc. rotarum. 363) Ven, dissolvunt. 354 Gud. Indutis. Humida, fluida vina. 365) Rom. Et t, in sol. gl. Lacunae s. fossae, in quibns aquae pluvia, aliaeque versae sunt et colliguntur. 60) Hic versus abest Rom. Cod. 367) Sery: non segnius. AL non setius. Arund. aequore. Franc. mingit. 368) Pruinis pro nivibus. 369) Al. Corp. pigra. Zul. et Paris. conser to, al. confecto.

3

Torpent mole nova, et summis vix cornibus ex

stant.

Hos non immissis canibus, non cassibus ullis,
Puniceaeve agitant pavidos formidine pinnae:
Sed frustra oppositum trudentes pectore montem
Cominus obtruncant ferro, graviterque rudentes
Caedunt, et magno laeti clamore reportant.
Ipsí in defossis specubus secura sub alta
Otia agunt terra, congestaque robora, totasque
Advolvere focis ulmos, igníque dedere.
Hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti
Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
Talis Hyperboreo Septem subjecta trioni
Gens effrena virum Rhipaeo tunditur Euro,
Et pecudum fulvis velatur corpora setis.

370

375

880

Si tibi lanitium curae: primum aspera silva Lappaeque tribulique absint; fuge pabula laeta; 885 Continuoque greges villis lege mollibus albos.. Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Rejice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum; plenoque alium circumspice campo. 390 Munere sic niveo lanae, si credere dignum est,

3

370) et deest C. Medic. Mole insolenti nivis. 371) Parrhas. Quos non. Zul. immensis. Fr. Moret. nec cass. 372) Mead. Puniceaque. Paris. agitant pecudes. Vulgo: pennae. Obvium est, hic funiculum illum venatorum plumis intextum esse, quo cervi territi in retia aguntur. 373) Rom. Et frustra. Gud. pectora. 376) Ven. defossa. Rom. speciebus. Gud. specibus. Vratisl. scrobibus. 378) Ven. ulmosque. 379) Franc. Hinc Rott. II. ludo noctem, sc. noctes longas hiemis. Goth. I. spolia. 380) Medic. Firmento Franc. Fromentoque, sed frumento fermentato. 381) Al. Quin et Hyperboreis. 382) Euro R. pro quocunque vento frigido. V. i." Ripheo. Gens effrenorum virorum. 383) Veň. vellatur, al. fluviis velantur. 384 Al. Sit tibi lanicium. 385) Rom. tribolique. Schrader: f. p. tetra. Tribulus est herba e carduorum genere. Fuge pabula laeta, quia succus omnis ex hoc cibo in adipem abit, non in lanam. 388) Al. cui tantum I. polatu. In V. i. hic versus post duos sequentes positus est. 389) Gud. nam maculis Menag. inficiet. 390) Medic. Nascuntur. Ven. Poscentum, quod Pascentum credebat Burmann. Mead. Nascentis. Paris. pleno. Rottend II. plenumque. Paris. campum. 391) Serv. sic credere. Schrader: vellere. Munus est pretinm, quo falli

mur.

Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit,
In nemora alta vocans; nec tu adspernata vocantem.

395

At, cui lactis amor, cytisum lotosque frequentes Ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas, Hinc et amant fluvios magis, ac magis ubera tendunt, Et salis occultum referunt in lacte saporem. Multi jam excretos prohibent à matribus haedos, Primaque ferratis praefigunt ora capistrís. Quod surgente die mulsere horisque diurnis, Nocte premunt; quod jam tenebris et sole cadente, Sub lucem exportans calathis adit oppida pastor; Aut parco sale continguunt, híemique reponunt.

Nec tibi cura canum fuerit postrema: sed una Veloces Spartae catulos acremque Molossum Pasce sero pingui. Nunquam custodibus illis Nocturnum stabulis furem incursusque luporum, Aut impacatos a tergo horrebis Iberos Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros, Et canibus leporem, canibus venabere damas. Saepe volutabris pulsos silvestribus apros Latratu turbabis`agens, montesque per altos Ingentem clamore premes ad retia cervum.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum,

400

405

410

402) Rot

392) Rottend. II. capta. Pan in arietem mutatus nívei velleris pulchritudine Lunam in nemorum recessus pellexerat. 393) Parrhas. nec ads. sine tu. Gud. ne es adsp. Moret. 1. nec es asp. 395) V. i. et Rom. Ille manu. 396) Al. mag. et mag. V. et magis. 397) Gud. occultam. Ven. referant. Rottend. III. referent. 398) Al. Multi etiam excretos s. validiores secernunt. 399) Heins. Simaque. Leid. praefingunt. Schrader: praestringunt. 401) Leid. a tenebris. Rottend. III. cadenti, Rom. cadentes. tend. III. Sub luce. V. 1. et Rom. exportant. 403 Rottend. II. Ut parco. Al. Ac parce. 405) Rott. actumque Molosum. Spartani canes praestant sagacitate et odoratu, Molossi autem ex Epiro tum venationi tum gregum curae adhibentur. V. i. Velocis. 407) Leid. cursusque. 408) Medic. Aut indignatos. C. et Ed. Ven, implacatos. Iberi sunt gens rapinis et praedationibus infa mis. 409) Arund. tumidos. Leid. onagris, ferum sc. asinorum genus. 410) Al. Lepores dammas, damnas. V. i. et timidas v. d. 411) Rott. II. pulsis. 412) Rom. terrebis. 413) Al. Ingenti cl. Erford. Ingentes - cervos. 414) Menag. II, in stabulis. Al. incendere.

« 前へ次へ »